Obrázky na stránke
PDF
ePub

tibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentiLvs prodest; quia similiter, imo et magis dicit per um salvari, quam per unum ante perierunt. Huic ergo, ut dixi, argumento in illis duobus libris quos ad te scripsi, nihil respondi, neque id mihi prorsus redarguendum proposui. Nunc ergo prius illud attende, quemadmodum cum dicunt, Si Adæ peccatum etiam non peccantibus nocet, et Christi justitia etiam non credentibus prodest, absurdissimum utique et falsissimum judicant, ut Christi justitia etiam non credentibus prosit; unde putant confici, nec primi hominis peccatum parvulis non peccantibus nocere potuisse, sicut et Christi justitia prodesse ullis non credentibus non potest. Dicant itaque, Christi justitia quid baptizatis parvulis prosit dicant omnino quod volunt. Profecto enim, si se Christianos esse meminerunt, aliquid prodesse non ambigunt. Quodlibet igitur prosit, prodesse, sicut etiam ipsi asserunt, non credentibus non potest. Unde coguntur parvulos baptizatos in credentium numero deputare; et auctoritati sanctæ ubique Ecclesiæ consentire, quæ fidelium eos nomine non censet indignos, quibus justitia Christi etiam secundum istos prodesse nonnisi credentibus posset. Sicut ergo eorum per quos renascuntur, justitiæ spiritus responsione sua trajicit in eos fidem, quam voluntate propria nondum habere potuerunt : sic eorum per quos nascuntur, caro peccati trajicit in cos noxam, quam nondum vita propria contraxerunt. Et sicut eos vitæ spiritus in Christo regenerat fideles, sic eos corpus mortis in Adam generaverat peccatores: illa enim carnalis generatio est, hæc spiritualis illa facit filios carnis, hæc filios spiritus : illa filios mortis, hæc filios resurrectionis; illa filios sæculi, hæc filios Dei; illa filios iræ, hæc filios misericordiæ; ac per hoc ilia peccato originali obligatos, ista omnis peccati vinculo liberatos.

1

3. Postremo ad id quod intellectu perspicacissimo assequi non valemus, auctoritate divina consentire cogamur. Bene quod ipsi nos admonent, justitiam Christi nisi credentibus prodesse non posse, et prodesse aliquid parvulis confitentur: unde, ut diximus, necesse est eos baptizatos in credentium numero sine ulla tergiversatione constituant. Consequenter igitur, si non baptizentur, inter eos qui non credunt, erunt; ac per hoc nec vitam habebunt, sed ira Dei manet super eos; quoniam qui non credit Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum : et judicati sunt; quoniam qui non credit, jam judicatus est (Joan. 111, 36, 18) et condemnabuntur; quoniam qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui auteni non crediderit, condemnabitur (Marc. xvi, 46). Jam nunc videant isti, qua justitia tentent vel conentur assererc, non ad viam æternam, sed ad iram Dei pertinere, et divinitus judicari atque damnari homines qui sine peccato sunt; si quemadmodum proprium, ita nullum in eis est etiam originale peccatum.

In manuscriptis plerisque vel deest, auctoritat; vel deest, sanctæ.

1

4. Jam cæteris, quæ Pelagius insinuat cos dicere, qui contra originale peccatum disputant, in illis duo. bus prolixi mei operis libris satis, quantum arbitror, dilucideque respondi. Quod etsi quibusdam vel parum vel obscurum videbitur, dent veniam, et componant cum eis, qui fortasse illud non quia parum est, sed quia nimium, reprehendunt: et qui ea, quæ pro natura quastionum dilucide dicta existimo, adhuc non intelligunt, non mihi calumnientur pro negligentia vel pro men facultatis indigentia, sed Deum potius pro accipienda intelligentia deprecentur. CAPUT III. 5. Pelagius laudatus a nonnullis. Argumenta contra peccatum originis, quæ Pelagius in Commentario suo proponit. Verumtan.cn nos non negligenter oportet attendere, istum, sicut eum qui noverunt loquuntur, bonum ac prædicandum virum, hanc argumentationem contra peccati propaginem, non ex propria intulisse persona, sed quid illi dicant qui eam non approbant intimasse, nec solum hoc quod modo proposui eique respondi, verum etiam cætera quibus me in illis libris jam respondisse recolui. Nam cum dixisset, Si Adæ, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest; quod in iis quæ respondi, cernis quam non solum non expugnet quod dicimus, sed etiam nos admoneat quid dicamus: secutus adjunxit, Deinde aiunt, Si Baptismus mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato: non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. Illud quoque accedit, inquit, quia si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati, et ipsa sola pœnam meretur : injustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adæ, tam antiquum peccatum portet alienum. Dicunt etiam, inquit, nulla ratione concedi, ut Deus qui propria peccata remittit, imputet aliena.

