46, 7 non concupisces non furaberis ximo tuo D1 46, 12 dilegit D' 46, 14 diligit D1 si] se ipsum D1 46, 24 reatum 46, 13 quem] ex quam corr. D' 46, 20 qui* grauius (a ras.) quantu minus 47, 11 elegi 47, 22 redarguite D1 47, 26 iudicare 48, 1 misericordiam] om. D1 demittite 48, 2 demittitur D1 48, 6 colleguntur praesteterunt 48, 8 demittatur 48, 9 quia] qui demiserunt 48, 14 illi 48, 20 misericordia D' 48, 21 demittimus 49, 5 inueniet 49, 12 corregere 49, 4 peruehat (h ex ni corr.) infilex D1 49, 13 sanctus 50, 8 quatripertita 50, 16 52, 13 52, 18 difinire 50, 24 negare 51, 3 subrepiat 51, 5 concinitur D2 conicitur D' 51, 11 praeposteris sunt 51, 14 caritati D1 alia 52, 14 alia (m ras.) 52, 15 factura D1 futura D2 retenebitur 52, 22 homine D' 52, 24 inter-exponit] ex titulo II et III 52, 27 expoliare 53, 10 artus 54, 3. 7. 14. 20 diabulo 54, 4 carni (s ras.) 54, 8 inimicitior anima 54, 25 laudabilis D1 56, 4 uero D1 56, 18 abundauit 57, 1 temptare D1 57, 5 audiant 57, 6 domine] om. D1 57, 17 doctore D1 57, 20 praesentis D1 57, 21 59, 19 mer 54, 13 diabulus 54, 21 57, 4 et] om. D athleta 58, 13 hii 58, 15 sequantur (n del. m. 2) 59, 21 si om. D1 59, 24 bona] a ex e corr. cide tamen 22 deum meum] om. D1 60, 24 et ubi sonat et ubi sonat 61, 20 praesedenti meam (corr. m. 2) 62, 24 tua] 'ua⋆ (t add. m. 2) 63, 4 considera D1 63, 1 memoriam transcendi (tras.) 63, 22 praesedes (n add. m. 2) (m ras.) 64, 5 sorditatem 64, 15 miserire hei] et (non ei) 64, 22 medius (c ras.) humana uita (e add. m. 2) 64, 23 prusperitatibus D1 64, 24 aduersitates 64, 25 prosperitatis (bu 64, 1 noua (m ras.) 64, 4 ea* 64, 7 anelo 64, 13. 14 uicturia 64, 21 pruspera et prusperis D1 66, 6 ipsaque (st add. m. 2) 66, 16 liueat D1 D1 66, 20 dno (no in ras. a m. 2) satietate (m ras.) huc D1 hilariscit uoluptates D' 67, 21 cupiditates D1 67, 23 infelix] inflex 68, 2 aestos meus D1 67, 2 67, 22 suppedat D1 excusationes 67, 25 68, 3 iubentes D1 68, 68, 5. 7 miseriueris 4. 6 grapula D1 ebrietatem (m del. m. 2) D1 qui* (d ras.) 69, 16 dedici (m del. m. 2) 69, 19 cupiditates D1 D2 69, 21 mirabile propterea quae 69, 18 ab omnem temtationem 69, 20 omnis D1 carnes 69, 22 proditum D1 69, 24 propter aquae] 70, 1 de carnem de panem (corr. m. 2) 70, 4 70, 7 concupitu 70, 8 guttoris relaxationem 70, 15 omnes] es in ras. D2; omnia (?) D1 70, 22 ex70, 24 deteriorem (corr. m. 2) 70, 25 meliorem (corr. 71, 7 praeueo congruente D1 71, 10 pietates D pr. 71, 11 sui (s ras.) perientiam m. 2) 71, 3 alequantulum relegiosius 71, 13 excidentur habire D1 25 canente D1 ptates D1 add. m. 2) inplecentur 71, 9 71, 12 71, 14 oportit D1 71, 15 sit 71, 71, 27 fidei mei 72, 3 utilitate D1 72, 4 uolu73, 6 agnuscere 73, 7 grandi (ua 73, 2 clausi D1 73, 12 loquebar] loquibatur D1 73, 21 dormis (e add. m. 2) 73, 27 relinquentis D1 74, 23 ualentis D1 dulcidine 73, 16 73, 26 sequentis D1 mendatium D1 74, 21 75, 1 putius D1 75, 9 superbae D1 75, 14 sacrita iuditia D1 76, 2 mediatur D1 75, 29 passiones D1 76, 5 6 aequales D' 76, 13 sanaberes in sanaberis corr. 76, 25 ad beata inmortalitate D1 77, 1 mortale 77, 6 mediatur D1 77, 12 immortalis immortalitates D1 77, 22 elegat 78, 27 mediatur D' 79, 11 aeternam capessinda 79, 18 aegrotus 80, 6 promittetur autem] in ras. D' SO, 7 perspicuetate 80, 8 fidis D pr. 80, 17 cognuscant 80, 19 cummotatam 80, 22 mortalis