Obrázky na stránke
PDF
ePub

eis audivi, qui utique in Ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus (a) diaconus dixit : Dic nobis nomina ipsorum. Coelestius dixit: Sanctus presbyter Rufinus (6) Romæ qui mansit cum sancto Pammachio ego audivi illum dicentem, quia tradux peccati non sit. Paulinus diaconus dixit: Est aliquis alius? Coelestius dixit. Audivi et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: Dic nomina ipsorum. Cœlestius dixit: Non tibi sufficit unus sacerdos? Et post aliqua alio loco: Aurelius episcopus dixit: Reliqua libelli legantur. Et recitatum est, Quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem: usque in finem libelli minoris superius inserti.

1

CAPUT IV. Aurelius episcopus dixit: Docuisti, Coelesti, aliquando, ut dixit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem! Coelestius dixit: Exponat quid dixit, Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Tu nega hoc te docuisse. Uaum est e duobus, aut neget se docuisse, aut jam damnet istud. Cœlestius dixit: Jam dixi, exponat quomodo dixit, Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Nega te illa docuisse. Aurelius episcopus dixit: Rogo, quid collegerim ego ex hujus objectione, dico, Adam constitutus in paradiso, quod ante dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem præcepti factus sit corruptibilis. Hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus dixit: Hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: Status certe infantum hodie baptizandorum, utrum talis sit, qualis fuit ante transgressionem Ada, an certe de eadem origine peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat; hoc vult diaconus Pauliaus audire. Paulinus diaconus dixit Utrum docuit hoc, an non neget? Cœlestius dixit: Jam de traduce peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios astruere: licet quæstionis res sit ista, non hæresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quærit aliud? ›

:

4. Nempe cernitis sic Coelestium concessisse parvulis Baptismum, ut in cos transire primi hominis peccatum, quod lavacro regenerationis abluitur, no

1 Sic Mss. At editi, hujusmodi.

(a) Paulinus ille, teste Mercatore in Commonitorio super nomine colestii, diaconus Ambrosii Mediolanensis episcopi fait, et vitæ illius, h rtante Augustino, scriptor, qui se versatum esse in Africa testatur, et Vitam scripsisse Joanne prætecto prætorio, id est, anno 412, aut 415, aut 422. Judicium porro de quo agitur, Carthagine habitum fuit sub initium anni 412, ex epistola ad Innocentium, inter Augustinianas 173, nn. 1 et 6. Confer supra, librum de Gestis Pelagii, n. 23.

(b) Mercator in Commonitorio adversus hæresim Pelagii scribit, Rufinum quemdam natione Syrum sub Anastasii pontificatu Romam primum invexisse quæstionem contra traducem peccati. Is est, aliis quidem Rufinus Aquilegiensis, qui Pelagio, quoad errorem de anamartésia, præivisse notatur ab Hieronymo in epistola ad Ctesiphontem : aliis vero Rufinus alter, ex 66 Hieronymi epistola notus, ille forte qui peccati traducem rejicit in eo libro de Fide, quem Jacobus Sirmondus nomine Rufini Palæstinæ provincia presbyteri publicavit. Certe Aquilegiensis vix, ac ne vix quidem credi possit, aut Romam ivisse pontifice Anastasio, aut ibi cum Pammachio mansisse.

idem

luerit confiteri, quamvis et negare non ausus sit : et propter hanc dubitationem suam non damnaverit eos qui dicunt, Quod peccatum Adae ipsum solum læserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in co statu sint, in quo Adam fuit ante prævaricationem. ›

