Obrázky na stránke
PDF
ePub

( quamvis aliter sit beatus sine peccato, aliter autem beatus cui non imputat Dominus peccatum (Psal. xxvI, 9.), non nimis existimo reluctandum. Scio enim quibusdam esse visum, quorum de hac re sententiam non audeo reprehendere, quanquam nec defendere valeam. Sed plane quisquis negat, nos orare debere, 1 Manuscripti tres Gallicani et duo Vaticani, audeam.

ne intremus in tentationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiæ Dei adjutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem ); ab auribus omnium removendum, et ore omnium anathemandum esse noa dubito.

ADMONITIO

IN LIBRUM DE GESTIS PELAGII.

Anno Christi 415 Pelagius apud Palæstinam hæresis postulatus, in judicium semel atque iterum adducitur. In primo quidem judicio, quod Joannes Jerosolymorum episcopus in presbyterorum conventu die circiter trigesima julii habuit, nulla gesta confecta esse scribit Augustinus in subsequente libro, nn. 53, 55. Tempus bujus conventus ac diem licuit ab Orosio Hispano presbytero discere, qui conventui eidem interfuit, et ex ejus actis nonnulla memoratu digna litteris consignavit in Apologia sua (a) : ubi multis ex utraque parte actitatis tandem Joannem episcopum novissimam sententiam protulisse dicit, ut ad beatum Innocentium papam Romanum fratres et epistolv mitterentur, universis quod ille decerneret secuturis.

Alterum postea judicium cum gestorum conscriptione habitum fuit apud Diospolim, Palæstinæ urbem, ab episcopis quatuordecim. Singulos episcopos suis ipsorum nominibus laudat Augustinus in libro primo contra Julianum, nn. 19, 32, hoc ordine: Eulogium, Joannem, Ammonianum, Porphyrium, Eutonium, Porphyrium alium, Fidum, Zoninum, Zoboennum, Nymphidium, Chromatium, Jovinum, Eleutherium, et Clematium. Porro quin Eulogius ipse Cesarcensis episcopus ac provincia Palestine primas fuerit, ambigit nemo: quippe cum aliis tredecim episcopis, ipsimet etiam Joanni Jerosolymitano, constanter ab Augustino præponatur.

Synodum Natali Dominico imminente celebratam intelligimus ex Luciani epistola de Revelatione corporis Stephani martyris (6). Nam ubi narravit tres visiones anno 415 sibi divinitus ostensas, primam die tertia decembris, secundam die decima, tertiam die decima septima, tumque se Joanni apud Jerosolymam rem nuntiasse, sibi vero ab Joanne jussum ut sepulcrum effossa terra qua:reret: testatur deinde se reperto sepulcro mox ad Joannem rursum adiisse, cum esset, ait, in Lidda, quæ est Diospolis, synodum agens. Hoc nimirum ia diem circiter vigesimam primam decembris incidit: siquidem pergit Lucianus, Joannem assumptis secum aliis duobus episcopis, Eutonio Sebastensi, et Eleutherio Jerichontino, venisse, atque iis præsentibus Martyris reliquias die vigesima sexta ejusdem mensis translatas fuisse.

Pelagii causam in synodo defendisse Annianus quidam diaconus Celedensis putatur, eruditis nonnullis de hoc diacono, quam de Pelagio, facilius interpretantibus Hieronymum Alypio et Augustino, epistola inter Augustinianas 202, n. 2, scribentem: Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegal, in hoc opere profitetur. Ubi Diospolitanam synodum Hieronymus miserabilem dixit, non ob aliud, opinamur, nisi quod a Pelagio delusam ex actis cognosceret. Innocentius papa visis iisdem actis professus est, se non posse, episcoporum illorum nec culpare, nec approbare judicium (epist. 183, inter Augustinianas, n. 4). Caeterum Augustinus illos in subsequente libro, n. 4, pios judices, et libro primo contra Julianum, n. 19, catholicos judices vocat, qui Pelagium objectos sibi errores ejurantem, arbitrati catholicum, absolverunt : sæpe vero eosdem quatuordecim antistites contra Julianum veritatis catholicæ testes citat.

