Obrázky na stránke
PDF
ePub

inquiunt, sed in vita jam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere cœperunt.

64. Quamobrem vides quantum jam distet inter eos, contra quos in hoc opere diu jam multumque disserui, quorum etiam unius legi librum ea continentem, quæ ut potui refutavi. Inter istos ergo, ut dicere cœperam, qui omnino parvulos ab omni peccato et originali et proprio puros et liberos esse defendunt, et istos qui eos jam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt per Baptismum oportere purgari, quantum intersit vides. Proinde isti posteriores intuendo Scripturas, et auctoritatem totius Ecclesiæ, et formam ipsius Sacramenti, bene viderunt per Baptismum in parvulis peccatorum fieri remissionem sed originale esse, quidquid illud in eis est, vel nolunt dicere, vel non possunt. Illi autem priores in ipsa natura humana, quæ ab omnibus ut consideretur in promptu est, bene viderunt, quod facile fuit, ætatem illam in sua jam vita propria nihil peccati potuisse contrahere: sed ne peccatum originale fateantur, nullum esse omnino peccatum in parvulis dicunt. In his ergo quæ singula vera dicunt 2, prius inter se ipsi consentiant, et consequenter fiet ut a nobis nulla ex parte dissentiant. Nam si parvulis baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi istis; parvulos autem, ut ipsa natura in tacitis infantibus clamat, suæ vitæ propriæ nullum adhuc contraxisse peccatum concedant isti illis*: concedent utrique nobis, nullum nisi originale restare, quod per Baptismum solvatur in parvulis.

3

CAPUT XXXV. — 65. In parvulis non esse peccatum propriæ vitæ. An vero et hoc quæritur, et de hoc disputaturi et tempus ad hoc impensuri sumus, ut probemus atque doceamus quomodo per propriam voluntatem, sine qua nullum vitæ propriæ potest esse peccatum, nihil mali commiserint infantes, qui propter hoc vocantur ab omnibus innocentes? Nonne tanta infirmitas animi et corporis, tanta rerum igno rantia, tam nulla omnino præcepti capacitas, nullus vel naturalis vel conscriptæ legis sensus aut motus, nullus in alterutram partem rationis usus, hoc multo testatiore silentio quam sermo noster proclamat atque indicat? Valeat aliquid ad se ipsam persuadendam ipsa evidentia : nam nusquam sic non invenio quod dicam, quam ubi res de qua dicitur, manifestior est quam omne quod dicitur.

66. Vellem tamen, quisquis hoc sapit, diceret, quod peccatum viderit vel putarit infantis recentis ab utero, cui redimendo fatetur jam Baptismum necessarium, quid mali in hac propria sua vita per animum proprium corpusve commiserit. Si forte quod plorat tædioque est majoribus: mirum si hoc iniquitati, nòn

1 Ita Vaticanus codex et Cygirannensis. Alii vero plerique MSS., sed ut originale esse. Editi, sed ut originale esset, raulo post in iisdem editis legebatur, vel videre non possunt. Sed abest, videre, a Mss.

* Cygirannensis codex solus, quæ singuli vera dicunt. In plerisque Mss., proprium.

Lov. et aliquot Mss., concedant isti illis; concedent utrique nobis.

* Sic omnes Msş.. At editi, auæsituri.

