Carm. i. 2. 10. 12. 20. 22. 25. 30. 32. 38; ii. 2. 4. 6. 8. 10. 16; iii. 8. 11. 14. 18. 20. 22. 27; iv. 2. 6. 11. Carm. Sæcul.Prior compositus est ex trochaica dipodia, choriambo, iambica dipodia catalectica. Cæsura est post arsin choriambi vel post sextam syllabam. Interdum versus hypermeter est, ii. 2, 18. 16, 34; iv. 2, 22. 23. C. S. 47. Conjunguntur diviso vocabulo vel secundus versus cum tertio vel tertius cum quarto, i. 2, 19. 25, 11; ii. 16, 7. Adonium non dactylicum sed choriambicum dicam, et quo similior sit Sapphico et quia Spondeus nunquam admittitur. Sapphicum autem ipsum logaœdicum non esse probat insequens metrum, facili mutatione ex Sapphico hendecasyllabo constituendum. Nam (ter) Sapphicus hendecasyllab. Versus Aristophanicus. V. Sapphicus maj. ita facile efficitur, ut priorem accipias abjecta Sapphici hendecasyllabi dipodia trochaica, alterum addito altero etiam Choriambo. Carm. i. 8. In Sapphico majore cæsura post quintam syllabam et diæresis post primum choriambum ubique observatæ sunt. ་ Carm. i. 9. 16. 17. 26. 27. 29. 31. 34. 35. 37; ii. 1. 3. 5. 7. 9 11. 13. 14. 15. 17. 19. 20; iii. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 17. 21. 23. 26. 29、 iv. 4. 9. 14. 15. Alcaicus hendecasyllabus compositus est ex monometro iambico hypercatalectico et versu logaœdico simpl. dactyl. duplic. troch. catalectico; ad quam versus compositionem tertius et quartus versus egregie accommodati sunt; etenim qua ratione Alcaici prior pars iambica cum dimetro trochaico, eadem altera Alcaici pars cum logaœdico conjungitur, ita ut Alcaici partes iteratas et auctas in reliquis habeamus.-Alcaicus raro incipit ab iambo, gravitatis causa; diæresis ante ordinem logaœdicum quinquies neglecta est, i. 16, 21; i. 37, 5; i. 37, 14; ii. 17, 21; iv. 14, 17; sed bis in vocabulo cum præpositione conjuncto. Deinde hiatus in diæresi admissus est ii. 20, 13, et syllaba brevis iii. 5, 17. Etiam dimeter iambicus quo gravior fiat a spondeo solet incipere; hypermetri sunt ii. 3, 27; iii. 29, 35. Restat, ut de lege quadam moneamus, quam ab Horatio observatam esse Meineccius primus animadvertit. Nam ea quoque carmina, quorum metra aut eundem versum perpetuo ordine repetunt (κατὰ στίχον) aut δίστροφα sunt, ita instituit Horatius, ut versuum numerus quaternorum versuum strophas HOR. B conjungi pateretur. Quare fuerunt, qui ea quoque metra in carminibus TETρáστρopa haberent. Nam quod eandem legem in Epodis observatam non videmus, id eam sententiam non solum non refellit, sed adjuvat etiam. Quare quum unum sit carmen iv. 8, quod huic rationi adversetur, critici aut interpolatum illud esse putarunt aut mutilatum. Sed nonne Horatius quam sibi ipse imposuisset legem post tot annos relinquere potuit ? Difficultates certe, quibus illud carmen laborat, ista ratione non pelluntur. (DILLENBURGER.) CARMEN I.—AD MÆCENATEM. MECENAS atavis edite regibus, 10 20 Multos castra juvant et lituo tubæ CARMEN II.-AD AUGUSTUM CÆSAREM. JAM satis terris nivis atque diræ Terruit gentes, grave ne rediret Piscium et summa genus hæsit ulmo, Vidimus flavum Tiberim retortis Iliæ dum se nimium querenti 30 10 |