D2 mutabilis D1. Aetate proximus est codex Mediomontanus, nunc M Cheltenhami in bibliotheca Thomae Philipps asseruatus, numero 12,263 signatus, litteris langobardicis saeculi VIII scriptus, long. 0.35 m, lat. 0.24 m. inscriptio in fronte libri posita originem indicat: Ex Abb. s. Stephani de Noua Fossa. liber foliorum 736, paginis bipertitis, integra Eugippii Excerpta continet, nisi quod Epistulae pars maxima (usque ad p. 3, 25) desideratur, cum scheda una interciderit. codex totus ab uno librario ex libro Vaticano de b* scriptus esse uidetur. nam quae corruptelae, quae lacunae proprietatesue scripturae in libro Vaticano inueniuntur, easdem fere omnes etiam Mediomontanus prae se fert. sed cum de hac cognatione utriusque libri alio loco copiosius expositurus sim, hoc loco rem summatim attigisse satis habeo, ut appareat, cur iis locis, ubi liber Vaticanus mancus est, Mediomontanum. in constituendo textu ducem secutus sim. sic uterque liber p. 52, 27 pro uera scriptura corpore exhibet corrumpere et, 54, 22 post pro potest, 56, 25 sicut ipse pro sicuti se, 58, 8 cordis ei pro cordis sui, 65, 9 accinge pro accende, 69, 12 acceptione pro actione, 70, 23 temtatione minatur pro temtatio nominatur, 71, 1 autem pro aurium, 78, 20 peruentionibus grados pro peruentionis gradus, 132, 22 serui pro erui, 137, 24 uti (ut M) litteris pro utilitatis, 146, 3 quorum memorata pro çur commemorata, 633, 9 amicus pro animus, 633, 12 nosse pro non esse; 639, 1 scripserat manus 1 Vaticani morstrauit pro mors intrauit, quod eadem m. in monstrauit corrupit : hoc etiam Mediomontanus exhibet; 671, 1 perdiderunt pro crediderunt, 674, 18 peragatur (M1 V) pro per Agar, alia. praeterea quae uerba in Vaticano omissa sunt, eadem etiam in M desiderantur; cuius rei haec tantummodo exempla attulisse sufficit: 36, 11; 44, 13; 63, 2; 65, 24; 75, 28; 603, 22; 607, 16; 617, 13; 627, 16-20; 717, 16-18, alia innumera. sed librarius codicis M non solum quae in textu libri Vaticani legerat diligentissime excussit, sed etiam quascumque notas uel argumenta in margine libri inuenerat, religiose exscripsit. uelut in margine fol. 41 M et f. 21 V (= p. 63, 26) adnotatum est: pulchre uere; ad p. 71, 23 idem argumentum in mg. M et V adiectum: de uitanda flexuosa in ecclesiis cantilena; ad p. 139, 23: quomodo intellegendum sit aut in quo principio fecerit ds caelum et terram; alia. Sed quamquam M plane ex libro Vaticano pendet omnesque. eius corruptelas et lacunas prae se fert, tamen eorum, quae in V a manu altera uel correcta uel addita sunt, in M nec uola nec uestigium extat. uelut capiti CXLI per errorem in Vaticano (a m. 1) et in M titulus capitis CXLII praemissus est, quo deleto in V m. 2 rectam inscriptionem restituit, cum in M error etiam nunc remaneat. p. 508, 4 in Va m. 1 negare scriptum erat, quod m. 2 in negatae correxit: negare etiam in M a m. 1 scriptum legitur, quod m. 2 suo arbitrio in negari mutauit. p. 535, 6 M V1 nomina, V2 numina, 599, 1 M V1 qui, i V2 quia, p. 676, 6 MV1 auctoritatesti, V2 auctoritatesti exhibent. p. 888, 19 lacuna 17 litterarum, quae a m. 1 V relicta erat, a m. 2 uerbis ex tota uirtute perperam suppleta est: in M spatium uacuum 10 fere litterarum non expletum est. p. 897, 8 M1V1 uitiose exhibent: erimur; quod V2 in eripimur corrupit, M2 in eruimur correxit. inde sequitur codicem M ex V exscriptum