Obrázky na stránke
PDF
ePub

quem diligit corripit, et flagellat omnem filium quem recipit (Prov. 1, 12, et Hebr. xii, 6). Nulla autem vindicta, nulla correptio, nullum Dei flagellum debetur nisi peccato, excepto illo qui in flagella paratus est, ut experiretur omnia secundum similitudinem sine peccato, ut esset sanctus sanctorum sacerdos interpellans etiam pro sanctis, qui non mendaciter etiam de se quisque dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Unde et ipsi qui contra hæc disputant, cum sint casta vita, moribusque laudabiles, nec dubitent facere, quod illi diviti pro consequenda vita æterna consilium requirenti, cum se respondisset jam omnia legis implevisse mandata, præcepit Dominus, si vellet esse perfectus, venderet omnia quæ habebat et daret pauperibus, thesaurumque transferret in cœlum (Id. XIX, 20, 21): nemo tamen eorum audet dicere se esse sine peccato. Quod, sicut credimus, non fallaci animo dicunt : si autem mentiuntur, eo ipso incipiunt vel augere, vel habere peccatum.

1

CAPUT XVII. 26. Tertia quæstio, cur nemo sit in hac vita sine peccato. Jam ergo quod loco tertio posui videamus. Cum, voluntatem humanam gratia adjuvante divina, sine peccato in hac vita possit homo esse, cur non sit, possem facillime ac veracissime respondere, quia homines nolunt : sed si ex me quæritur, quare nolunt, imus in longum. Verumtamen etiam hoc sine præjudicio diligentioris inquisitionis breviter dicam. Nolunt homines facere quod justum est, sive quia latet an justum sit, sive quia non delectat. Tanto enim quidque vehementius volumus, quanto certius quam bonum sit novimus, eoque delectamur ardentius. Ignorantia igitur et infirmitas vitia sunt, quæ impediunt voluntatem ne moveatur ad faciendum opus bonum, vel ab opere malo abstinendum. Ut autem innotescat quod latebat, et suave fiat quod non deleciabat, gratiæ Dei est, quæ hominum adjuvat voluntates: qua ut non adjuventur, in ipsis itidem causa est, non in Deo, sive damnandi prædestinati sint propter iniquitatem superbiæ; sive contra ipsam suam superbiam judicandi et erudiendi, si filii sint misericordia. Unde Jeremias cum dixisset, Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos; continuo subjunxit, Corripe me, Domine; verumtamen in judicio, et non in furore tuo (Jerem. x, 23, 24). Tanquam diceret, Scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adjuvor, ut perfecte dirigantur gressus mei: verumtamen hoc ipsum noli sic mecum agere, tanquam in furore quo iniquos damnare statuisti, sed tanquam in judicio, quo doces tuos non superbire. Unde alibi dicitur, Et judicia tua adjuvabunt me (Psal. cxvi, 175).

Editi auferendi casu, voluntate humana. Castigantur ex manuscriptis, qui magno consensu ferunt, voluntatem hu

тапат.

2 Vaticani tres, et nostri omnes Gallicani Mss. habent, judicandi, ut eruditi filii sint misericordiæ. Sed alteri tamen, qua omnium editionum superiorum est, lectioni astipulatur Fulgentius, libro primo ad Monimum, cap. 28, quem Fulgentii locum non in excusis tantum, sed etiam in antiquissimo Corbeiensi codice diligenter exploravimus.

27. Nullius proinde culpæ humanæ in Deum referas causam. Vitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. Ad hanc convincendam atque auferendam talis medicina cœlitus venit: ad elatum hominem per superbiam, Deus humilis descendit per misericordiam, gratiam claram manifestamque com mendans in ipso homine, quem tanta præ participibus suis charitate suscepit. Neque enim et ipse ita Verbo Dei conjunctus, ut ipsa conjunctione unus filius Dei et idem ipse unus filius hominis fieret, præcedentibus suæ voluntatis meritis fecit. Unum quippe illum esse oportebat: essent autem et duo, el tres, et plures, si hoc fieri posset, non per Dei proprium donum, sed per hominis liberum arbitrium. Hoc ergo præcipue commendatur, hoc in sapientiæ atque scientiæ thesauris in Christo absconditis, quantum existimare audeo, præcipue docetur et discitur. Ideo quisque nostrum bonum opus suscipere, agere, implere, nanc scit, nunc nescit, nunc delectatur, nunc non delectatur, ut noverit non suæ facultatis, sed divini muneris esse vel quod scit, vel quod delectatur: ac sic ab elationis vanitate sanetur, et sciat quam vere non de terra ista, sed spiritualiter dictum sit, Dominus dabil suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Tanto autem magis delectat opus bonum, quanto magis diligitur Déus summum atque incommutabile bonum, et auctor qualiumcumque bonorum omnium. Ut autem diligatur Deus, charitas ejus diffusa est in cordibus nostris, non per nos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5).