3

6. Videsne, obsecro, quemadmodum hoc totum Pelagius, non ex sua, sed ex aliorum persona indiderit scriptis suis, usque adeo sciens hanc nescio quam esse novitatem, quæ contra antiquam Ecclesiæ insitam opinionem sonare nunc cœperit, ut eam ipse confiteri aut verecundatus, aut veritus fuerit. Et forte hoc ipse non sentit, quod sine peccato nascatur homo, cui fatetur necessarium esse Baptismum, in quo fit remissio peccatorum: et quod sine peccato daninetur homo, quem necesse est non baptizatum in non credentibus deputari; quia utique Scriptura erangelica fallere non potest, in qua apertissime legitur, Qui non crediderit, condemnabitur. postremo, quod sine peccato imago Dei non admittatur ad regnum Dei, quoniam nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, Gallicani omnes manuscripti omittunt, bonum; retenta nihilominus in plerisque præpositione, ac, vel sic mutata, ut in quibusdam legatur, ad prædicandum virum.

Plures Mss., non expugnent quod dicimus, sed etiam nos admoneant quid dicamus. Ac paulo post, illud quoque addunt; pro, accedit.

Particula, et, abest a manuscriptis; sed exstat in editis, quorum antiquiores duo, Am. et Er. sic habent, et quod sine Baptismo damnetur homo; et infra, postremo quod sine Baptismo imago nei, etc., male, ac reluctantibus utroque loco manuscriptis, qui cum Lov. constanter ferunt, sine peccato.

non potest introire in regnum Dei (Joan. mi, 5) : atque in vel in æternam mortem sine peccato præcipitetur, rel quod est absurdius, extra regnum Dei habeat vitam æternam ; cum Dominus prædicens quid suis in fine dicturus sit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi, manifestaverit etiam quid sit ipsum regnum quod dicebat, ita concludens, Sic ibunt illi in ambustionem æternam, justi autem in vitam æternam (Matth. xxv, 54, 46). Haec ergo et alía quæ istum sequuntur errorem, nimium perversa et christianæ repugnantia veritati, credo quod vir ille tam egregie christianus omnino non sentiat. Sed fieri potest ut etiam istorum argumentis, qui contra peccati traducem sentiunt, adhuc fortasse ita moveatur, ut audire vel nosse quid contra eos dicatur, exspectet : et ideo quid illi dicant, qcontra peccati traducem sentiunt, nec tacere voluit, ut quæstio discutienda insinuaretur, et a persona sua removit, ne hoc etiam ipse sentire judicaretur.

CAPUT IV.-7. Jesus etiam infantium Jesus est. Ostendit veteres nihil dubitasse de originali infantium peccato. Ego autem etsi refellere istorum argumenta non valeam, video tamen inhærendum esse iis quæ in Scripturis sunt apertissima, ut ex his revelentur obscura; aut si mens nondum est idonea, quæ possit ea vel demonstrata cernere, vel abstrusa investigare, sine ulla hesitatione credantur. Quid autem apertius tot tantisque testimoniis divinorum eloquiorum, quibus dilucidissime apparet, nec præter Christi societatem ad vitam salutemque æternam posse quemquam hominum pervenire, nec divino judicio injuste posse aliquem damnari, hoc est, ab illa vita et salute separari? Unde fit consequens ut quoniam nihil agitur aliud, cum parvuli baptizantur, nisi ut incorporentur Ecclesiae, id est, Christi corpori membrisque socientur; manifestum sit eos ad damnationem, nisi hoc eis collatum fuerit, pertinere. Non autem damnari possent, si peccatum utique non haberent. Hoc quia illa ætas nulla in vita propria contrahere potuit, restat intelligere vel si hoc nondum possumus, saltem credere, trahere parvulos originale peccatum.