De Synodi gestis, prater auditum, nihil habere se significabat in epistolis 175, n. 4,et 177, n. 2, ad Innocentium datis anno 416. Et Joannem Jerosolymitanum ut illa sibi transmitteret, enixe petebat, epistola 179, n. 4. Sed ea penes ipsum erant, cum epistolam 186 ad Paulinum circa medium annum 417 scripsit. Hic ita que liber, post accepta gesta continuo editus, ad initium ejusdem anni 417 revocatur.

Etsi autem hoc opus in libro de Peccato originali, n. 15, vocetur, De Gestis Palæstinis; quo id ipsum titule designat Prosper in libro contra Collatorem, cap. 43; tamen retinenda inscriptio, De Gestis Pelagii, quæ et antiquis exemplaribus, et ipsi Retractationi operis ( Retract. lib. 2, cap. 47), ab Augustino recognita, præhgitur. Sic videlicet opus inscripsit, sive quod jam vulgo receptum esset, ut gesta Pelagii purgationis que ipsius diccrentur (c), quibus se illum purgatum jactabat; sive quod hic agendum esset de ipsis gestis quæ idem ile prius emiserat breviata et corrupta. Hinc Possidius in Indiculo, cap. 4, Contra Gesta Pelagii librum nuncupavit.

Ex eo libro Photius Diospolitana synodi notitiam cepit perquam accuratam, et bibliothecæ suæ codici 54 (a) vide infra, Append. parte 2. (b) Exstat in Appendice tomi 7. (c) Lib. de Gestis Pelagii, n. 5.

commendavit (a). Atque hinc intelligas cum Augustini librum ex illis esse, quos in græcum sermonem translatos narrat Possidius in ejus Vita, cap. 11 vel 21, n. 59. Aurelium ipsum, cui liber scriptus est, Carthaginis episcopum Photius ibidem, et ante illum Prosper in libro contra Collatorem, cap. 43, appellavit. Id si non docebat olim titulus, ambo ex libri lectione, n. 23, nullo negotio compererunt.

[blocks in formation]

In librum de Gestis Pelagii, vide lib. 2, cap. 47, Retractationum, t. 1, col. 649, a verbis, Per idem tempus, usque ad verba, Posteaquam in manus nostras.

M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE GESTIS PELAGII

Ad Aurelium episcopum.
LIBER UNUS1 (a).

Singula errorum capita Pelagio apud Palæstinam Synodum objecta, cum ejusdem ad illa responsionibus, minutatim excuuuntur. Quanquam autem absolutionem a Synodo Pelagius consecutus sit, in eo tamen residere adhuc suspicionem hæremonstrat Augustinus: ac denique hominem Synodi sententia sic esse absolutum, ut ipsa hæresis, propter quam in judicium venit, incunctanter damnata fuerit.

seos,

1. Posteaquam in manus nostras 2, sancte papa Aureli, ecclesiastica gesta venerunt, ubi Pelagius ab episcopis quatuordecim provinciæ Palæstina catholicus est pronuntiatus, cunctatio mea terminum accepit, qua disserere aliquid plenius atque fidentius de ipsa ejus defensione dubitabam. Hanc enim jam in quadam chartula, quam mihi ipse miserat, legeram (b). Sed quia ejus cum illa nullas a se (c) datas litteras sumpseram, verebar ne aliquid aliter in meis verbis inveniretur, quam legeretur episcopalibus gestis : atque ita forsitan negante Pelagio quod ipse mihi illam chartulam miserit, quoniam facile convinci uno teste non posset, ego potius ab iis qui ei neganti faverent, aut suppositæ falsitatis, aut, ut mitius dicam, temnerariæ credulitatis arguerer. Nunc ergo cum ea pertracto que gesta testantur, jam quantum mihi videtur, utrum pro se ille sic egerit, dubitatione sub

lata, profecto et de ipsius defensione, et de hoc opere nostro Sanctitas tua, atque omnis qui legerit, facilius et certius judicabit.