infelicitati potius deputandum est. An quod ab ipso fletu nulla sua ratione, nulla cujusquam prohibitione compescitur? At hoc ignorantiae est, in qua profundissima jacet, qua etiam matrem, cum post exiguum tempus valuerit, percutit iratus, et sæpe ipsas ejus mammas, quas dum esurit, exsugit. Hæc non modo feruntur, verum etiam diliguntur in parvulis, et hoc quo affectu, nisi carnali, quo etiam risus jocusquo delectat, acutorum quoque hominum ipsa quasi absurditate conditus: qui si co modo sentiretur, ut dicitur, non jam illi tanquam faceti, sed tanquam fatui riderentur? Ipsos quoque fatuos videmus, quos vulgo moriones vocant, ad cordatorum delicias adhiberi, et in mancipiorum æstimatione pretiosiores esse cordatis. Tantum valet carnalis affectus etiam minime fatuorum in delectatione alieni mali. Nam cum homini jucunda sit aliena fatuitas, nec ipse tamen talis esse voluisset; et si suum parvulum filium, a quo garriente talia pater lætus exspectat et provocat, talem præsciret futurum esse cum creverit, nullo modo dubitaret miserabilius lugendum esse quam mortuum. Sed dum spes subest incrementorum, et ingenii lumen accessurum creditur ætatis accessu, fit ut convicia parvulorum etiam in parentes, non solum injuriosa non sint, verum etiam grata atque jucunda sint. Quod quidem prudentium nemo probaverit, ut a dictis vel factis hujusmodi non tantum 3 non prohibeantur, cum prohiberi jam possunt, verum in hæc etiam concitentur studio ridendi et vanitate majorum. Nam plerumque illa ætas jam patrem matremque agnoscens, neutri eorum audet maledicere, nisi ab altero eorum, ant ab utroque vel permissa vel jussa. Verum hæc eorum sunt parvulorum, qui jam in verba prorumpunt, et animi sui motus qualibuscumque linguæ promptare jam possunt. Illam potius recentium natorum profundissimam ignorantiam videamus, ex qua ad istam non permansuram balbutientem fatuitatem, tanquam ad scientiam locutionemque tendentes, proficiendo venerunt.

[ocr errors]

CAPUT XXXVI. 67. De infantium ignorantia, et unde sit. Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique rationalis, in quibus et Deum prorsus ignorant, cujus Sacramentis etiain cum baptizantur obsistunt in has quæro unde et quando submersi sint. Itane vero eas hic contraxerunt, et in hac vita sua jam propria per nimiam negligentiam obliti sunt Deum, prudentes vero et religiosi vixerunt vel in uteris matrum? Dicant ista qui ausi fuerint, audiant qui voluerint, credant qui potuerint: ego autem puto, quod omnes quorum mentes non obnubilat defendendæ suæ sententiæ pervicacia, hæc sentire non possunt. An nullum est ignorantiæ malum, et ideo 1 Plerique Mss, pro, exsugit, habent, exigit. Tres Gallicani manuscripti loco, fatuos, häbent, cirratos. vide supra, n. 32, col. 127.

3 MSS., ante non prohibeantur, omittunt, non tantum. Hic editi ac manuscripti nonnulli addunt, signis. 'Alti quidam MSS., indiciis. Neutrum habeat antiquiores codices, quia eleganter subauditur, motibus. Ex iisdem manuscriptis huc revocamus verbum, promptare; pro quo in ante excusis erat, promptitare. In Parisiensi Augustinianoruin codice legitur, promitare.

nee purgandum? Et quid agit illa vox, Delicta juventulis et ignorantiæ micœ ne memineris (Psal. xxiv, 7)? Etsi enim damnabiliora peccata sunt, quæ ab scientibus committuntur : tamen si ignorantiae peccata nulla essent, hoc non legeremus quod commemoravi, Delicta juventutis et ignorantiæ meæ ne memineris. In illas igitur ignorantiæ densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique anima hominis, utique anima rationalis, non solum indocta, verum etiam indocilis jacet, quare, aut quando, aut unde contrusa est? Si natura est hominis sic incipere, et non jam vitiosa est ista natura; cur non talis creatus est Adam? Cur ille capax præcepti, et valens uxori et omnibus animalibus nomina imponere? Nam et de illa dixit, Hæc vocabitur mulier; et, Quodcumque vocavit Adam animam vivam, hoc est nomen ejus (Gen. 11, 23, 19). Iste autem nesciens ubi sit, quid sit, a quo creatus, a quibus genitus sit, jam reus delicti, nondum capax præcepti, tam profunda ignorantiæ caligine involutus et pressus, ut neque tanquam de somno excitari possit, ut hæc saltem demonstrala cognoscat; sed exspectetur tempus, quo hanc nescio quam velut ebrietatem, non per unam noctem, sicut quælibet gravissima solet, sed per aliquot menses atque annos paulatim digerat : quod donec fiat, Lam multa quæ in majoribus punimus, toleramus in parvulis, ut numerari omnino non possint: boc tam magnum ignorantiæ atque infirmitatis malum, si in hac vita jam nati parvuli contraxerunt, ubi, quando, quoniodo magna aliqua impietate commissa repente Lantis tenebris involuti sunt?