--

CAPUT XVIII. 28. Voluntas bona a Deo. Sed laborant homines invenire in nostra voluntate, quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex Deo : et quomodo inveniri possit ignoro. Excepto enim quod Apestolus ait, cum de bonis hominum loqueretur, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? Ipsa etiam ratio, quæ de iis rebus a talibus quales sumus, iniri potest, quemlibet nostrum quærentem vehementer angustat, ne sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre videamur; rursus, ne liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati Dei gratiæ judicemur.

29. Namque illud Apostoli quod commemoravi, sic defendere quidam voluerunt, ut dicerent,‹ ideo quidquid etiam bonæ voluntatis habet homo, Deo tribuendum esse, quia et hoc in illo esse non posset, si homo ipse non esset: cum vero ut sit aliquid atque ut homo sit, non habeat nisi a Deo, cur non auctori Deo tribuatur etiam quidquid in illo est bo ne voluntatis, quod non esset, nisi esset in quo esset? Sed hoc modo etiam illud dici potest, malam quoque voluntatem Deo auctori tribuendam : quia nec ipsa esse posset in homine, nisi homo esset in quo esset; ut autem homo sit, Deus auctor est: ita et ejus malæ voluntatis, quæ nisi hominem haberet ubi esset, esse omnino non posset, quod nefas est dicere.

1 Lov., ita et ejus malam voluntatem, quæ visi hominem

[blocks in formation]

30. Quapropter nisi obtineamus, non solum voluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur, atque in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus potest, sed etiam voluntatem bonam, quæ jam in eis bonis est, quorum esse usus non potest malus, nisi ex Deo nobis esse non posse, nescio quemadmodum defendamus quod dictum est: Quid enim habes quod non accepisti? Nam si nobis libera quædam voluntas ex Deo est, quæ adhuc potest esse vel bona vel mala; bona vero voluntas ex nobis est : melius est id quod a nobis, quam quod ab illo est. Quod si absurdissime dicitur, oportet fateantur etiam bonam voluntatem nos divinitus adipisci. Quanquam voluntas mirum si potest in medio quodam ita consistere, ut nec bona nec mala sit. Aut enim justitiam diligimus, et bona est; et si magis diligimus, magis bona; si minus, minus bona est: aut si omnino non diligimus, non bona est. Quis vero dubitet dicere voluntatem nullo modo justitiam diligentem, non modo esse malam, sed etiam pessimam voluntatem? Si ergo voluntas aut bona est, aut mala, et utique malam non habemus ex Deo ; restat ut bonam voluntatem habeamus ex Deo : alioquin nescio, cum ab co justificamur, quo alio munere ipsius gaudere debeamus. Et hinc scriptum arbitror, Paratur voluntas a Domino (Prov. vIII, 35); et in Psalmis, A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23); et quod Apostolus ait, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 13).

31. Quocirca quoniam quod a Deo nos avertimus nostrum est, et hæc est voluntas mala ; quod vero ad Deum nos convertimus, nisi ipso excitante atque adjuvante non possumus, et hæc est voluntas bona: quid habemus quod non accepimus? Si autem accepimus, quid gloriamur, quasi non acceperimus? Ac per hoc, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31), quibus hoc Deus donare voluerit, ejus misericordiæ est, non meriti illorum : quibus autem noluerit, veritatis est. Justa namique peccatoribus pœna debetur, quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus ( Psal. LXXXII, 12); et misericordia et veritas occurrerunt sibi (Psal. LXXXIV, 11); et universæ vio Domini misericordia et veritas (Psal. xxiv, 10). Et quis explicet quam crebro hæc duo conjuncta divina Scriptura commemoret ? Aliquando etiam mutatis nominibus, ut gratia pro misericordia ponatur: unde est, Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigemiti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. 1, 14 ). Aliquando pro veritate judicium: sicut est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ( Psal. c, 1).