CAPUT V. 5. In libello autem quem Romæ edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. Nam verba ejus ista sunt: Infantes autem, › inquit, ‹ debere baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam universalis Ecclesiæ, et secundum Evangelii sententiam, confitemur: quia Dominus statuit regnum cœlorum nonnisi baptizatis posse conferri (Joan. 1, 5); quod quia vires naturæ non habent, conferri necesse est per gratiæ libertatem . » Si nihil de hac re deinceps dicerct, quis non eum crederet confiteri, etiam infantibus in Baptismo originalia peccata dimitti, dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari oportere? Hinc ergo est et illud quod scripsistis, sic vobis respondisse Pelagium, quod eisdem quibus et majores Sacramenti verbis baptizantur infantes ; » vosque fuisse lætatos, id quod cupiebatis audisse, et tamen adhuc de verbis ejus nos maluisse consulere. CAPUT VI. 6. Attendite itaque quid Coelestius apertissime dixerit, et ibi videbitis quid vobis Pelagius occultaverit. Coelestius quippe adjungit, et dicit: In remissionem autem peccatorum baptizandos infantes, non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur : quod longe a catholico sensu alicnum est. Quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine : quia non naturæ delictum, sed voluntatis esse monstratur. Et illud ergo confiteri congruum, ne diversa Baptismatis genera facere videamur, et hoc præmunire necessarium est, ne per mysterii occasionem, ad Creatoris injuriam malum antequam fiat ab homine, tradi dicatur homini per naturam. › Hunc sensum suum vobis aperire Pelagius vel timuit, vel erubuit, quem discipulus ejus palam sine ullius obscuritatis ambagibas apud Sedem Apostolicam profiteri nec timuit, nec erubuit.

--

7. Sed multum misericors memorata Sedis antistes, ubi eum vidit ferri tanta præsumptione præcipitem, tanquam furentem, donec si posset fieri resipisceret, maluit eum sensim suis interrogationibus et illius responsionibus colligare, quam districta feriendo sententia, in illud abruptum, quo jam propendere videbatur, impellere. Ideo autem non dixi, Aperte cetiderat, sel, propendere videbatur; quia superius in eodem libello suo de hujusmodi quaestionibus locuturus ante prædixerat: Si forte ut hominibus quispiam ignorantiæ error obrepsit, vestra scntentia corrigatur, i CAPUT VII. 8. Hanc ejus prælocutionem vcnerabilis papa Zosimus tenens, egit cum homine, quem

Ita Cygirannensis Ms. At editi, conferre.
Forte, liberalitatem, vel, largitatem.

false doctrinæ ventus inflaverat, ut ea quae illi a diacono Paulino fuerant objecta damnaret, atque ut Sedis Apostolicæ litteris, quæ a sanctæ memoriæ suo præcessore manaverant, præberet assensum. At ille noluit quidem diaconi objecta damnare : sed beati papæ Innocentii litteris non est ausus obsistere; imo se omnia quæ Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit: atque ita velut phreneticus, ut requiesceret, tanquam leniter fotus, a vinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse solvendus. Sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiae lenitate concessus est. Quoniam revera, si deposita pervicaciæ vanitate, quod promiserat vellet attendere, et easdem litteras, quibus se consensurum esse responderat, diligenter legeret, sanaretur. Sed posteaquam ex Africano episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum, ut justissime in eum sententia proferretur, cuncta legite, quia cuncta transinisimus.

1

CAPUT VIII. 9. Unde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta sine dolo cogitat, non recte dicit, eadem sententia se non debuisse teneri. Fefellit enim judicium Palæstinum; propterea ibi videtur esse purgatus: Romanam vero Ecclesiam, ubi eum esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit; quamvis et hoc fuerit utcumque conatus: sed, ut dixi, minime valuit. Recoluit enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus præcessor ejus de ipsis senserit gestis. Attendit etiam quid de illo sentiret prædicanda in Domino Romanorum fides (Rom. 1, 8), quorum adversus ejus errorem pro veritate catholica, studia consonantia concorditer flagrare cernebat: inter quos ille diu vixerat, et quos ejus dogmata latere non poterant qui Coelestium ejus esse discipulum sic noverant, ut fidelissimum et firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. Quid ergo de Palestina synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse gloriatur, sanctus papa Innocentius judicarit, quamvis et in litteris ejus, quas nobis rescripsit, legere possitis, et commemoratum cum venerabili. papæ Zosimo synodus Africana respondit, quod vestræ Charitati cum cæteris instructionibus misimus, tamen nec in hoc opere prætereundum videtur.