-

4

CAPUT XXXVII. 68. Si Adam non talis est creatus quales nascimur, cur Christus expers peccati infans natus est et imbecillis. Dicet aliquis: Si hæc natura pura non est, sed vitiosæ primordia, quia talis non est creatus Adam; cur Christus longe excellentior, et certe sine ullo peccato natus ex virgine, in hac tamen infirmitate atque ætate procreatus apparuit? Huic propositioni respondemus: Adam propterea non talem creatum, quia nullius parentis præcedente peccato, non est creatus in carne peccati. Nos ideo tales, quia illius præcedente peccato, nati sumus in carne peccati. Christus ideo talis, quia ut de peccato condemnaret peccatum, natus est in similitudine carnis peccati (Rom. vin, 3). Non enim hic agitur de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non parvulus factus est, sed perfecta mole membrorum potest enim dici, etiam pecora sic creata, nec tamen eorum peccato factum esse, ut ex eis pulli parvuli nascerentur; quod quale sit nunc nor quærimus: sed agitur de illius mentis quadam valentia usuque rationis, quo præceptum Dei legemque mandati et docilis Adam caperet, et facile posset

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

custodire, si vellet. Nunc autem homo sic nascitur, ut omnino non possit, propter horrendam ignorantiam atque infirmitatem, non carnis, sed mentis; cum omnes fateamur in parvulo non alterius, sed ejusdem substantiæ cujus in primo homine fuit, hoc est, rationalem animam degere. Quanquam etiam ipsa tanta carnis infirmitas, nescio quid, quantum arbitror, pœnale demonstrat. Movet enim, si primi illi homines non peccassent, utrum tales essent filios habituri, qui nec lingua, nec manibus, nec pedibus uterentur. Nam propter uteri capacitatem fortasse necesse fuerit parvulos nasci. Quamvis, cum exigua sit pars corporis costa, non tamen propter hoc Deus parvulam viro conjugem fecit, quam ædificavit in mulierem : unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox editos grandes protinus facere.

[ocr errors]

CAPUT XXXVIII. 69. Ignorantia et infirmitas infantis. Sed ut hoc omittam, poterat certe, quod multis etiam pecoribus præstitit, quorum pulli quamvis sint parvuli, neque accedentibus eorporis incrementis etiam mente proficiant, quoniam rationalem animam non habent, tamen etiam minutissimi et currunt, et maires agnoscunt, nec sugendis uberibus cura et ope admoventur aliena, sed ca ipsi in maternis corporibus loco abdito posita mirabili facilitate noverunt. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonei, nec manus saltem ad scalpendum habiles, et nisi ope nutrientis admotis labris papille uberis ingerantur, nec ubi sint sentiunt, et juxta se jacentibus mammis magis possint esurientes flere, quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit hæc omnino infirmitas corporis: nec fuisset caro Christi in similitudine carnis peccati, nisi caro esset ista pcccati, cujus pondere rationalis anima sic gravatur; sive et ipsa ex parentibus tracta sit, sive ibidem creata, sive desuper inspirata, quod nunc quærere differo. CAPUT XXXIX. 70. Quatenus evacuetur peccatum per Baptismum in parvulis, similiter et in adultis, et quid inde consequatur utilitatis. In parvulis certe gratia Dei, per Baptismum ejus qui venit in similitudine carnis peccati, id agitur, ut evacuetur caro peccati. Evacuatur autem, non ut in ipsa vivente carne concupiscentia conspersa et innata repente absumatur, et non sit; sed ne obsit mortuo, quæ inerat nato. Nam si post Baptismum vixerit, atque ad atatem capacem præcepti pervenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet, eamque adjuvante Deo superet, si non in vacuum gratiam ejus susceperit, si reprobatus esse noluerit. Nam nec grandibus hoc præstatur, in Baptismo, nisi forte miraculo ineffabili omnipote:tissimi Creatoris, ut lex peccati, quæ inest in membris repugnans legi mentis, prorsus penitus exstinguatur, et non sit : sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiæ subjecta mente serviret, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit, habeatur; ipsa vero soluto realus vinculo, quo per illam è diabolus animam retiPotiores Mss., immotis labris.