haberet in quo esset, esse omnino non posset, ad auctorem Deum esse referendum. Ultima isthæc verba, ad auctorem Deum esse referendum, expunximus, revocata huc illa lectione, ta et eius male coluntatis; subaudi, Deus auctor esset : quam quidem perimus in editis Am.Er. et in omnibus manuscriptis coa cbus, e quibus tamen nonnulli, post, malæ voluntatis, perperan addunt, initium: necnon infra cun. Am. et Er., ad auctorem Deum esse referendum. In editione quadam Parisiensi anni 1644, sic legitur: Ita et quidquid est malæ voluntatis, quæ nisi hominem haberet ubi esset, esse omarino non posset.

PATROL. XLIV.

eorum.

33. Cum autem ab illo illius adjutorium deprecamur ad faciendam perticiendamque justitiam, quid aliud deprecamur, quam ut aperiat quod latebat, et suave faciat quod non delectabat? quia et hoc ab illo esse deprecandum, ejus gratia didicimus, dum antea lateret; ejus gratia dileximus, dum antea non deleclaret ut qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Extolli quippe in superbiam, propriæ voluntatis est hominum, non operis Dei : neque enim ad hoc eos compellit aut adjuvat Deus. Præcedit ergo in voluntate hominis appetitus quidam propria potestatis, ut fiat inobediens per superbiam. Hic autem appetitus etiam si non esset, nihil molestum essel; et cum hoc voluit homo, sine difficultate noluisset : sccutum est autem ex debita justa pœna tale vitium, ut jam molestum esset obedire justitiæ. Quod vitium nisi adjuvante gratia superetur, ad justitiam nemo convertitur; nisi operante gratia sanetur, justitiæ pace nemo perfruitur. Cujus autem gratia vincitur et sanatur, nisi illius cui dicitur, Converte nos, Deus sanitalum nostrarum, et averte iram tuam a nobis (Psal. LXXXIV, 5)? Quod et si facit, misericordia facit, ut dicatur, Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. cn,' 10). Et quibus non facit, judicio non facit. Et quis dicet illi, Quid fecisti, cui misericordia et judicium pia sanctorum mente cantatur? Idcirco etiam sanctos et fideles suos in aliquibus vitiis tardius sanat, ut in his eos minus quam implende ex omni parte justitiæ sufficit, delectet bonum, sive cum latet, sive cum etiam manifestum est: ut quantum pertinet ad integerrimam regulam veritatis ejus, non justificetur in conspectu ejus omnis vivens. Nec in eo ipso vult nos damnabiles esse, sed humiles, commendans nobis eamdem gratiam suam ne facilitatem in omnibus assecuti, nostrum putemus esse quod ejus est; qui error multum est religioni pietatique contrarius. Nec ideo tamen in eisdem vitiis nobis permanendum esso

Editi, justitiam. Castigantur auxilio Ms. Vaticani vaius et Cygirannensis.

* In Mss. nounullis deest, etiam.

(Six.)