esse, antequam hic correcturas manus 2 expertus esset, correcturas libri V ipsas saeculo demum VIII exeunte ortas esse. Ipse etiam liber M manum correctoris aetate fere aequalis passus est, qui nonnulla emendauit, alia, quae a m. 1 inter scribendum omissa erant, in margine inferiore uel exteriore suppleuit. quod ex. gr. factum est p. 36, 1; 41, 6; 58, 16; saepe. cum autem a correctore eae tantum lacunae suppleantur, ubi in V uerba integra et incorrupta exhibentur, ea uero uerba, quae in V desiderantur, ne a manu quidem altera M addita sint, fidenter affirmari potest, codicem M etiam ad exemplar codicis V correctum esse. quare in constituendis uerbis capitum, quae in V non extant, CCCXLV, CCCXLVI, CCCXLVII, CCCXLVIII fidem codicis M secutus sum. Huius libri capita quaedam H. Sedlmayer, collega doctissimus, a. 1879 contulit, alia ipse anno sequenti excussi, innumeros praeterea locos, ubi codex V ab editione Migniana discrepabat, inspexi. Codex Parisinus, numero 2109 signatus, olim Telleri-T anus Remensis 259. Reg. 4015. 2, in quarto maiore. unde et quando Remos allatus sit, in folio secundo membranaceo adnotatum est: Liber Bibliothecae sci Amandi in Stabula (?) Anno 1668/2. hic liber saeculo VIIII litteris adeo nitidis et speciosis exaratus est, ut nunc in numero codicum reseruatorum in scrinio bibliothecae Nationalis ut specimen scripturae VIIII saeculi propositus sit. numeri quaternionum, nonnumquam (uelut fol. 168": XXI) in calce foliorum adnotati, uulgo omittuntur. continet foliis 268 fere dimidiam partem Excerptorum, capita CLXV, usque ad caput CLVIII h. ed., neque umquam plura continebat, id quod ex indice capitulorum. initio libri addito comprobatur, quo iidem 165 capitum tituli, eodem ordine decurrentes enumerantur. in folio primo membranaceo uersus quindecim prologi Heautontimorumeni Terentianae litteris capitalibus maximis exarati leguntur; sed minutissima sunt, quibus a uerbis poetae ex editionibus cognitis discrepant, neque digna, quae commemorentur. in Excerptorum calce, fol. 268, duobus hexametris adnotatum est, quo iubente liber scriptus sit: a Presbiter exiguus librum lotharius istum ad decus & laudem dni sic scribere iussit. Codex bis correctus est, primum a librario ipso, qui leuiora quaedam menda inter scribendum eliminauit, uelut corrigens p. 217, 22 tricameratum in tricameratam, 218, 18 utrens, 219, 20 mansorum in marsorum, 221, 16 accipiantur, 226, 3 reputuntur, 228, 2 inchoante, alia. grauiores autem corruptelas corrector librario aetate fere aequalis sustulit, uelut 281, 11 nouissimus corrigens in nos simus, alia. qui etiam ea uerba, quae librarius omiserat, ex codice parente suppleuisse uidetur. hoc ex. gr. factum est p. 211, 1; 229, 13; 236, 8; 244, 24; 253, 13; 254, 6; 275, 16. interdum tamen scripturae m. 1 et 2 colore atramenti et ductu aegre discernuntur, ita ut ambiguum sit, quid librarius, quid corrector scripserit. alia menda, quae in codicibus eius aetatis frequentissima occurrunt, uelut permutationes uocalium et consonarum, id genus alia, in libro T rarissima sunt. Hunc librum ipse praeter capita 1-44 totum excussi. Maximi autem momenti non tam propter uetustatem et inteP gritatem, sed quod subscriptionem codicis archetypi seruauit, est codex Parisinus 11,642, olim Sangermanensis, sicut in fronte libri adnotatum est: S. Germani a Pratis nro. 264 |