• Ex Mss. hic adjecimus, prorsus.

[ocr errors]

э Am. et Er., quo illam; omisso, per. raulo post in.

nebat, et interclusione destructa, qua hominem a Suo Creatore separabat, maneat in certamine, quo corpus nostrum castigamus et servituti subjicimus (1 Cor. ix, 27), vel ad usus licitos et necessarios relaxanda, vel continentia cohibenda. Sed quoniam divino Spiritu, qui multo melius quam nos omnia generis humani novit vel præterita, vel præsentia, vel futura, talis vita humana præcognita atque prædicta est, ut non justificetur in conspectu Dei omnis vitisdem editis, et apud Lov., quæ hominem a suo creatore, etc.

vens (Psal. CXLII, 2); fit ut per ignorantiam vel infirmitatem non exsertis adversus eam totis viribus vo

funtatis, eidem ad illicita etiam nonnulla cedamus, tanto magis et crebrius quanto deteriores, tanto minus et rarius quanto meliores sumus. Sed quoniam de hac quæstione in qua quæritur, utrum possit, vel utrum sit, fuerit, futurusve sit homo sine peccato in hac vita, excepto illo qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. xiv, 30), aliquanto diligentius disserendum est; iste sit hujus voluminis modus, ut illud ab alio quæramus exordio.

LIBER SECUNDUS.

Disputat Augustinus contra eos qui dicunt, quod in hac vita sint, fuerint, et futuri sint homines nullum habentes omnino peccatum : qua de re propositis quatuor quæstionibus docet primo, hominem in hac vita sine peccato esse posse per nei gratiam et liberum ipsius arbitrium. Postea probat non esse tamen quemquam in hac vita degentem sine ullo prorsus peccato. Tertio, ideo non esse, quia nemo est qui tantum velit, quantum res exigit, dum vel latet quod justum est, vel facere non delectat. Quarto loco, nullum prorsus, excepto uno Mediatore Christo, vel esse, vel fuisse, vel futurum esse hominem ab omni peccato immunem.

CAPUT PRIMUM. — 1. Quid hactenus peractum, quidve hoc libro tractandum. De Baptismo parvulorum, Marcelline charissime, quod non solum eis ad regnum Dei, verum etiam ad salutem vitamque æternam adipiscendam detur, quam sine Dei regno, et sine Christi salvatoris societate, in quam nos suo sanguine redemit, habere nullus potest, priore libro satis, ut arbitror, disputavimus. In hoc autem, vivatne aliquis in hoc sæculo, vel vixerit, victurusve sit sine ullo omnino peccato, excepto uno Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (1 Tim. 11, 5, 6), quanta ipse donat diligentia vel facultate, disserendum enodandumque suscepi: cui disputationi si se identidem aliqua necessitate vel opportunitate inseruerit quæstio de Baptismo vel peccato parvulorum, mirandum non erit, nec defugiendum ut eis locis ad omnia quæ responsionem nostram flagitant, sicut valemus respondeamus.

CAPUT II. 2. Libero arbitrio quidam nimium tribuunt. Ignorantia et infirmitas. Hujus autem quæstionis solutio de hominis vita sine ulla subreptione vel præoccupatione peccati, propter quotidianas etiam nostras orationes maxime necessaria est. Sunt enim quidam tantum præsumentes de libero humanæ voluntatis arbitrio, ut ad non peccandum nec adjuvandos nos divinitus opinentur, semel ipsi naturæ nostræ concesso liberæ voluntatis arbitrio. Unde fit consequens ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem, hoc est, ne tentatione vincamur, vel cum fallit et præoccupat nescientes, vel cum premit atque urget infirmos. Quam sit autem noxium, et saluti nostræ, quæ in Christo est, perniciosum atque contrarium, ipsique religioni qua imbuti sumus, et pietati qua Deum colimus, quam vehementer adversum, ut pro tali accipiendo beneficio Dominum non rogemus, atque in ipsa oratione dominica, Ne nos inferas in tentationem (Matth. vi, 15), frustra po

situm existimemus, verbis explicare non possuinus.

[ocr errors]

CAPUT III.-3. Quomodo Deus nihil præcipit impossibile. Opera misericordiæ remedia sunt ad abole da peccata. Acute autem sibi videntur dicere, quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod si nolumus, non peccamus; nec præciperet Deus homini, quod esset humanæ impossibile voluntati. Sed hoc non vident, quod ad nonnulla superanda, vel quæ male cupiuntur, vel quæ male metuuntur, magnis aliquando et totis viribus opus est voluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibituros prævidit, qui per prophetam veridice dici voluit, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Tales itaque nos futuros Dominus prævidens, quædam salubria remedia contra reatum et vincula peccatorum etiam post Baptismum dare ac valere dignatus est, opera scilicet misericordiæ, cum ait, Dimittite, et dimittetur vobis; dale, et dabitur vobis (Luc. vi, 37, 38). Quis enim cum aliqua spe adipiscendæ salutis æternæ de hac vita emigraret, manente illa sententia, quod quicumque totam legem servaverit, offendat aulem in uno, factus est omnium reus; nisi post paululuni sequeretur, Sic loquimini, et sic facite, tanquam per legem libertatis incipientes judicari. Judicium enim sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Superexaltat autem misericordia judicio ( Jacobi n, 10, 12, 13)?

CAPUT IV. 4. Concupiscentia quatenus in nobis. Baptizatis non ipsa concupiscentia, sed solus in eam consensus nocet. Concupiscentia igitur tanquam lex peccati maneus in membris corporis mortis hujus, cum parvulis nascitur, in parvulis baptizatis a reatu solvitur, ad agonem relinquitur, ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur : párvulos non baptizatos reos innectit, et tanquam iræ filios, etiamsi parvuli moriantur, ad condemnationem trahit. In grandibus autem baptizatis, in quibus jam ratione utentibus quidquid eidem concupiscentiæ mens ad peccandum consentit, propriæ voluntatis est; deletis peccatis omnibus, soluto

etiam reatu, quo vinctos originaliter detinebat, ad agonem interim manet, non sibi ad illicita consentientibus nihil omnino nocitura, donec absorbeatur mors in victoriam (1 Cor. xv, 54), et pace perfecta nihil quod vincatur existat. Consentientes autem sibi ad illicita reos tenet, et nisi per medicinam pœnitentiæ et opera misericordia per cœlestem sacerdotem pro nobis interpellantem sanentur, ad secundam mortem damnationemque perducit. Propter hoc et Dominus orare nos docens, inter cætera monuit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; el ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. vi, 12 et 15). Maret enim malum in carne nostra, non natura in qua divinitus creatus est homo, sed vitio quo voluntate prolapsus est, ubi amissis viribus, non ea qua vulneratus est, voluntatis facilitate sanatur. De hoc malo dicit Apostolus: Scio quoniam non habitat in carne mea bonum (Rom. vi, 18). Cui malo non obedire præcipit, cum dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (ld. vi, 12). Si ergo his desideriis concupiscentiae carnis illicita voluntatis inclinatione consensimus, ad hoc sanandum dicimus, Dimitte nobis debita nostra: adhibentes remedium ex opere misericordiæ, in co quod addimus, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ut autem non ei consentiamus, deprecamur adjutorium dicentes, Et ne nos inferas in tentationem : [vel, sicut nonnulli codices habent, ne nos inducas in tentationem .] Non quod ipse Deus tali tentatione aliquem tentet; Nam Deus intentator malorum est, ipse autem neminem tentat (Jacobi 1, 13): sed ut si forte tentari cœperimus a concupiscentia nostra, adjutorio ejus non deseramur, ut in eo possimus vincere, ne abstrahamur illecti. Deinde addimus quod perficietur in fine, cum absorbebitur mortale a vita (II Cor. ▼, 4): Sed libera nos a malo. Tunc enim nulla erit talis concupiscentia, cum qua certare, et cui non consentire jubeamur. Sic ergo totum hoc in tribus beneficiis positum breviter peti potest: Ignosce nobis ea in quibus sumus abstracti a concupiscentia, adjuva ne abstrahamur a concupiscentia, aufer a nobis concupiscentiam.

CAPUT V.-5. Voluntas hominis eget ope Dei. Ad peccandum namque non adjuvamur a Deo : justa autem agere vel justitiæ præceptum omni ex parte implere non possumus, nisi adjuvemur a Deo. Sicut enim corporis oculus non adjuvatur a luce, ut ab eadem luce clausus aversusve discedat; ut autem videat adjuvatur ab ea, neque hoc omnino nisi illa adjuverit, potest: ita Deus, qui lux est hominis interioris, adjuvat nostræ mentis obtutum, ut non secundum nostram, sed secundum ejus justitiam boni aliquid operemur. Si autem ab illo avertimur, nostrum est; et tune secundum carnein sapimus, tunc concupiscentis carnis ad illicita consentimus. Conversos ergo Deus

1 plures manuscripti prætereunt, damnationemque. ↑ Am. Er. et aliquot Miss.: Cvi malo nos non obedire. • Hæc uncis inclusa prætereunt omnes fere Mss.

adjuvat, aversos deserit. Sed etiam ut convertamur, ipse adjuvat: quod certe oculis corporis lux ista non præstat. Cum ergo nobis jubet dicens, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. 1,3); nosque illi dicimus, Converte nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV, 5); et, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8). quid aliud dicimus, quamn, Da quod jubes? Cum jubet dicendo, Intelligite ergo, qui insipientes estis in populo (Psal. xcm, 8); et nos illi dicimus, Da mihi intellectunt, ut discam mandata_tua (Psal. cxvm, 73) : quid aliud dicimus, quam, Da quod jules? Cum jubet dicendo, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. xvin, 30); nosque dicimus, Scimus quia nemo potest esse continens, nisi Deus det (Sap. vii, 21): quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Cum jubet dicendo, Facite justitiam1 (Isai. LVI, 1); nosque dicimus, Doce me justificationes tuas (Psal. cxvm, 12): quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Item cum dicit, Beati qui esuriunt et sil'unt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6): a quo debemus petere cibum potumque justitiæ, nisi ab illo qui esurientibus eam et sitientibus promittit ejus saturitatem ?