1

mexistimetus, sed adversus ipsam maxime superbiam, propter quam in eis humiliamur, et nos vigilanter conemur, et ipsum deprecemur ardenter, simul intelliAgentes et quod sic conamur, et quod sic deprecamur, dono illius nos habere; ut in omnibus non ad nos respicientes, sed sursum cor habentes, Domino Deo nostro gratias agamus, et cum gloriamur, in illo gloriemur. CAPUT XX.-54. Ad quartam quæstionem respondet, nultam, excepto Christo, fuisse, vel esse posse, qui nullum habeat peccatum. Quartum jam illud restat, quo explicito quantum adjuvat Dominus, sermo quoque iste tam prolixus tandem terminum sumat, uirum qui omnino nunquam ullum peccatum habuerit habiturusve sit, non solum quisquam natorum hominum sit, verum etiam potuerit aliquando esse, vel possit. Ilunc prorsus nisi unum mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum, nullum vel esse, vel fuisse, vel futurum esse, certissimum est. Unde jam multa diximus de Baptismo parvulorum, qui si nullum peccatum habent, non solum sunt homines innumerabiles sine pcccato; verum etiam fuerunt, et erunt. Porro si veraciter illud constitit, unde secundo loco egimus, neminem esse sine peccato (Supra, nu. 8, 9); profecto nec parvuli sine peccato sunt. Ex quo conficitur, etsi quisquam in hac vita esse potuisset, qui virtute ita perliceretur, ut ad tantam plenitudinem justitiæ perveniret, qua nullum haberet omnino peccatum, fuisse tamen cum antea peccatorem, unde in istam novitatem vitæ converteretur, non esse dubitandum. Etenim in sccundo illo loco aliud quæsebatur, aliud in hoc quarto propositum est. Nam in itto, utrum aliquis in hac vita ad perfectam, quæ prorsus sine ullo peccato est, vitam perveniret per gratiam Dei, studio voluntatis, hoc requirebatur: in hoc autem quarto, utrum esset in filiis hominum, vel esse potuisset, aut posset, qui non ex peccato ad justitiam perfectissimam perveniret, sed nullo omnino unquam peccato esset obstrictus, hoc quæritur. Ideo si illa vera sunt, quæ tam multa de parvulis diximus, nec est in filiis hominum quisquam, nec fuit, nec erit, excepto uno Mediatore, in quo nobis propitiatio et justificatio posita est, per quam finitis inimicitiis peccatorum reconciliamur Deo. Non itaque ab re est, quantum præsenti causæ sufficere videtur, ab ipso exordio generis humani pauca repetere, quibus adversus quædam, quæ movere possunt, legentis aninus informetur,

2

CAPU? XXI. - 35. Adam et Eva: obedientia homini vehementer commendata a Dco. Posteaquam illi primi homines, vir unus Adam, et ex illo Eva uxor ejus, accepto Dei præcepto servare obedientiam noluerunt, justa eos pœna ac debita consecuta est. Sic enim comminatus fuerat Dominus, quod ea die qua vetitum cibum ederent, morte more

[blocks in formation]

rentur. Proinde quia utendi ad escam omni ligno quod in paradiso erat, acceperant potestatem, in quo etiam lignum vitæ plantaverat Deus; ab illo autem solo eos prohibuerat, quod appellavit scientiæ boni et mali (Gen. 11, 9, 16, 17), quo nomine significaretur experientia consequentia, et quid boni custodita, et quid mali essent transgressa prohibitione sensuri : recte profecto intelliguntur ante maliguam diaboli persuasionem abstinuisse cibo vetito, atque usi fuisse concessis, ac per hoc et cæteris, et præcipue ligno vitæ. Quid enim absurdius, quam ut credantur ex aliis arboribus alimenta sumpsisse, non autem etiam ex illo quod et similiter permissum fuerat, et utihtate præcipua per ætatum labem mutari ', quamvis animalia corpora, atque in mortem veterascere non sinebat, tribuens hoc corpori humano de suo corpore beneficium, et mystica significatione demonstrans quid per sapientiam, cujus figuram gestabat, conferretur animæ rationali, ut alimento cjus vivificata nequaquam in labem mortemque nequitiæ verteretur? Merito enim de illa dicitur, Lignum vitæ est ampleclentibus eam (Prov. m, 18). Sicut hæe arbor in corporali, sic illa in spirituali paradiso ista exterioris, illa interioris hominis sensibus præbens vigo rem, sine ulla in deterius temporis commutatione vitalem. Serviebant igitur Deo, vehementer sibi commendata pietate obedientiae, qua una colitur Deus. Quæ per se ipsa quanta sit, quamque sola sufficiat ad tuendam rationalem sub Creatore creaturam, non potuit excellentius intimari, quam ut a ligno prohiberentur non malo. Absit enim ut bonorum Creator qui fecit omnia, et ecce bona valde (Gen. 1, 31), mali aliquid in illius etiam corporalis paradisi fertilitate plantaret. Sed ut ostenderetur homini, cui esset srb tali Domino utilissima servitus, quantum esset solius obedientiæ bonum, quam solam de famulo exegerat, cui obedire non propter ipsius dominatum, sed propter servientis utilitatem potius expediret; ab eo ligno sunt prohibiti, quo si uterentur non prohibiti, nihil mali omnino paterentur: ut quod illo post prohibitionem utentes passi sunt, satis intelligeretur quod eis hoc non intulerit arbor cibo nexio perniciosa, sed tantum obedientia violata.