[ocr errors]

CAPUT IX. — 10. Cum enim nos in epistola, quam ei quinque episcopi scripsimus (a), eorumdem gestorum Palæstinorum, quorum ad nos jam fama pervenerat, commemorationem fecissemus, dicentes, in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur esse purgatus, atque ad hoc inter cætera ille rescriberet: ‹ Cum sint, inquit, aliqua in ipsis posita gestis, quæ objecta, partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsa, quam vera ratione, ut ad tempus poterat videri, purgavit, ne

[blocks in formation]

gando alia, alia falsa interpretatione vertendo. Sed utinam, quod optandum magis est, jam se ille ad veram catholicæ fidei viam ab illo suo errore convertat, et cupiat velitque purgari, considerans quotidianan Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur vere, et approbetur ab omnibus, manifesta ratione correctus; non gestorum judicio, sed ad catholicam fidem corde converso. Unde non possumus illorunt nec approbare nec culpare judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta; aut si vera sint, constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse (a). » Videtis certe in his verbis, quemadmodum papa beatissimus Innocentius non tanquam de incognito loqui videatur. Videtis qualem tulerit de illius purgatione sententiam. Videtis quid successor ejus sanctus papa Zosimus recolere debuerit, sicut recoluit, ut in eo sui præcessoris judicium remota cunctatione fir

maret.

CAPUT X. — 11. Jam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod Palæstinos Pelagius fefellerit judices, ut alia taceam, in hac ipsa quæstione de Baptismate parvulorum: ne forte cuipiam, in eo quod diximus, eum sensum, in quo liberior Cœlestius fuit, vobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, calumniari potius vel suspicari, quam certum aliquid comprehendisse videamur. Nempe jam superius satis claruit, propterea Cœlestium noluisse damnare quod dicitur, ‹ Adæ peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante prævaricationem : 1 quia videbat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus peccati ex Adam transitum. Hæc autem cum fuissent objecta Pelagio, quod ea cum Coelestio etiam ipse sentiret, sine ulla retractatione damnavit. Quod licet vos legisse sciam; tamen quia non solis vobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa gesta recurrere, vel si ea non habet, etiam cum labore perquirere, ipsa inde verba transcribimus, quae infra scripta sunt.

CAPUT XI. 12. Synodus dixit: Nunc quoniam anathematizaverit Pelagius incertum stultilo.. quium, recte respondens, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse å›μáρtato, id est, sine pcccato, respondeat et ad alia capitula. Aliud capitulum in doctrina Cœlestii discipuli Pelagii, ex eis quæ Carthagine a sancto Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non pecca→ ret, moriturus esset. Quoniam peccatum Adæ ipsum solum læserit, et non genus humanum. Quoniam lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium. Quoniam ante adventum Christi fuerint homines sing peccato. Quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante prævaricationem. Quoniam neque per mortem vel prævaricationem Adæ omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quoniam 1 In libro de Gestis Pelagii, n. 16, anathematizavit. Forte legendum, cum anathematizaverit.

(4) Epistolá Innocentii inter Augustinianas 183, nu. 3 et 4

sanctus episcopus Augustinus adversus discipulos ejus in Sicilia respondit Hilario ad subjectá capitula, scribens librum (a) in quo ista continentur: Posse hominem sine peccato esse, si velit: Infantes, etsi non baptizentur, habere vitam æternam : Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, neque regnum Dei posse eos habere. Pelagius dixit: De posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius. De eo autem quod fuerint homines ante adventum Domini sine peccato, dicimus et nos quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte ac juste, secundum Scripturarum sanctaruin traditionem : rcliqua vero et secundum ipsorum testimonium, quia ista non sunt pro quibus ego satisfacere debeam 1, sed tamen ad satisfactionem sanctæ Synodi, anathematizo eos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. >