2

8. Ac per hoc si ambigui aliquid habent verba apostolica quibus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. v, 12), possuntque in aliam duci transferrique sententiam : numquid et illud ambiguum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. 111, 5)? Numquid et illud, Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. 1, 21)? Numquid etiam illud, Quia non est opus sanis medicus, sed ægrotantibus (Id. ıx, 12); hoc

i plures Mss., nisi eis consultum fuerit.

*Editi, nullum in vila propria. Gallicani vero sex Mss., ella in vil. propria. Neinpé ut duplex error excludatur, ingens infantibus peccatum vitæ proprie, aut ante corjas, aut in corpore actæ. Hinc in epistola 217, ad vitalem, a. 16: Nec secundum merita, inquit, « prioris alicujus • vitæ, quam nullam propriam singuli habere potuerunt. » Vide supra, lib. 4, n. 31.

[ocr errors]

est, quia non est necessarius Jesus eis qui non habent peccatum, sed eis qui salvandi sunt a peccato? Numquid etiam illud, Quia nisi manducaverint homines carnem ejus, hoc est, participes facti fuerint corporis ejus, non habebunt vitam (Joan. vi, 54)? His atque hujusmodi aliis, quæ nunc prætereo, testimoniis divina luce clarissimis, divina auctoritate certissimis, nonne veritas sine ulla ambiguitate prociamat, non solum in regnum Dei non baptizatos parvulos intrare non posse, sed nec vitam æternam posse habere præter Christi corpus, cui ut incorporentur, sacramento Baptismatis imbuuntur? Nonne veritas sine ulla dubitatione testatur, eos non ob aliud ad Jesum, hoc est, ad salvatorem et ad medicum Christum piis gestantium manibus ferri, nisi ut per medicinam Sacramentorum ejus possint a peccaii peste sanari? (a) Quid ergo cunctamur Apostoli verba, de quibus forte dubitabamus, etiam ipsa sic intelligere, ut his congruant testimoniis, de quibus dubitare non possumus ?

9. Quanquam toto ipso loco, ubi per unius peccatum multorum condemnationem, et per unius justitiam multorum justificationem Apostolus loquitur, nihil mihi videatur ambigui, nisi quod ait, Adam formam futuri (Kom. v, 14). Hoc enim revera non solum huic sententiæ convenit, qua intelligitur futuros ejus posteros ex eadem forma cum peccato esse generatos; sed etiam in alios et alios intellectus possunt hæc verba deduci. Nam et nos aliud inde aliquando diximus, et aliud fortasse dicemus, quod tamen huic intellectui non sit adversum (Epist. 157, n. 20; supra lib. 1, n. 13; infra, de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46, et contra Julianum, lib. 6, n. 9): et ipse Pelagius non uno modo id exposuit. Cætera vero quæ dicuntur, si diligenter advertantur atque tractentur, sicut in primo duorum illorum libro utcumque conatus sum, etiamsi subobscurum pariunt rerum ipsarum necessitate sermonem, non tamen poterunt alium sensum habere, nisi per quem factum est ut antiquitus universa Ecclesia retineret, fideles parvulos originalis peccati remissionem per Christi Baptismum consecutos.

ibi

CAPUT V.10. Testimonium Cypriani. Unde non immerito beatus Cyprianus satis ostendit, quam hoc ab initio creditum et intellectum servet Ecclesia : qui cum parvulos a materno utero recentissimos jam idoneos ad percipiendum Christi Baptismum assereret, quoniam consultus fuerat, utrum hoc ante octavum diein fieri deberet: quantum potuit, conatus esi eos demonstrare perfectos; ne quis quasi pro numero3 dierum, quia octavo antea circumcidebantur infantes, eos adhuc perficiendos existimaret (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum). Sed eum magnum eis defensionis patrocinium præstitisset, ab originali tamen peccato eos immunes non esse confessus est: quia si hoc negaret, ipsius Baptismi causam, propter quem

1 Manuscripti,,non est necessarius eis, omisso, Jesus.
Am. el Fr., et eadem forma.
Nonnulli Mss., ne quis ipso numero.

Sola editio Lov., H.

(4) the meyit caput 5 in edit. Am. et Er.

percipiendum eos defendebat, auferret. Potes ipsam epistolam memorati martyris de Baptizandis parvulis legere, si volueris: neque enim potest deesse Carthagini. Verum in hanc etiam nostram, quantum præsenti quæstioni satis visum est, pauca inde transferenda arbritatus sum, quæ prudenter attende. Quantum vero, inquit, ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum vel tertium diem quo nati sunt constitutos, baptizari non oportere, et considerandam esse legem circumcisionis antiquæ, ut intra octavum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non pulares; longe aliud in concilio nostro visum est. In hoc enim quod tu pulabas esse faciendum, nemo consensit; sed universi potius judicavimus, nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam. Nam cum Dominus in Evangelie suo dicat, ‹ Filius hominis

1

non venit animas hominum perdere, sed salvare › (Luc. 1x, 56): quantum in nobis est, si fieri potuerit, nulla anima perdenda est. Advertisne quid dicat, quemadmodum sentiat, non tantum carni, sed animæ quoque infantis exitiabile esse atque mortiferum, sine illo salutari Sacramento exire de hac vita? Unde si jam nihil aliud diceret, intelligere nostrum fuit, sine peccato animam perire non posse. Sed vide paulo post defendens innocentiam parvulorum, quid tamen de illis apertissime fateatur. Cæterum si homines, inquit, impedire aliquid ad consecutionem gratiæ posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si etiam gravissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum dalur et Baptismo atque gratia nemo prohibetur : quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquæ prima nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata.

3

11. Vides quanta fiducia ex antiqua et indubitata fidei regula vir tantus ista loquatur? Qui hæc documenta certissima ideo protulit, ut illud quod erat incertum, unde consuluerat ille cui rescribit, et unde concilii decretum constitutum esse commemorat, ut scilicet etiam ante octavum diem ex quo die natus esset infans, eum, si afferretur, baptizare nemo dubitaret, per hæc firmamenta probaretur. Neque enim hoc tunc quasi novum aut quasi aliqua cujusquam contradictione pulsatum, concilio statuebatur seu firmabatur, quod obstricti originali peccato tenerentur infantes: sed cum illic alia consultatio versaretur, et disceptaretur, propter legem carnalis circumcisiojnis, utrum eos et ante octavum diem baptizare oporteret; ideo ei qui hoc negabat, nemo consensit, quia

[blocks in formation]

jam non consulendum nec disceptandum, sed firmum certumque habebatur, animam saluti æternæ perituram, si hanc vitam sine illius Sacramenti consecutione finiret: quamvis ab utero recentissimi parvuli solo reatu essent peccati originalis obstricti : quare illis etsi multo facilior, quod alienorum, sed tamen esset necessaria remissio peccatorum. His certis illa incerta de octavo die quæstio dissoluta est, atque in concilio judicatum, homini nato, ne in æternum pereat, omni die debere succurri: cum etiam de ipsa carnali circumcisione ratio redderetur, quod umbra esset futuri : non quo intelligeremus etiam Baptismum octavo ex quo natus est homo die dari oportere, sed nos in Christi resurrectione spiritualiter circumcidi, qui tertio quidem post diem passionis, in diebus tamen hebdomadarum, quibus tempora provolvuntur, octavo, hoc est, post sabbatum primo die a mortuis resurrexit.

3

CAPUT VI. 12. Consensus omnium circa peccatum originale. Et nunc nescio cujus novæ * disputationis audacia quidam nobis facere conantur incertum, quod majores nostri ad dissolvenda quædam quæ nonnullis videbantur incerta, tanquam certissimum proferebant. Quando enim primitus hoc disputari cœperit, nescio. Illud tamen scio, quod etiam sanctus Hieronymus, qui hodieque in litteris ecclesiasticis tam excellentis doctrinæ fama ac labore versatur, ad quasdam solvendas in suis libris quæstiones, etiam hoc certissimum adhibet sine ulla disceptatione documentum. Nam in eo quod in Jonam prophetam scripsit, cum ad eum venisset locum, ubi commemorantur etiam parvuli jejunio castigatì : Hajor, inquit, ætas incipit, et usque ad minorem pervenit. Nullus enim absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus, et numerabiles anni • vitæ illius (Job xiv, 5). Si enim stellæ mundæ non sunt in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo (Id. xxv, 5, 6), et ii qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii (Hieron. super cap. 3 Jona)? Hunc doctissi mum virum si facile interrogare possemus, quam multos utriusque linguæ divinarum Scripturarum tractatores et christianarum disputationum scriptores commemoraret, qui non aliud, ex quo Christi Ecclesia est constituta, senserunt, non aliud a majoribus acceperunt, non aliud posteris tradiderunt? Ego quidem quamvis longe pauciora legerim, non memini me aliud audivisse a Christianis, qui utrumque accipiunt Testamentum, non solum in catholica Ecclesia, verum etiam in qualibet hæresi vel schismate constitutis; non memini me aliud legisse apud eos, quos de his rebus aliquid scribentes legere potui,