CAPUT XXII. 36. Status hominis ante peccatum. Hane ergo priusquam violassent, placebant Deo, et placebat eis Deus; et quamvis corpus animale gestarent, nihil inobediens in illo adversum se moveri senticbant. Faciebat quippe hoc ordo justitiæ, ut quia corum anima famulum corpus a Domino acceperat, sicut ipsa eidem Domino suo, ta illi corpus ejus obediret, atque exhiberet vitæ illi congruum sine ulla resistentia famulatum. Hline et nudi erant, et non confundebantur. Animam quippe rationalem naturali verecundia nunc pudet, quod in carne, in cujus servitutem jus potestatis accepit, nescio qua infirmitate efficere non potest, ut se nolente

1 Sola editio Lov., per ætatum lapsum mutari. In manuscriptis vel est, clientis; vel, luentis.

Ron moveantur membra, ct se volente moveantur. Quæ propter hoc in quovis casto, merito appellantur pudenda, quod adversus dominam mentem, quasi sue sint potestatis, sicut libitum est, excitantur : idque solum juris in his habent frena virtutis, ut ad immundas et illicitas corruptiones ea pervenire non sinant. Hæc igitur carnis inobedientia, quæ in ipso motu est, etiamsi habere non permittatur effectum, non erat in illis primis hominibus, quando nudi erant, et non confundebantur. Nondum quippe anima rationalis domina carnis inobediens exstiterat Domino suo, ut pœna reciproca inobedientem experiretur carnem famulam suam cum sensu quodam confusionis et molestiæ suæ, quen sensum certe ipsa per inobedientiam suam non intulit Deo. Neque enim Deo pudendum est aut molestum, si nos ei non obedimus, cujus in nos summam potestatem nullo modo minuere valemus: sed nobis pudendum est, quod imperio nostro caro non servit; quia hoc fit per infirmitatem quam peccando meruimus, vocaturque peccatum habitans in membris nostris (Rom. vII, 17, 23). Sic est autem hoc peccatum, ut sit pœna peccati. Denique posteaquam est illa facla transgressio, et anima inobediens a lege sui Domini aversa est, habere cœpit contra cam servus ejus, hoc est corpus ejus, legem inobedientiæ; et puduit illos homines nuditatis suæ, animadverso in se motu, quem ante non senserant : quæ animadversio apertio dicta est oculorum (Gen. II, 7); neque enim oculis clausis inter illas arbores oberrabant. Sic et de Agar scriptum est, Aperti sunt oculi ejus, et vidit puleum (Id. xxi, 19). Tunc illi homines pudenda texerunt: quæ Deus illis membra, ipsi vero pudenda fecerunt.

CAPUT XXIII. 37. Naturæ corruptio per peccatum, et renovatio per Christum. De hac lege peccati nascitur caro peccati, expianda per illius sacramentum, qui venit in similitudine carnis peccati, ut evacuetur corpus peccati (Rom. vin, 3), quod et corpus mortis hujus appellatur: unde miserum hominem non liberat nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. vii, 24, 25). Sic enim ab eis transitum fecit in posteros ista lex initium mortis, quemadmodum labor quo cuncti homines laborant in terra, quemadmodum in feminas parturitio cum doloribus. Hæc enim, cum de peccato arguerentur, Dei sententia meruerunt, quæ non in cis solis, sed etiam in successoribus eorum, in aliis magis, in aliis minus, Lamen in omnibus videmus impleri. Cum itaque primorum illorum hominum fuerit prima justitia obedire Deo, et hanc in membris adversus legem mentis suæ legers concupiscentiæ non habere: nunc post eorum peccatum nata ex eis nostra carne peccati, pro ma.. gno obtinetur ab his qui obediunt Deo, desideriis ejusdem concupiscentiae non obedire, et crucifigere in se carne cum passionibus at concupiscentiis; ut sint Jesu Christi, qui hoc in sua cruce figuravit ', quibus per gratiam suam dedit potestatem filios Dei Gallicani omnes Mss., in sua carne figuravit.

fieri. Non enim omnibus hominibus dedit, sed quotquot receperunt cum, ut Deo renascerentur spiritu, qui sæculo nati erant carne. Sic enim de his dictum est: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, non ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt.