6. Repellamus itaque ab auribus et mentibus nostris eos qui dicunt, accepto semel liberæ voluntatis arbitrio, nec orare nos debere, ut Deus nos adjuvet, ne peccemus. Talibus enim tenebris nec pharisaus ille cæcabatur, qui quamvis in hoc erraret, quod sibi addendum ad justitiam nihil putabat, seque arbitrabatur ejus plenitudine saturatum; Deo tamen gratias agebat, quod non esset sicut cæteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut ille publicanus; quod bis in sabbato jejunaret, quod omnium quæ possidebat, decimas daret. Nihil sibi addi ad justitiam jam petebat : sed tamen ex iis quæ habebat, gratias Deo agendo, ab illo se accepisse omnia fatebatur: et tamen improbatus est, et quia veluti saturatus nihil de alimentis justitiæ jam rogabat accipere, et quod eain publicano esurienti ac sitienti se velut insultans præferre gestiebat (Luc. xviu, 10-14). Quid ergo illis fiet, qui etsi fateantur se non habere, vel non plenam habere justitiam; tamen a se ipsis habendam, non a suo Creatore, ubi horreum ejus et fons ejus est, deprecandam esse præsumunt? Nec ideo tamen solis de hac re votis agendum est, ut non subinferatur adaitendo' etiam nostræ efficacia voluntatis. Adjutor enim noster Deus dicitur (Psal. LXI, 9), nec adjuvari potest, nisi qui etiam aliquid sponte conatur. Quia non sicut in lapidibus insensatis, aut sicut in eis in quorum natura rationem voluntatemque non condi

1 In manuscriptis post, Facite justitiam, continenter subjungitur, itemque cum dicit, Beati qui esuriunt, et intermedia verba reticentur.

* Locum hunc sic a Martino Lipsio castigatum putant Lovanienses. Nam pro, adnitendo; legebatur in primis editionibus, ad bene vivendum : cui editionum lectioni duo ta: tum manuscripti, unus e Belgicis, alter e Vaticanis, suffragantur. Alii duo Vaticani habent, ad agendum et vivendɩm. Duo Belgici, ad vivendum : et sic Gallicani, exceptis Beccensi et uno Parisiensi Augustinensium majoris conventus in quibus est, adnitendo.

151

dit, salutem nostram Deus operatur in nobis. Cur autem illum adjuvet, illum non adjuvet; illum tantum, illum autem non tantum ; istum illo, illum isto modo; penes ipsum est et æquitatis tam secretæ ratio, et excellentia potestatis.

CAPUT VI. 7. Quatuor de justitiæ perfectione quæstiones. Prima quæstio, an homo sine peccato possit esse in hac vita. Nam qui dicunt esse posse in hac vita hominem sine peccato, non est cis continuo incauta temeritate obsistendum. Si enim esse posse negaverimus, et hominis libero arbitrio, qui hoc volendo appetit, et Dei virtuti vel misericordiæ, qui hoc adjuvando efficit, derogabimus. Sed alia quæstio est, utrum esse possit; alia, utrum sit; alia, si non est cum possit esse, cur non sit; alia utrum qui omnino nunquam ullum peccatum habuerit, non solum quisquam sit, verum etiam potuerit aliquando esse vel possit. In hac quadripartita propositione quaestionum si a me quæratur, utrum homo sine peccato possit esse in hac vita; confitebor posse per Dei gratiam et Jiberum ejus arbitrium : ipsum quoque liberum arbitrium ad Dei gratiam, hoc est, ad Dei dona pertinere non ambigens, nec tantum ut sit, verum etiam ut bonum sit, id est, ad facienda mandata Domini convertatur; atque ita Dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adjuvet etiam ut possit fieri quod ostenderit, Quid enim habemus quod non accepimus (1 Cor. iv, 7)? Unde et Jeremias dicit: Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet el dirigat gressus suos (Jerem. x, 23). Ilinc et in Psalmis cum quidam dixisset Deo, Tu præcepisti mandata tua custodiri nimis; continuo non de se præsumpsit, sed optavit ut faceret : Utinam, inquit, dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas : tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. Quis autem optat quod in potestate sic habet, ut ad faciendum nullo indigeat adjumento? A quo autem id optet, quia non a fortuna, vel a fato, vel a quolibet alio præter Deum, in consequentibus satis ostendens: Itinera mea, inquit, dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas ( Psal. cxvi, 4, 5, 6, 153). Ab hujus exsecrandæ dominationis servitute liberantur, quibus Dominus Jesus [eum recipientibus "j, dedit potestatem filios Dei fieri (Joan.1, 12). Ab ista horrenda dominatione liberandi fuerant, quibus dicit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id. vm, 36). His atque hujusmodi aliis innumerabilibus testimoniis dubitare non possum, nec Deum aliquid impossibile homini præcepisse, nec Deo ad opitulandum et adjuvandum, quo fiat quod jubet, impossibile aliquid esse. Ac per hoc potest homo, si velit, esse sine peccato, adjutus a Deo. CAPUT VII. 8. Secunda quæstio, an sit aliquis homo sine peccato in hac vita. Si autem quod secundo