CAPUT PRIMUM. - 2. Primum itaque Domino Deo, rectori custodique meo, ineffabiles ago gratias, quod me de sanctis fratribus et coepiscopis nostris, qui in ea causa judices consederunt, opinio non fefellit. Responsiones enim ejus non immerito approbaverunt, non curantes quomodo ea quæ objiciebantur, in opusculis suis posuerit, sed quid de his in præsenti examinatione responderit. Alia est enim causa fidei non sanæ, alia locutionis incauta. Denique in his quæ de libello, quem dederunt (a) sancti fratres et coepiscopi nostri Galli, Heros et Lazarus, qui propter gravem (sicut postea probabilius comperimus) unius corum ægritudinem, præsentes esse minime potuerunt, recitata sunt objecta Pelagio, illud est primum,

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber de Gestis Pelagii ab innumeris mendis purgatus est auxilio veterum exemplarium, Gallicani quidem unius ex bibliotheca Colbertina, et Italorum quatuor, Romani scilicet, cujus variantes lectiones ad oram sui libri Velserus adscripsit, et aliorum trium manuscriptorum quæ in bibliothecis Magni Ducis Florentiæ asservantur. Editiones porro ejusdem opusculi quatuor inter se contulimus: Vels., id est, quæ Marco Velsero et Antonio Velsero procurantibus, anno Christi 1611 Augustæ Vindelicorum con.ccta est; et suar., quæ per Franciscum suarez ab exemplari, quod ipsi vir eruditus, et omni, ut ait, fide dignus dedit, expressa est, atque post ipsius obitum in prolegomeno sexto ad libros de Gratia, capite se timo vulgata; item editionem Mas., quæ nimirum ex Bernardi Masii officina prodiit Lovanii, anno 1647; ac denique Vign., id est, eam quam Hieronymus Vignierius in Augustiniano Supplemento edi curavit.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas.

1 Titulus in editionibus erat: Divi Aureli Augustini nipponensis episcopi liber ad sanctum episcopum Aurelium de Gestis Pelagii, contra adversarios gratiæ Domini nostri Jesu Christi.

Editio Velseri et Colbertinus Ms, vestras. At in editionibus aliis emendatum est, nostras: merito quidem et suffragante libro secundo Retractationum, cap. 47.

3sic veteres codices, Vaticanus et Colbertinus. Editi vero: Nunc pertracto ergo quæ gesta testantur.

Editio Velseri omnium prima. et Mss., jam quantum

mihi videbar.

(a) se iptus sub initium anni 41.

(b) vide iafra, n. 57.

(c) Forte, ad me.

1 Colbertinus Ms., nostro.
(a) Eulogio episcopo: infra, n. 9.

M

quod in libro suo quodam scribit, Non posse esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit. › Quo recitato Synodus dixit: ‹ Tu hoc edidisti, Pelagi? › At ille respondit: Ego quidem dixi, sed non sicut illi intelligunt : non dixi, non posse peccare qui scientiam legis habuerit; sed, adjuvari per legis scientiam and non peccandum, sicut scriptum est, Legem in adjutorium dedit illis › (Isai. vın, 20, sec. LXX). Hoc audi:o, Synodus dixit: Non sunt aliena ab Ecclesia, que dicta sunt a Pelagio. › Plane aliena non sunt, que respondit: illud vero quod de libro ejus prolatum est, aliud sonat. Sed hoc episcopi, Græci homines, et ea verba per interpretem audientes, discutere non curarunt; hoc tantum intuentes, quid ille qui interrogabatur, sensisse se diceret, non quibus verbis eadem sententia in ejus libro scripta diceretur.