CAPUT XXIV. 38. Incarnatione Verbi quod nobis collatum sit beneficium. Nativitas Christi de carne in quo nostræ similis et dissimilis. Fidelium etiam filii baptizandi. Secutus autem addidit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 12-14): tanquam dicens, Magnum quidem hoc in his factum est, ut Deo nascerentur ex Deo, qui prius nati fuerant ex carne sæculo, quamvis creati ab ipso Deo : sed longe mirabilius factum est, quod cum istis naturæ fuerit nasci de carne, beneficii vero nasci ex Deo, propter hoc impertiendum beneficium, ille qui de Deo naturaliter natus est, nasci etiam misericorditer de carne dignatus est: hoc est enim, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Per hoc, inquit, factum est ut nati de carne caro, postea nascendo de spiritu spiritus essemus, et habitaremus in Deo: quia et Deus natus de Deo, postea de carne nascendo caro factus est, et habitavit in nobis. Verbum enim quod caro factum est, in principio erat, et apud Deum Deus erat. Verumtamen ipsa participatio illius in inferiora nostra, ut nostra esset in superiora illius, tenuit quamdam et in carnis nativitate medietatem : ut nos quidem nati essemus in carne peccati, ille autem in similitudine carnis peccati: nos non solum ex carne et sanguine, verum etiam ex voluntate viri et ex voluntate carnis; ille autem tantum ex carne et sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est. Et ideo nos in mortem propter peccatum, ille propter nos in mortem sine peccato. Sicut autem inferiora ejus, quibus ad nos descendit, non omni modo coæquata sunt inferioribus nostris, in quibus nos hic invenit: sic et superiora nostra, quibus ad eum ascendimus, non coxquabuntur superioribus ejus, in quibus eum illic inventuri sumus. Nos enim ipsius gratia facti erimus filii Dei, ille semper natura erat filius Dei: nos aliquando conversi adhærebimus impares Deo, ille nunquam aversus manet æqualis Deo nos participes vitæ æternæ, ille vita æterna. Solus ergo ille etiam homo factus manens Deus, peccatum nullum habuit unquam, nec sumpsit carnem peccati, quamvis de materna carne peccati *. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut sus

1 Abest, misericorditer, a Mss.

Plerique Mss., et ex voluptate carnis; itemque paulo post, neque ex voluptate carnís.

Loco, nec sumpsit carnem peccati; plerique Mss. habent, nec cum carne peccati. Forte pro, neque carnem peccati; subaudi, habuit.

Editi, de natura carnis peccati. Sorbonic codices duo, et unus Casalensis abbatiæ, de materia carnis peccati. Ve. tustissimus autem Corbeiensis cæterique Gallicani codices necnon tres Vaticani, et quot a Lovaniensibus visi sunt, Belgici quatuor ferunt, de materna carne peccati. Confer librum quintum contra Julianum, cap. 9; et librum decimumn de Genesi ad Litteram, nn. 18 et 20.

cipiendum mundavit, aut suscipiendo mundavit. Ideo Virginem matrem, non lege carnis peccati, id est, non concupiscentiae carnalis motu concipientem, sed pia fide sanctum germen in se fieri promerentem, quam eligeret creavit, de qua crearetur elegit. Quanto magis ergo caro peccati baptizanda est propter evadendum judicium, si baptizata est caro sine peccato propter imitationis exemplum?

3

CAPUT XXV. 39. Objectio Pelagianorum. Quod autem supra respondimus adversus eos qui dicunt, Si peccator genuit peccatorem, justus quoque justum gignere debuit (Supra, n. 11): hoc etiam his respondemus, qui dicunt, de homine baptizato natum jam invelut baptizatum haberi debuisse. Cur enim non, quiunt, in lumbis patris sui potuit baptizari, si secundum Epistolam quæ ad Hebræos scripta est, in lumbis Abrahæ Levi potuit decimari (Ilebr. vi, 9, 10)? Hoc qui dicunt, attendant non propterea Levi postea non fuisse decimatum, quia jam fuerat decimatus in lum his Abraha; sed quia sic ordinatus est honore sacerdotii, ut acciperet decimas, non præberet : alioquin nec cæteri fratres ejus, qui ei præbebant, decimarenuur, quia et ipsi in lumibis Abrahæ a Melchisedech jam fuerant decimati.