[blocks in formation]

loco posueram, quæratur utrum sit, esse non credo. Magis enim credo Scripturæ dicenti, Ne intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in con. spectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Et ideo misericordia Dei opus est, quæ superexaltat judicio, quæ illi non erit qui non facit misericordiam (Jacobi 11, 15). Et quod propheta cum diceret, Dixi, Pronuntiabo adversus me delictum meum Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei; continuo subjunxit, Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno (Psal. XXXI, 5, 6). Non ergo omnis peccator, sed omnis sanctus vox enim sanctorum est, Si dixerimus quia peccutum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). Unde in ejusdem apostoli Apocalypsi, illa centum quadraginta et quatuor millia sanctorum, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt; et non est inventum in ore eorum mendacium, quia irreprehensibiles sunt (Apoc. xiv, 4 et 5) (a); profecto ideo irreprehensibiles sunt, quia se ipsos veraciter reprehenderunt: et ideo non est inventum in ore eorum mendacium, quia si dicerent se peccatum non habere, se ipsos deciperent, et veritas in cis non esset; et utique mendacium esset, ubi veritas non esset : quoniam justus cum in sermonis exordio accusator sui est (Prov. xvIII, 17), non utique mentitur.

9. Ac per hoc in eo quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat, et non potest peccare, quia semen ejus in ipso manet (I Joan. m, 9); et si quid aliud eo modo dictum est, multum falluntur minus co.siderando Scripturas. Non enim advertunt, co quosque fieri filios Dei, quo esse incipiunt in novitate spiritus; et renovari in interiorem hominem secundum imaginem ejus qui creavit eos (Coloss. m, 10). Non enim ex qua hora quisque baptizatur, omnis vetus infirmitas ejus absumitur: sed renovatio incipit a remissione omnium peccatorum, et in quantum quisque spiritualia sapit, qui jam sapit. Cætera vero in spe facta sunt, donec etiam in re fiant, usque ad ipsius corporis renovationem in meliorem statum immortalitatis et incorruptionis, qua induemur in resurrectione mortuorum. Nam et ipsam Dominus regenerationem vocat, non utique talem qualis fit per Baptismum, sed in qua etiam in corpore perficietur quod nunc spiritu inchoatur. In regeneratione, inquit, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. xix, 28). Nam in Baptismo quamvis tota et plena fiat remissio peccatorum, tamen si continuo tota et plena etiam hominis in æternam novitatem mutatio fieret, non dico et in corpore, quod certe manifestum est adhuc in veterem corruptionem atque in mortem tendere, in fine postea renovandum, quando vere tola novitas erit: sed excepto corpore, si in ipso animo qui est homo interior, perfecta in

Lov. et aliquot Mss., renovare interiorem hominem. Post, qui jam sapit, in editis adjectum fuerat, in tantum renovatur. Id vero non exstat in manuscriptis. * Duo MSS., non minus.

(a) Græce, amônoi gar eisi.

« PredošláPokračovať »