1 Apud Lov., pro, nec disceptandum, legebatur, nec dispulandum. Editi, licere succurrere. At omnes Mss. Gallici, Belgici et Vaticani, debere; tametsi ex illis quidam habent, succurEditi, non quod. Concinnius Cygirannensis codex, non quo.

rere.

*Gallicani quinque Mss., nova.

In MSS., qui hodieque inter litteras ecclesiasticas 6 Am. Er. pluresque Mss., et innumerabiles anni : corru; te pro, et dinumerabiles auni.

qui Scripturas canonicas sequerentur, vel sequi se crederent, credive voluissent. Unde nobis hoc negotiam repente emerserit nescio. Nam ante parvum tempus (a) a quibusdam transitorie colloquentibus, cursin mihi aures perstrictæ sunt, cum illic apud Carthaginem essemus, non ideo parvulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo. Qua novitate perrotus, et quia opportunum non fuit ut contra aliquia dicerem, et non tales homines erant de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui. Et ecce contra Ecclesiam jam studio flammante defenditur, ecce scribendo etiam memoriæ commendatur, ecce res in hoc discriminis adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur, ecce contra disputare atque scribere cogimur.

1

CAPUT VII. 15. Jovimani error. Disputatorum quorumlibet sententiæ non tanquam auctoritas canonica. Peccatum originale quomodo alienum. Omnes in Adam unus homo fuimus. Ante paucos annos Romæ quidam exstitit Jovinianus, qui sanctimonialibus etiam ælate jam provectioribus nuptias persuasisse dicitur, non illiciendo quo earum aliquam ducere vellet uxorem, sed disputando virgines sanctimonio dicatas nihil amplius fidelibus conjugatis apud Deum habere meritorum. Nunquam tamen ei hoc commentum venit in mentem, ut asserere conaretur sine originali peccato nasci hominum filios. Et utique si hoc astrueret, multo proclivius vellent feminæ nubere, fetus mundissimos parituræ. Hujus sane scripta, nam et scribere ausus est, cum fratres ad Hieronymum refellenda misissent, non solum in eis nihil tale comperit, verum etiam ad quædam ejus vana refutanda hoc tanquam certissimum de hominis originali peccato, unde utique nec ipsum dubitare credebat, inter multa sua documenta deprompsit (Hieron. lib. 2 contra Jovinianum, paulo post initium). Id agentis hæc verba sunt : « Qui dicit se, inquit, ‹ in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambu‹ lare › (I Joan. 11, 6). Eligat adversarius e duobus quod vult, optionem ei damus. Manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est, similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non remaledixit, et tanquam agnus coram tondente, sic non aperuit os suum (Isai. Lui, 9, et I Petr. 11, 22, 23); ad quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil (Joan. xiv, 50); qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus (11 Cor. v, 21). Nos autem, juxta Epistolam Jacobi, multa peccamus omnes (Jacobi ш, 2), el nemo mundus a peccatis,

1 Abest contra Ecclesiam, ab omnibus prope manuscriptis.

Fr. et Lov., sanctimoniæ: corrupte. Vide Enarr. in Psal. 99, n. 13.