40. Sed ne quis dicat, propterea recte potuisse. Abrali filios decimari, quamvis jam fuissent in lumbis patris sui decimati, quia decimatio talis res erat, quæ in unoquoque homine sipe fuerat facienda, sicut Israelitæ annis omnibus, imo ex fructibus omnibus decimas tota vita sua crebras solent præbere Levitis; Baptismum autem tale sacramentum esse quod semel datur, et si jam hoc acceperat quisque, cum in patre suo esset, nonnisi baptizatum fuisse deputandum, cum de illo qui baptizatus fuerat gigneretur. Qui hoc dicit (ne diu disputem), circumcisionem respiciat, quæ semel fiebat, et tamen in singulis singillatim fiebat. Sicut ergo tempore illius sacramenti de circumciso qui nasceretur, circumcidendus fuit : sic nunc de baptizato qui natus fuerit, baptizandus est.

41. At enim Apostolus ait, Filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt (I Cor. vi, 14): et ideo, inquiunt, fidelium filii jam baptizari minime debuerunt. Miror hoc dicere, qui negant peccatum ex Adam originaliter trahi. Si enim hanc Apostoli sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari oportere non dubitant? Cur denique nolunt fateri de parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancio aliqua sanctitas trahitur? Et contra nostram quidem non est assertionem, etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur, pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum cœlorum intercludunt, quamvis eos dicant non habere ullum vel proprium, vel originale peccatum. Aut si eis in

1 In Mss., sed ipsa fide.

Am. et Er., quam elegerat creavit.
Aliquot Mss., evacuandum.

Plures Mss., in unoquoque anno fuerat facienda; omisso, sope, quod cæteri quoque prætereunt : et intra pro, ex fructibus, habent omués, ex frugibus.

dignum videtur, ut sancti damnentur, quomodo cs! dignum ut a regno Dei sancti separentur? Illud potius attendant, quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanclitas trahitur et immunditia de immundis. Utrumque enim dixit, qui dixit, Alioquin filii vestri immur.di essent, nunc autem sancti sunt. Explicent etiam quomodo justum sit, ut sancti ex fidelibus c1 unmundi ex infidelibus nati, pariter tamen, si baptizati non fucrint, regnum Dei non permittantur intrare. Quid ergo illis ista sanctitas prodest? Nam si damnari faterentur immundos ex infidelibus natos 1, sanctos autem filios fidelium in Dei quidem regnum intrare non posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset qualiscumque distinctio nunc vero natos de sanctis sanctos, et de immundis immundos, æqualiter dicunt, et quia peccatum non habent, non damnari, et quia Baptismum non habent, a Dei regno separari. Hanc absurditatem talia ingenia non videre quis credat?

Ex

42. Nostræ autem, imo ipsius Apostoli sententiæ, qui dixit, Ex uno omnes ad condemnationem; et, uno omnes ad justificationem vitæ (Rom. v, 16, 18): quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia re ageret, Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt, paululum attende.

[ocr errors]

CAPUT XXVI.-Sanctificatio multiplex Sacramentum catechumenorum. Non unius modi est sanctificatio: nam et catechumenos secundum quemdam modum suum per signum Christi et orationem manus impositionis puto sanctificari: et quod accipiunt, quamvis non sit corpus Christi, sanctum est tamen, et sanctius quam cibi quibus alimur, qnoniam sacramentum est (a). Verum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandæ hujus vitæ alimur, sanctificari idem apostolus dixit, per verbum Dei et orationem (1 Tim. iv, 5), qua oramus, utique nostra corpuscula refecturi. Sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit ut quod in os intraverit, non in ventrem vadat et in secessum emittatur per corruptionem, qua omnia terrena solvuntur, unde et ad aliam escam quæ non corrumpitur, nos Dominus exhortatur (Joan. vi, 27): ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei valet ad intrandum in regnum cœlorum, aut ad peccatorum remissionem. Ac per hoc et illa sanctificatio, cujuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit Apostolus, ad istam de Baptismo et de peccati origine vel remissione quæstionem omnino non pertinet. Nam et conjuges infideles in conjugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens :

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »