Obrázky na stránke
PDF
ePub

IV

in opus, quod Pater reliquerat maxime omnium absolutum, curas cius in Satiricorum principem, Iuvenalem : mox tamen adolescentiae meae imbecillitatem et angustias temporis diversis prorsus artis salutiferae studiis, impendendi considerans, rursum haesitare coepi, an ego tali negotio suscipiendo par essem. Sed sustulit omnem mihi dubitationem praeceptorum meorum, virorum clarissimorum et gravissimorum auctoritas et benevola cohortatio, Frid. Theoph. Welckeri, Aug. Ferd. Naekii, ! εἴ ποτ ̓ ἔην γε ! — Ludov. Schopeni, aliorum, qui Patri fuerant in amicis dilectissimis. Quorum praecipue Schopenus, vir elegantissimus, gratissimo animo hic mihi nominandus est: qui, quum ipse e scholae Bonnensis disciplina profectus esset, id pietatis officio dandum putavit, ut in evulgando hoc Patris mei opere omni consilio atque cura me sustentaret adiu

varetque.

Ac Pater quidem Iuvenalem accuratius tractandum sumsit, ubi Vratislavia vocatus Kiliam venit, ut litteras antiquas ibi traderet; id quod evenit anno MDCCCIV. Ex eo inde tempore omni cogitatione et studio in poetas Romanorum satiricos, imprimis Iuvenalem, incubuit; nec scholis solum, primum Kiliae, deinde in hac Universitate habitis, sed tribus quoque Commentationibus, quae Kiliae prodierunt *), vehementissimum in litteratis

*) Commentatio prima in D. Iun. Iuvenalis Satiras. 1806. 4. Novum specimen Commentationis in D. Iun. Iuvenalis Satiras. 1810. 4. · Iudicium literarium de nupera Iuvenalis editione Parisiensi. 1811. 4. · Mihi in animo est hos tres libellos una cum reliquis Patris Opusculis postea aliquando, si otium suppetet, iterum edere, multis additis, quae adhuc inedita sunt,

desiderium parandae totius editionis excitavit. Quod utinam vivus ipse explesset! Nam Commentarii tam in Satiras, quam in Scholia Vetera a Patre sic, ut nunc eduntur, MDCCCXI. ac tribus sequentibus annis scripti sunt; ipseque novam Iuvenalis editionem se absolutam habere in F. A. Wolfii Analectis litterariis Vol. I. p. 512. palam et diserte declaravit. Sed valent de Patre meo ad verbum ea, quac Wolfius de Frid. Volg. Reizio in Epistola ad Villoisonium, libro de Prosodiae Graecae inclinatione praemissa, luculenter scripsit hoc modo : ,,Nimius calumniator sui, omnia lentius et remissius tractabat; rebus vel minimis, quas aliud agendo facimus, propriam diligentiam deberi putans; nihil admittens, in quo ullus dubitationis scrupulus residere videretur. Itaque quum legeret aliquid, aut scriberet, aut cogitaret denique, crebro de via deflectebat, libros evolvens plures, etiam contigui argumenti, qui ad alia cum ex aliis traherent, ut nonnunquam viae suae prorsus oblitus in deverticulis habitaret". Quo factum est, ut, quae scripserat in Iuvenalem, recoquens, retractans, locupletans, mox iterum atque iterum ad alia, maxime Ciceroniana, studia avocatus, tandem, quominus ipse Satiricum ex omni parte absolutum ederet, opprimente prohiberetur fato. Velut suspicio, quam de quinta decima satira Vol. II. p. 22. moverat, adeo postea confirmata est, ut hanc non minus quam ultimam satiram Iuvenale prorsus indignam haberet; quo exemplo tanto Jubentius utor, quum Patris iudicium istud sane verissimum videatur. Et Commentarios in Satiras non ca, qua reliquit, forma, ipsum editurum fuisse, ex compluribus indiciis constat : Latine potius volebat scribere,

VI

et quomodo scripturus fuerit, elegantissima satirarum Summaria sat possunt ostendere.