(a) Anno, credimus, 411, cum apud Carthaginem Collatio cum Donalistis haberetur. Quo tempore Pelagium a se visum testatur Augustinus, infra, in libro de Gestis Pelagii, û 46.

nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job. x1v, 5). Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut quis confidet mundum se esse a peccatis (Prov. xx, 9)? Tenemurque rei in similitudinem prævaricationis Adam. Unde et David dicit, ‹ Ecce in iniquitatibus conceplus sum, el in delictis concepit me mater mea › (Psal. L, 7).

14. Hæc non ideo commemoravi, quod disputatorum quorumlibet sententiis tanquam canonica auctoritate nitamur; sed ut appareat, ab initio usque ad præsens tempus quo ista novitas orta est, hoc de originali peccato apud Ecclesiæ fidem tanta constan tia custoditum, ut ab eis qui dominica tractarent cloquia, magis certissimum proferretur ad alia falsa refutanda, quam id tanquam falsum refutari ab aliquo tentaretur. Cæterum in Sanctis canonicis Libris viget hujus sententiae clarissima et plenissima auctoritas clamat Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, el per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Unde nec illud liquide dici potest, quod peccatum Ada etiam non peccantibus nocuit, cum Scriptura dicat, in quo omnes peccaverunt. Nec sic dicuntur ista aliena peccata, tanquam omnino ad parvulos non pertineant: siquidem in Adam omnes tunc peccaverunt, quando in ejus natura illa insita vi qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agcbant vitas proprias, sed quidquid erat in futura propagine, vita unius hominis continebat.

1

Nulla,

CAPUT VIII. 15. Unde errores. Similitudo a præ. putio circumcisorum, et palea frumenti petita. inquiunt, ratione conceditur, ut Deus qui propria peccata remittit, imputet aliena. Remittit, sed spiritu regeneratis, non carne generatis : imputat vero non jam aliena, scd propria. Aliena quippe crant, quando hi qui ea propagata portarent, nondum erant : nunc vero carnali generatione jam eorum sunt, quibus nonduir spirituali regeneratione dimissa sunt.

16. Sed si Baptismus, inquiunt, mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato. Non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. Ecce unde plerumque convalescit error, cum homines idonei sunt his rebus interrogandis, quibus intelligendis non sunt idonei. Cui enim auditori, vel quibus explicem verbis, quomodo mortalia vitiosa primordia non obsint eis, qui aliis primordiis immortalibus inchoati sunt; et tamen obsint eis, quos iidem ipsi, quibus jam non obsunt, ex eisdem vitiosis primordiis generaverint? quomodo id intelligat homo, cujus tardiusculam mentem impedit et sue sententiæ præjudicium, et pervicaciæ gravissimæ vinculum? Verumtamen si adversus eos mihi esset causa ista suscepta, qui omnino parvulos baptizari prohibent, aut superfluo baptizari contendunt, di

1 Editi, insita in qua. Castigantur ex manuscriptis, qui tamen hic sic dissentiunt, ut alii ferant, insita vis est in qua; alii, insita vi in qua; alii tandem, insita vi qua.

centes cos ex fidelibus natos, parentum meritum necessario consequi: tunc deberem ad hanc opinionem convincendam laboriosius rtassis et operosius excitari. Tunc si mihi apud obtusos et contentiosos, propter rerum naturæ obscuritatem, difficultas refellendi falsa el persuadendi vera resisteret, ad hæc forte quæ in usu atque in promptu essent exempla confugerem vicissimque interrogarem, ut quia eos moveret quomodo peccatum quod mundatur per Baptismum, mancat in eis quos genuerint baptizati; ipsi explicarent quomodo præputium quod per circumcisionem aufertur, maneat in eis quos genuerint circumcisi; quomodo etiam palea quæ opere humano tanta diligentia separatur, maneat in fructu qui de purgato tritico nascitur.