Quid

CAPUT XII. 13. Ecce, ut alia omittam, videtis anathematizasse Pelagium cos qui tenent, ‹ quod Adə peccatum ipsum solum læserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante prævaricationem. ergo hic aliud episcopi judices intelligere potuerunt, nisi eum confiteri, quod peccatum ex Adam in parvulos transeat? Quod ne confiteretur Cœlestius, hæc damnare noluit, quæ iste damnavit. Proinde si ostendero, etiam ipsum nihil aliud sentire de parvulis, nisi quod sine ulla cujusquam vitii contagione nascuntur; quid inter istum et Cœlestium in hac quæstione distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit; ille pertinacior, iste mendacior; vel certe ille liberior, hic astutior? Ille enim nec in Ecclesia Carthaginensi damnare voluit, quod in Romana postea se tenere confessus est, et corrigi paratum se esse professus est, si ei tanquam homini error obrepsit. Iste autem et illud dogma damnavit tanquam contrarium veritati, ne ipse a catholicis judicibus damnaretur; et id sibi defendendum postea reservavit, aut mendaciter damnans, aut callide interpretans.

CAPUT XIII.-14. Sed video de me jam justissime postulari, ut quod promisi, utrum et ipse hoc sentiat quod Coelestius, demonstrare non differam. In primo libro recentioris operis sui, quod scripsit pro Libero Arbitrio, cujus operis in litteris quas Romam misit, commemorationem fecit: Omne, inquit, bonum ac malum, quo vel laudabiles vel vituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur, et ut sine virtute, ita et sine vitio procreamur: alque ante actionem propriæ voluntatis, id solum in homine est, quod Deus condidit. Nempe cernitis in his Pelagii verbis, quod dogma contineatur amborum, de parvulis sine ullius vitii ex Adam contagione nascentibus. Non itaque mirum est, quod eos qui

1 In eodem libro, n. 21, reliqua vero et secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo. Eadem verba repetuntur ibidem,

n. 57.

() Epistola 157, ad Hilarium.

dicunt, Adæ peccatum ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo fuit Adam ante prævaricationem, Coelestius damnore noluit: sed multum mirum est, qua fronte Pelagius ista damnaverit. Si enim, sicut dicit, malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, atque ante actionem propriæ voluntatis id solum in homine est, quod Deus condidit; profecto peccatum Adæ ipsi soli obfuit, quia nullum in prolem transitum fecit. Non enim peccatum non est malum, aut peccatum non est vitium, aut peccatum Deus condidit. Dicit autem iste, Malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, et hoc solum est in nascentibus, quod Deus condidit. Ac per hoc cum peccatum Adæ ipsi soli obfuisse, non generi humano, secundum istam suam sententiam, verissimum putet, cur hoc damnavit Pelagius, nisi ut judices catholici fallerentur? Similiter etiam illud dici potest: Si malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, idque solum est in homine nascente, quod Deus condidit; procul dubio, qui nascuntur infantes, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante prævaricationem, cui nullum málum vitiumque inerat, atque id solum in illo erat, quod Deus condiderat. Et tamen anathematizavit Pelagius, qui tenent aut aliquando tenuerunt, in eo statu esse reccntes ab ortu parvulos, in quo Adam fuit ante prævaricationem, id est, sine ullo malo, sine ullo vitio, id solum habentes, quod Deus condidit. Utquid ergo et hoc damnavit Pelagius, nisi ut catholica synodus falleretur, ne novus hæreticus damnaretur? CAPUT XIV. - 15. Quod autem scitis, et quod in eo etiam libro posui, quem de gestis Palæstinis ad venerabilem senem nostrum Aurelium scripsi, illa ego responsione Pelagii, totam istam quæstionem consumptam esse gaudebam, confessusque mihi apertissime videbatur, esse in parvulis originale peccatum, anathema dicendo eis qui peccato Ada ipsum solum, non etiam genus humanum crederent læsum, et in co statu opinarentur esse parvulos, in quo ille homo primus ante prævaricationem fuit. Sed postea cum legissem quatuor ejus libros, de quorum primo libro paulo ante commemorata verba descripsi, et invenissem hominem adhuc contra catholicam fidem de parvulis sentientem; plus mirari cœpi, tam impudens in ecclesiastico judicio et de tanta quæstione mendacium. Si enim eosdem libros ante jam scripserat, quomodo se dixit eos anathematizare, qui sic aliquando tenuerunt? Si autem postea illud opus pollicitus est, quomodo anathematizavit qui sic tenent? Nisi ridicule forte dicturus est, eos se damuasse qui sic aliquando tenuerunt, et qui sic tenent; de tempore autem futuro, id est, eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi, nec aliis præjudicare potuisse ; et ideo non fuisse mentitum, quia postea deprehensus est sic tenere. Sed non hoc dicit, non solum quia ridiculum est, sed quia verum esse non potest. In