1

5. Aliud est autem, hominem per scientiam legis ad non peccandum adjuvari; et aliud est, non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit, Cum enim 1 videamus, exempli gratia, et sine tribulis areas triturari, quamvis adjuvent si adsint; et sine pædagogis posse pueros pergere in scholam, quamvis ad hoc non sint inutilia pædagogorum adjumenta; et multos sine medicis ab ægritudine convalescere, quamvis manifesta sint adjutoria medicorum; et aliis cibis sine pane homines vivere, quamvis panis adjutorium valere plurimum non negetur; et alia multa, quæ nobis tacentibus cogitanti facile occurrunt : profecto admonemur adjutoriorum genera esse duo. Alia quippe sunt, sine quibus illud ad quod adjuvant, effici non potest; sicut sine navi naviga! nemo, nemo sine voce loquitur, nemo sine pedibus graditur, nemo sine luce intuetur, et multa hujusmodi: unde est etiam illud, quod nemo sine Dei gratia recte vivit. Alia vero sunt adjutoria, quibus sic adjuvamur, ut etiam si desint, possit alio modo ficri propter quod ea requirimus: sicut illa sunt quæ commemoravi; tribula ad fruges terendas, pædagogus ad puerum ducendum, medicamentum humana arte confectum ad recipiendam salutem, et cætera talia. Quærendum est igitur, ex quo duorum istorum generum sit legis scientia, id est, quomodo adjuvet ad non peccandum. Si eo modo, ut sine illa hoc non possit impleri; non solum Pelagius verum respondit in judicio, sed etiam verum scripsit in libro: si vero eo modo, ut adjuvet quidem si adfuerit, possit tamen illud ad quod juvat, alio modo fieri, etiamsi ista defuerit; verum quidem respondit in judicio, quod merito episcopis placuit, adjuvari hominem ad non peccandum legis scientia; › sed non verum scripsit in libro, non esse hominem sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit, quod indiscussum judices reliquerunt, latini sermonis ignari, et ejus qui causam dicebat, confessione contenti; præsertim ubi ex adverso nullus astabat, qui verba libri ejus exponendo aperire inter

4

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

2

Editi et ss., hæc. Legendum videtur, lex; vel potius,

32%

pretem cogeret, atque unde fratres non frustra moverentur, ostendere. Paucissimi quippe sunt legis peritt: multitudinem autem membrorum Christi usquequaque diffusam, et legis tam profunde ac multiplicis imperitam, simplicis fidei pietas et spes firmissima in Deo et charitas sincera commendat, quæ his donis prædita, gratia Dei se confidit a peccatis posse mundari per Jesum Christum Dominum nostrum.

1

CAPUT II. - 4. Ad hoc si forte Pelagius responderet, hanc ipsam se dixisse scientiam legis, sine qua non potest homo liber esse a peccatis, quæ per doctrinam fidei neophytis atque in Christo parvulis traditur, qua etiam baptizandi catechizantur, ut Symbolum noverint; non quidem ista intelligi solet, quando habere quisquam scientiam legis dicitur; sed illa secundum quam legis periti appellantur: verumtamen, si hæc verba, quæ pauca numero, sed magna sunt pondere, et more omnium Ecclesiarum fideliter baptizandis intimantur, scientiam legis nuncuparet, asse◄ rens de hac se dixisse, non esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit, quæ necesse est tradatur credentibus, antequam ad ipsam remissionem veniant peccatorum; etiam sic circumdaret eum, non disputantium, sed vagientium baptizatorum multitudo innumerabilis parvulorum, qui non verbis, sed ipsa innocentiæ veritate clamarent, Quid est, quid est quod scripsisti, non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit? › Ecce nos grex magnus agnorum sine peccato sumus, et legis tamen scientiam non habemus. Nempe isti eum saltem, lingua tacente, tacere compellerent, aut forte etiam confiteri, vel nunc se ab illa perversitate correptum (a), vel certe hoc se quidem et ante sensisse, quod nunc in ecclesiastico dixit examine; sed ejus sententiæ non se circumspecta verba posuisse, et ideo fidem suam esse approbandam, librum emendandum. Est enim, ut scriptum est, qui labitur in lingua, et non in corde (Eccli. xix, 16). Quod si diceret, vel si dicat, quis eis. dem verbis incautius negligentiusque conscriptis non facillime ignoscat, cum sententiam, quam verba illa continent, non defendat, sed cam dicat suam, quam veritas probat? Hoc etiam pios judices cogitasse credendum est si tamen hoc quod in libro ejus latino est diligenter interpretatum, satis intelligere potuerunt, sicut ejus responsionem græco eloquio prolatam, et ob hoc facile intellectam, alienam non esse ab Ecclesia judicaverunt. Sed jam cætera videamus.

CAPUT III.5. Adjecit enim episcopalis Synodus, et ait : ‹ Legatur et aliud capitulum. › Et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium, ‹ Omnes voluntate propria regi. › Quo lecto Pelagius respondit: Et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona: homo vero peccans, ipse in culpa est, quasi liberi arbitrii. › Quo audito episcopi dixerunt: Neque hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina. › Quis enim condemnaret liberum arbitrium, vel negaret, cum quo Dei adju1 Ita Colbertinus codex. At plures editiones, de hac re. Editio Masiana, de hac oratione. (a) Forte, correctum.

[ocr errors]
[ocr errors]

torium prædicatur? Quapropter et sententia respondentis merito episcopis placuit: et tamen illud quod in libro ejus positum est, Omnes voluntate propria regi, fratres qui noverant quid adversus Dei gratiam isti soleant disputare, procul dubio debuit permovere. Sic enim dictum est, Omnes voluntate propria regi, tanquam Deus neminem regat, et frustra scriptum sit, Salvum fac populum tuum, et benedie hæreditatem tuam; et rege eos, et extolle illos usque in sæculum (Psal. xxv, 9): ne remaneant utique, si voluntate propria sine Deo reguntur, velut oves non habentes pastorem (Marc. vi, 34); quod absit a nobis. Nam procul dubio plus est agi, quam regi: qui enim regitur, aliquid agit; et à Deo regitur, ut recte agat ; qui autem agitur, agere aliquid ipse vix intelligitur et tamen tantum præstat voluntatibus nostris gratia Salvatoris, ut non dubitet Apostolus dicere, Quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. vi, 14). Nec aliquid in nobis libera voluntas melius agere potest, quam ut illi se agendam commendet, qui male agere non potest; et hoc cum fecerit, ab illo se ut faceret, adjutam esse non dubitet, cui dicitur in Psalmo, Deus meus, misericordia ejus præveniet me (Psal. LVIII, 11).

6. Denique in illo libro, ubi illa capitula Pelagius scripsit, huic positioni, qua dixit, Omnes voluntate propria regi, et suo desiderio unumquemque dimitti, › subjecit aliquid de testimonio Scripturarum, quo satis appareat non se sibi hominem regendum debere committere. Ait enim de hoc ipso Sapientia Salomonis: Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnium, ex genere terreno illius qui prior finctus est ; et cætera usque ad eum capituli finem, ubi legitur, Unus ergo ommibus introitus ad vitam, et similis exitus propter hoc optavi, et datus est mihi scnsus, et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ (Sap. vn, 1-7). Nonne luce clarius apparet, quemadmodum iste considerata miseria fragilitatis humanæ, non est ausus se regendum sibi committere; sed optavit, et datus est ei sensus, de quo dicit Apostolus, Nos autem sensum Domini habemus (1 Cor. 11, 16); et invocavit, et venit in eum spiritus sapientia? Iloc enim spiritu, non viribus propriæ voluntatis, regun tur et aguntur qui filii sunt Dei.