CAPUT IX. 17. Non semper christiani christianos, neque mundati mundatos gignunt. His et talibus forsitan utcumque conarer exemplis persuadere hominibus, qui mundationis Sacramenta superfluo filiis mundatorum crederent adhiberi, quam recto consilio baptizatorum parvuli baptizentur : quamque fieri possit ut homini habenti utrumque semen, et mortis in carne, et immortalitatis in spiritu, non obsit regenerato per spiritum, quod obest ejus filio generato per carnem ; sitque in isto remissione mundatum, quod sit etiam in illo simili remissione, velut circumcisione, velut trituratione ac ventilatione, mundandum. Nunc vero, quandoquidem cum eis agimus, qui confitentur baptizatorum filios baptizandos; quanto melius sic agimus, ut dicamus, Vos qui asseritis, de hominibus a peccati labe mundatis sine peccato nasci filios debuisse, cur non attenditis, eo modo vobis posse dici, de christianis parentibus christianos nasci filios debuisse? Cur ergo cos christianos fieri debere censetis? Numquid in eorum parentibus corpus christianum non erat, quibus dictum est, Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. vi, 15)? An forte corpus quidem christianum de christianis parentibus natum est, sed non christianam animam accepit? lloc vero multo est mirabilius namque utrumlibet de anima sentiatis, quia profecto cum Apostolo non eam creditis antequam nasceretur aliquid egisse boni aut mali; aut de traduce attracta est, et similiter ut corpus de christianis christianum, anima etiam christiana esse debuit; aut a Christo creata, vel in christiano corpore, vel propter chri stianum corpus, christiana debuit seu creari seu mitti. Nisi forte dicetis, christianos homines christianum corpus gignere potuisse, et ipsum Christum animam christianam non potuisse procreare. Cedite itaque veritati, et videte quia sicut fieri potuit, quod et vos fatemini, ut de christianis non christianus, de membris Christi non membrum Christi; atque ut occurramus etiam omnibus, qui licet falso, tamen quocunque religionis nomine detinentur, de consecratis non consecratus; ita etiam fieri, ut de

3

[blocks in formation]

mundatis non mundatus nascatur. Quid respondebitis, quare de christianis non christianus nascatur, nisi quia non facit generatio, sed regeneratio christianos? Hanc igitur vobis reddite rationem, quia similiter a peccatis nemo nascendo, sed omnes renascendo mundantur. Ac per hoc de hominibus ideo mundatis, quoniam renatis, homo qui nascitur renascatur1, ut etiam ipse mundetur. Potuerunt enim parentes ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt; non solum sicut frumenta paleam, et præputium circumcisus: sed etiam, quod et vos dicitis, fideles infidelitatem in posteros trajiciunt; quod non est jam illorum per spiritum regeneratorum, sed quo in carne generati sunt, mortalis seminis vitium. Nam utique quos parvulos per Sacramentum fidelium fideles faciendos esse judicatis, infideles natos ex parentibus fidelibus non negatis.

[blocks in formation]

re

tam antiquum peccatum portet alienum. Attende, obsecro te, quemadmodum circumspectus vir Pelagius (nam ex ejus libro hæc quæ modo posui verba transcripsi) sensit quam in difficili de anima quæstione versetur. Non enim ait, quia anima non est ex traduce, sed, si anima non est ex traduce: ctissime faciens de re tam obscura, de qua nulla in Scripturis sanctis certa et aperta testimonia possumus invenire, aut difficillime possumus, cunctanter loqui potius quam fidenter. Quapropter ego quoque huic propositioni non præcipiti assertione respondeo: Si anima non est ex traduce, ergo quæ ista justitia est, ut recens creata et ab omni delicto prorsus immunis, ab omni peccati contagione penitus libera, passiones carnis diversosque cruciatus, et, quod est horribilius, etiam dæmonum incursus in parvulis sustinere cogatur? Neque enim aliquid horum caro sic patitur, ut non ibi anima potius quæ vivit ac sentit, pœnas luat. Hoc enim si justum ostenditur, sic etiam ostendi potest qua justitia in carne quoque peccati subeat originale peccatum, Baptismatis sacramento et gratiæ miseratione mundandum. Si autem illud ostendi non potest, neque hoc posse arbitror. Aut ergo utrumque occultum feramus, et nos homines esse meminerimus; aut alias aliud de anima opus, si necesse videbitur, cautela sobria disputando moliamur.

CAPUT XI.-19. Aculeus mortis quis. Nunc tamen illud quod ait Apostolus, Per unum kominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; sie accipiamus, ne tot tantisque apertissimis divinarum Scripturarum testimoniis, quibus docemur præter Christi societatem, quæ in illo et cum illo fit, cum Sacramentis ejus imbuimur, et ejus membris incorporamur, vite m

1 Sic Am. et Mss. At Lov., renascitur.

« PredošláPokračovať »