1

3

[ocr errors]

1 Sic Mss. At editi, ergo. 2 Am. Er. et Mss., prius Forte, molitus.

[ocr errors]

eisdem quippe libris, et contra peccati ex Adam in parvulos transitum loquitur, et de gestis Palæstine synodi gloriatur, ubi eos qui sic tenent, veraciter damnasse putatus est, et absolutionem suam fallendo furatus est.

-

CAPUT XV. 16. Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, quod discipulis suis respondet, ideo se illa objecta damnasse, quia et ipse dicit, non tantum primo homini, sed etiam humano generi primum illud obfuisse peccatum, non propagine, sed exemplo; id est, non quod ex illo traxerint aliquod vitium, qui ex illo propagati sunt, sed quod eum primum peccantem imitati sunt omnes, qui postea peccaverunt? aut quia dicit, ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante prævaricationem, quia isti præceptum capere nondum possunt, ille autem potuit; nondumque utuntur rationalis voluntatis arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei præceptum daretur? Quid hoc ad rem pertinet, quia verba sibi objecta sic exponendo, recte se putat damnasse quod dicitur, peccatum Adæ ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum et tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in ejus postea conscriptis opusculis invenitur, sine ullo malo, sine ullo vitio parvulos nasci, et hoc solum in eis esse, quod Deus condidit, ● non vulnus quod inimicus inflixit?

CAPUT XVI. — 17. Numquid hæc dicendo, verba propter aliud objecta aliter exponendo, id agit, ut se judices non fefellisse demonstret ? Prorsus non id efficit: tanto enim fefellit occultius, quanto exponit ista versutius. Episcopi quippe catholici quando audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt, Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano ; › nihil aliud eum sapere existimabant, quam id quod catholica Ecclesia prædicare consuevit : unde veraciter parvulos in peccatorum remissionem baptizat, non quæ imitando fecerunt, propter primi peccatoris exemplum; sed quæ nascendo traxerunt, propter originis vitium. Et quando audiebant anathematizantem eos qui dicunt, infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante prævaricationem; nihil cum aliud dicere credebant, nisi eos qui parvulos putant nullum ex Adam traxisse peccatum, et secundum hoc in eo statu ese, in quo fuit ille ante peccatum. Etenim hoc illi objiceretur1, non aliud, unde quæstio versabatur. Proinde cum hoc iste sic exponit, ut dicat, infantes ideo non in co statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis aut corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propaginis, respondeatur ei: Quando tibi illa damanda abjiciebantur, non ea catholici episcopi sic intelligebant; ideo cum illa damnares catholicum te esse credebant. Propterea ergo, quod te illi sapere exi-timabant, absolvendum fuit: quod vero tu sapiebas,

1 Vaticanus codex, hoc ibi objiciebatur.

1DEO MSS., dannata. Item jano post, qui damnata lenuisti.

TATROL. XLIV,

damnandum fuit. Non ergo tu absolutus es, qui damınanda tenuisti: sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. Ut autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, cum te judices non intelligerent occultare damnanda. Recte Coelesti! socius judicatus es, cujus manifestas te esse participem. Et si in judicio tuos cooperuisti libros, tamen post judicium eos edidisti.

CAPUT XVII. 18. Quæ cum ita sint, profecto sentitis, in tam nefandi erroris auctores, episcopalia concilia, et Apostolicam Sedem, uuiversamque Romanam Ecclesiam, Romanumque imperium, quod Deo propitio christianum est, rectissime fuisse commotum (a), donec resipiscant de diaboli laqueis. Quis enim scit, ne forte det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam, et confitendam, et prædicandanı etiam veritatem, damnandamque veraciter damnabilem falsitatem? Quoquo modo autem se habere isti velint, multis tamen misericordia Domini esse consultum, qui cos propterea sectabantur, quia catholicæ communioni videbant esse socialos, dubitare non pos

sumus.

19. Quomodo autem Pelagius obrepere tentaverit ad fallendum etiam Apostolicae Sedis episcopale judicium in hac ipsa quæstione de Baptismate parvulorum, diligenter attendite. In litteris enim quas Romam misit ad beatæ memoria papam Innocentium, quoniam in corpore eum non invenerunt, et sancio papæ Zosimo datæ sunt, atque ad nos inde directa, dicit se ab hominibus infamari, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat. Sed non sic illis hæc objiciuntur, ut posuit. Nam neque par. vulis negant Baptismi sacramentum, nec absque redemptione Christi aliquibus cœlorum regna promittunt. Itaque unde se queritur infamari, eo modo proposuit, ut facile posset crimini objecto, salvo suo dogmate, respondere. CAPUT XVIII. Objicitur autem illis, quod non baptizatos parvulos nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri, et in eos transisse originale peccatum regeneratione purgandum; quoniam propter accipiendum regnum cœlorum tantummodo cos baptizandos esse contendunt: quasi præter regnum cœlo. rum habere nisi æternam mortem possint, qui sine participatione corporis et sanguinis Domini æternam vitam habere non possunt. Ecce quod eis objicitur de Baptismo parvulorum: non quod ipse ita proposuit, ut possit sue propositioni, quasi adversantis objeclioni, secundum sua dogmata respondere.

[ocr errors]

20. Denique quomodo respondeat advcrtite, et videte latebras ambiguitatis falsitati præparare refugia, offundendo caliginem veritati; ita ut etiam nos cum primum ea legimus, recta vel correcta propemodum gauderemus. Sed latiores disputationes ejus in libris,

(a) Possidius, in Vita Augustini, cap. 18: « Et hoc tale do elis Ecclesiae Dei catholice prolatuin judicium audiens et << sequens etiam issimus imperator Honorius, suis ces « legibus damnatos inter hæreticos haberi debere constiatuit. Hlas Hemorii leges habes infra, in arte secunda Aprendicis.

(Treize.)

tur. Unde jam hujus libri terminus iste sit, qui, ut spero, si sensibus tuis placere meruerit, adjuvante Domino, utilis erit legentibus; tuo quam meo nomine commendatior, et tua diligentia plurimis notior 1.

scopalem pertinet disciplinam, ubi committuntur, ibi potissimum a præsentibus vel in proximo constitutis, diligentia pastorali et pia severitate pleetenda sunt. Nos itaque tam longe positi, optare debemus his causis talem illic finem dari, de quo non sit necesse ubilibet ulterius judicare; sed que nobis potius prædicare conveniat: ut animi omnium, qui illorum scelerum fama usquequaque volitante graviter vulnerati sunt, Dei misericordia consequente sanen

1 Finito libro editiones subjiciunt: Explicit liber sancti Augustini ad sanctum Aurelium episcopum de Gestis Pelagii hæretici, contra adversarios gratiæ Domini nostri Jesu Christi.

In libros de Gratia Christi et de Peccato originali, vide lib. 2, cap. 50, Retractationum, tom. 1, col. 650, a verbis, Posteaquam Pelagiana hæresis, usque ad verba, Salute gaudeamus. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE GRATIA CHRISTI

ET DE PECCATO ORIGINALI

CONTRA PELAGIUM ET COELESTIUM

Libri due.

LIBER PRIMUS.

DE GRATIA CHRISTI.

Pelagium gratiæ confessione fucum facere ostendit: quippe qui gratiam vel in natura et libero arbitrio ponat, vel in lege atque doctrina : qui præterea divina gratia solam voluntatis et actionis possibilitatem, ut vocat, non i ̧ sam voluntatem et actionem adjuvari dicat; et illam insuper adjuvantem gratiam a Deo secundum merita hominum dari, atque ad id solum juvare eos putet, ut præcepta facilius possint implere. Expendit Augustinus loca opusculorum ipsius, quibus ille Dei gratiam diserte a se commendatam jactabat; et hæc de lege ac doctrina, seu de divina revelatione ac de Christ exemplo, quæ ad doctrinam æque revocantur, aut de peccatorum remissione interpretari posse demonstrat, nec apparere omnino, an vere christianam gratiam, id est, a ljutorium bene agendi adjunctum naturæ atque doctrinæ per inspirationem flagrantissime et luminosissima charitatis agnoscat Pelagius: qui postremo Ambrosium, tantopere ab ipso laudatum, præclara quædam in commendationem divinæ gratiæ dicentem audire jubetur.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Liber de Gratia Christi, et liber de Peccato originali, castigati sunt denuo ex fide Vaticani exemplaris, et quatuor Gallicanorum, que sunt bibliotheca Colbertine, abbatiæ Parisiensis S. Victoris, abbatiæ Casalis Benedicti, et abbatiæ S. Cygiranni; juvantibus quoque lectionibus variantibus Belgici codicis abbatiæ S. Amandi. Perlustravimus præterea superiorum temporum editiones, Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones

initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. socrus Pimani et Melania mater fuit. Confer epistolam 124 ab Augustino iisdem in Arica anno 411 constitutis, et episto lam 126 ipsi Albinæ scriptam.

Editi, Alline. Vaticanus codex et nostri omnes Gallicani Mss., Thina. Convenit operis inscri, tio in Mss. Retract. lib. 2, cap. 50; el Possid. Indic. cap. 4, 4d Albinam, etc. Hæc (a) Scripti anno Christi 418. Nam hoc anno Pelagiana hæresis a Zosimo damnata est, ut habet ipse Augustinus, lib. 2 Retract., cap. 50, sub idem illud tempus, quo in eam hæresim ab Africanis episcopis Carthagine habitum est concilium universale, quod calendis maii anni ejusdem 418 consignatur. Ab isto concilio remansit Augustinus Carthagine. fuitque dituruior i sius apud eamdem urbem commoratio, ut intelligitur ex concilii Africani canone 94, seu ex codice canonum Ecclesia: Africance, can. 127, necnon ex epistola 95, ad Mercatorem, n. 1; atque hoc interim spatio temporis, priusquam inde in Mauritaniam Cæsareensem proficisceretur, hes ad Albiaan, Pinianua et Melaniam libros conscripsit: quos idcirco in Betractationibus collocat proxime ante Gesta cum Emerito, que apud Cæsaream eodem ipso anno 418, die vigesima septembris, confecta sunt. Julianus in suo ad Turbantium opere calumniose carpebat locum libri de Gratia Christi, qui ab Augustine in libro 4 contra Julianum, n. 47, vindicatur, ubi ejusdem primi libri sui ad sanctum Pinjanum, ut vo cat, titulum esse ait, « De Gratia contra Pelagium.

« PredošláPokračovať »