Obrázky na stránke
PDF
ePub

Secundus versus aliter dividi potest, nempe interposita in medio versu cæsura; et sic tres pedes ultimi erunt trochæi.

Trăhůnt | què sic | cás | măchỉ | næ că | rīnăs |

V. Ode tricolos tetrastrophos, in qua primi quinque duo versus sunt asclepiadei, qualis est in primo genere explicatus. Tertius autem quisque, pherecratius, ab auctore Pherecrate sic dictus; heroicus, quia videtur esse pars versus heroici, seu hexametri; trimeter, quia tres pedes habet, spondeum, dactyJum, spondeum. Quartus quisque est glyconius, de quo dictum in 3 genere. Talis est ode 12 lib. 1.

O nā | vis rěfě | rēnt | în mărě | tẻ nŏvi |
Fluctus | ō quid ǎ | gis | fortĭtěr | ōccupă
Portům nōnně vĭ | dēs ūt |

Nüdům | rēmigi | ō lătŭs.

VI. Ode dicolos tetrastrophos. Primi quique tres versus sunt asclepiadei; quartus glyconius. Talis est ode 5 lib. 1.

Scriberis Vario, etc.

VII. Ode dicolos distrophos. Primus versus est hexameter heroicus; secundus est dactylicus alcmanius tetrameter. Dicitur dactylicus, quia frequentiores in eo sunt dactyli; alcmanius, quia inventus ab Alcmane, græco poeta; tetrameter, quia 4 habet pedes, nempe similes 4 ultimis versus heroici hexametri. Talis est ode 6 lib. 1.

Laūdá | būnt ǎli | i clã | rām Rhŏdön | aút Mĭtỷ | lēnēn |
Aut Ephesum bĭmă | rīsvě Co | rinthi |

VIII. Ode dicolos distrophos. Primus quisque versus est aristophanius dimeter, constans e duobus pedibus, nempe choriambo, et bacchio. Pes autem bacchius ita dicitur, quia in hymnis Bacchi sæpe adhibebatur: constat ex una brevi et 2 longis. Talis est versus ode 7 lib. 1.

Lydia dic | per omnēs |

Aristophanius appellatur ab auctore illius Aristophane, poeta comico, apud Græcos celeberrimo. Secundus quisque versus est

alcaicus (ab Alcæo inventus) tetrameter, quia 4 pedes habet. Primus est epitritus, 2 et 3 choriambus, 4 bacchius.

Tē děōsō | rō sỹbărīm | cūr propĕrēs | ămāndō |

Porro pes epitritus ita vocatur, quia supra 3 syllabas, unam habet. Quadruplex est; 1 ex iambo et spondeo compositus, ut võlūptātēs, 2 ex trochæo, et spondeo ut concitātās, 4 e spon- ! deo, et iambo, ut cōmmunicant, 3 e spondeo, et trochæo, ut exspectărě. Potest hujus odæ primus versus aliter secari; nempe,

Lydiǎ | dic per | ōmnēs |

IX. Ode alcaica tricolos tetrastrophos. Dicitur alcaica; quia inventa fuit ab Alcæo, lyrico poeta clarissimo. Primi quique duo versus sunt iambici senarii brachycatalecti; qui appellari quoque possunt dactylici pentametri catalecti. Constant illi ex iambo, vel spondeo, deinde iambo, postea spondeo, tum anapæsto, denique iambo. Si aliter metiaris, ac esse dactylicos velis, constabunt ex iambo, vel spondeo, tum iambo, cæsura, et duobus dactylis. Talis est ode 8 lib. 1.

Vīdēs | ūt āl | tā stēt | nĭvě căn | dĭdům |
Vides ut ål | tā | stēt | nivě | cândĭdūm |

Tertius quisque versus est iambicus dimeter, sive 4 pedibus constans (nam in versibus iambicis una mensura 2 pedes complectitur): hypercatalectus, sive abundans una syllaba, post 4 pedes.

Silvælǎbō | rantēs | gèlū | quě |

Quartus quisque versus est dactylicus alcaicus, constans pedibus quatuor, duobus dactylis, duobus trochæis.

Flumină constitě | rīnt ǎ | cutō |

X. Ode monocolos, in qua sunt omnes versus choriambici alcaici pentametri, qui constant e spondeo, tribus choriambis, et pyrrichio. Talis est ode 10 lib. 1.

Tú nē quæsiĕris | scirě něfās | quēm mihi quēm | tibi | Possis etiam metiri versum istum aliter, cæsuris interpositis.

Tú ne quæsiě | rīs | scirě ně | fās | quēm mihi | quēm tibi [

XI. Ode dicolos distrophos, in qua primus quisque versus est iambicus dimeter catalectus: constat enim 4 pedibus; sed una syllaba deest, nempe prima. Talis est ode 15 lib. 2.

Nōn | ĕbur | něqu' aŭ | rěūm |

Si velis pendulam et abundantem syllabam in finem versus rejicere, facies ex iambico trochaicum, et sic metiere:

Nōn ĕ | būr ně | qu' aūrė | ūm |

Secundus versus est iambicus trimeter catalectus, constans sex pedibus, dempta una syllaba.

Měā | rění | dět în | dòmō | lăcŭ | nār |

XII. Ode dicolos distrophos, in qua primus quisque versus est heroicus hexameter; secundus quisque est dactylicus dimeter hypercatalectus, constans 2 dactylis, et syllaba. Talis est ode 6 lib.

Diffū | gērě nï | vēs rědě | ūnt jām | grāmīnă | cāmpīs |
Arbori | būsquě co | mæ |

XIII. Ode dicolos distrophos, in qua primus versus est iambicus trimeter, sive sex pedibus constans; secundus iambicus dimeter, duabus constans mensuris, sive pedibus 4. Ejus generis est ode 1 lib. Epod.

Ibis | Libūr | nīs īn | tĕr āl | tă nā | viūm |

Ami | cě prō | pūgnā | călă |

Aliud quoddam genus est huic simile, in quo, pro versu primo iambico, ponitur heroicus hexameter.

Mollis in ērtiǎ | cur tan | tâm dif | fūdĕrit | imis | ōbli | viō | nēm sẽn | sĭbūs |

XIV. Ode dicolos distrophos, in qua primus quisque versus heroicus hexameter, secundus vero archilochius hexameter hypercatalectus, constans 4 iambis, 2 dactylis, et una syllaba. Talis est od. 10 lib. Epod.

Hōrridă | tēmpēs | tās cœ | lūm còn | tráxít ět | imbrēs |

Nĭvēs | quě dē | dūcūnt | Jŏvēm | nunc mărě | nünc sĭluæ |

Quidam hanc oden faciunt tricolon tristrophon, et secundum versum in duos secant, quorum primus est iambicus dimeter.

Nives que de dūcunt | Jŏvēm |

Alter est dactylicus archilochius, de quo dictum in duodecimo genere.

Nunc mărě | nunc sĭlů | æ |

Huic affine est generis aliud, in quo dactylicus archilochius præponitur iambico dimetro, et in primo loco, pro heroico hexametro, ponitur iambicus trimeter.

Pétit nihil mē sic | ŭt an | těā | jŭvāt |

Scriběrě | versíců | lōs |

Amorě pěr | cūlsum | grăvi |

In quo genere, quidam duos illos versus in unum conflant, hoc modo:

Scriběrě vērsĭcŭ | lōs | ămō | rě pēr | cūlsum | gråví |

XV. Ode dicolos distrophos, cujus primus quisque versus est heroicus, secundus vero iambicus. Talis est ode 11 lib. Epod.

Altĕră | jām tĕri | tūr bēl | līs ci | vilibus | ætás: |
Suis et ip | să Rỏ mă vi | rĭbūs | ruit |

Ultimum genus est earum in quibus sunt omnes versus iambici trimetri. Talis est ode 17 lib. Epod. Jamjam efficaci, etc.

ET HEROIBUS POETICIS.

1. DE MAJORIBUS ET MINORIBUS ETHNICORUM DIIS.

CAPUT I. SATURNUS.

Deorum antiquissimus habebatur Cœlum. Duo ejus filii celebrantur a poetis, Tempus, sive Saturnus et Titanus. Hic, etsi priore loco genitus foret, eique proinde imperium orbis deberetur, jus tamen suum remisit, concessitque Saturno, rogante Vesta matre, sed ea tamen lege, ut Saturnus masculam prolem educaret nullam. His ita constitutis, Saturnus mares statim editos devorabat, invita vehementer uxore, quæ uno partu Jovem et Junonem enixa, solam Junonem ostendit Saturno, Jovem occultavit. Sensit dolum Titanus, ac Saturnum acie victum in vincula conjecit. Is liberatus postea fuit per Jovem filium suum, a quo Titanes, bellum pro Titano patre redintegrantes, fuere profligati. Saturnus vinculis liberatus, quum in fatis esse cognovisset futurum, ut ab eodem Jove regno spoliaretur, illi struxit insidias, ac bellum etiam indixit. (Ovid. Metam., lib. 1.) Jupiter debellatum patrem cœlo expulit. Saturnus, amisso cœlo, in eam Italiæ partem, ubi Roma condita postmodum est, venit, quæ Latium fuit appellata, quod ibi latuisset. Extorrem deum Janus, Latii rex, benigne accepit, ac vicissim a Saturno donatus est insigni prudentia, cujus ope meminerat præterita, futura prospiciebat: unde biceps, seu bifrons, appellatur. Eo regnante, mores optimi artesque viguerunt, quæ illi ætati nomen aureæ fecerunt. Saturni festa dicebantur Saturnalia, et decembri mense celebrata sunt per dies primo tres, deinde quatuor, tum quinque, ac plures. Per eos dies senatus non habebatur, vacabant scholæ; munera ultro citroque mittebantur ab amicis; de sontibus supplicium sumere, ac bellum indicere, nefas; servis mensæ accumbentibus ministrabant domini, et servorum vicem implebant, ad refricandam videlicet memoriam pristinæ, quæ florebat Saturno regnante, libertatis, quum nemo serviret.

Janus, de quo proxime facta mentio est, pingebatur cum clavi et virga. Virgam gerebat, quasi viarum præses; clavim, quia domorum januas et seras invenisse credebatur; ab eo januarius mensis invenit nomen; aræ duodecim eidem ponebantur, pro numero mensium ; utque sunt anni tempestates quatuor, ita quatuor ipsi frontes aliquando datæ. In omnibus sacrificiis appellabatur primo loco, quippe qui primus aras et sacrorum ritus instituisset. Ejus templum Romæ claudebatur pace composita; patebat flagrante bello.

« PredošláPokračovať »