Iam praesidia, quibus Pater in Iuvenale recognoscendo primus usus est, breviter describam. Varietates lectionum e septem omnino MStis habuit. Nimirum sex codicum Hafniensium collationem ab A. G. Cramero, ICto Kiliensi, de Iuvenale plus uno nomine merito, dono acceperat. Conf. Commentat. I. in Iuven. p. 12. annot. Iidem sunt, qui a Cramero in annotationibus ad Iuvenalis Commentarios Vetustos saepius memorati leguntur. Sed maiorem Patri praebuit utilitatem codex, qui Bibliothecae Scholae Husumensis cimelium est, eique benevolentia I. H. C. Eggersii, Scholae Rectoris meritissimi, transmissus erat; hoc etiam insignis, quod passim glossis doctioribus solito distinctus est. Denique exemplum Iuvenalis Pithoeani Heidelbergac editi MDXC., quod in Bibliotheca Hamburgensi servatur, usurpavit: annotaverat hunc librum Frid. Lindenbrogius sua manu, inde commemoratus ad Sat. V, 10. VIII, 251. IX, 68.

Superest, ut enarrem, quomodo ego munus meum exsecutus sim. Textum igitur, quem vocant, e Rupertiana editione exprimendum curavi, ibi tamen ab ea discedendum ratus, ubi a Patre aut vulgatam distinguendi rationem mutatam aut diversam orthographiam probatam vidi, denique ubi, variantibus codicibus, aliam scripturam Pater ac Rupertius veram iudicavit. Emendationes et coniccturas ex ipso Heinrichii ingenio profectas, nec ullius codicum, quotquot adhuc adhibiti sunt, auctoritate confirmatas, item recipere dubitavi, futuro Iuvenalis editori concedens, ut, quae doctis in hoc

genere incorruptisque iudicibus unice palmariae visae fuerint emendationes, etiam in textu ponantur. Satiras Veterum Commentatorum Scholia excipiunt, tam ea, quae primum Pithoeus e codice Budensi vulgavit, quam quae ante hos sedecim annos in Crameri editione e Sangallensi recens accesserunt, suppleta haec rursus post Cramerum ex eodem codice ab Orellio V. C. in Indice lectionum in Academia Turicensi habendarum, Turici, MDCCCXXXIII. 4. Quae quidem recentiora quo satis ab ceteris differrent, asteriscos post singula Sangallensia scholia ponendos curavi. Lemmata, in quibus describendis negligentius Cramerus versatus erat, ex Pithoeana Scholiastae editione, Schopeno auctore, posui, usus ad eam rem, quum rariorem Parisinam editionem nancisci non potuissem, Heidelbergensi a. MDXC. De lemmatis scholiorum, quae e Sangallensi codice edita sunt, penes Cramerum fides esto; quamvis verendum videatur, ne in his quoque saepiuscule incuriosior fuerit: nam eadem lemmata aliter nonnunquam ab Orellio, aliter a Cramero proferuntur. Praecipuum autem Scholiis hisce ornamentum eo accessit, quod Schopenus, dum editio. haec iam sub prelo sudabat, tanto successu emaculandis illis operam dedit, ut, quum largam suarum Annotationum copiam Paternis subiiciendam mihi concesserit, novo revera habitu novoque nitore nunc Scholia in vulgus prodeant. Idem, si quando Cramerus vitia apertissima, ab aliis dudum sanata, pro editionis suae consilio in textu reliquerat, tacite ea sustulit, ne denuo typis sordes istae propagarentur. Postremo ego Indices tam in Commentarios quam in Scholia Vetera iisque subiectas Annotationes Criticas confeci.

VIII

Haec quidem, Lector, sunt, quae praefanda 'habui. Opus ipsum artificem, ut spero, laudabit memoriamque Patris mei novo decore illustrabit. Si quid forte desiderandum videatur, id partim fato imputabis, quo Pater ante diem acerbissime ereptus est, partim, quaeso, meae ipsius infirmitati seu potius, quae vicerat illam, pietati benevole condonabis. Ita vale mihique fave. Scribebam Bonnae ad Rhenum extremo Augusto MDCCCXXXIX.

« PredošláPokračovať »