7. Nam et illud quod posuit de Psalmo in eodem Capitulorum libro, ut quasi probaret, Omnes voluntate propria regi, › Dilexit maledictum, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo (Psal. cvin, 18) quis nesciat hoc vitium esse, non naturæ, sicut eam condidit Deus, sed voluntatis humanæ, quæ recessit a Deo? Verumtamen si non dilexisset maledictionem, et voluisset benedictionem, et in

1 Eadem editio Masiana, et ideo reqitur.

Editio Vignierii, ut illi se : et agenda commendet. Melior fectio, quam sequimur, editionis Masianæ, quæ a vetere codice Colbertino confirmatur.

In Colbertino Ms., propositioni.
Nonnulli Mss., in Sapientia.

Suar, factus est. Mas., fictus est. Primæ editiones et ass., finctus est.

• Colbertinus Ms., et noluisset.

ad

hoc ipso voluntatem suam divina gratia negaret adjutam; ingratus atque impius sibi regendus dimitteretur, ut sine rectore Deo præcipitatus, non se a se ipso regi potuisse, pœnis experiretur Sic etiam in illo testimonio, quod in eodem libro eidem titulo subdidit, Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod vis porrige manum tuam : ante hominem bonum et malum, vita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi (Eccli. xv, 17 et 18) manifestum est, quod si ad ignem manum mittit, et malum ac mors ei placet, id voluntas bominis operatur ; si autem bonum et vitam diligit, non solum voluntas id agit, sed divinitus adjuvatur. Sufficit enim sibi oculus ad non videndum, hoc est, tenebras ad videndum vero lumine suo non sibi sufficit, nisi illi extrinsecus adjutorium clari luminis præbeatur. Absit autem ut ii qui secundum propositum vocati sunt, quos præscivit, et prædestinavit conformes imaginis Filii sui (Rom. vIII, 29), suo, ut pereant, desiderio dimittantur 1. Hoc enim patiuntur vasa iræ, que perfecta sunt ad perditionem : in quorum etiam ipsa perditione notas facit Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiæ suæ (ld. ix, 22, 25). Propter hoc enim, cum dixisset, Deus meus, misericordia ejus præveniet me; continuo subjecit, Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis (Psal. LVIII, 11, 12). Illis ergo fit quod scriptum est, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum (Rom. 1, 24). Non autem fit prædestinatis, quos regit Spiritus Dei; quoniam non inanis est vox eorum: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal. cxxxix, 9). Quandoquidem et contra ipsa desideria sic oratum est, ut diceretur, Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus ne apprehendat me (Eccli. xxш, 6). Præstat hoc Deus illis quos subditos regit ; non autem illis qui se idoneos ad se ipsos regendos putant, et præfidenti cervice propriæ voluntatis illum dedignantur habere rectorem.

8. Quæ cum ita sint, filii Dei qui hoc noverunt, et se Dei Spiritu regi et agi gratulantur, quomodo moveri potuerunt, cum audirent vel legerent a Pelagio scriptum, Omnes voluntate propria regi, et suo desiderio unumquemque dimitti ? Et tamen quia interrogatus ab episcopis, quid mali sonarent illa verba persensit, responditque : hoc se dixisse propter liberum arbitrium; continuo subjiciens, ‹ cui Deus adjutor est eligenti bona; homo vero peccans, ipse in culpa est, quasi liberi arbitrii : › hanc quoque sententiam pii judices approbantes, quam incaute vel quo sensu illa in libro ejus verba sint posita, considerare vel quærere noluerunt; sufficere existimantes ita eum confessum esse liberum arbitrium, ut eligenti bona Deus esset adjutor, peccans vero esset in culpa, ad hoc sibi sufficiente propria voluntate. Ac per hoc Deus regit, quibus adjutor est eligentibus bona. Et ideo bene regunt quidquid regunt, quoniam ipsi reguntur a bono.

9. Item recitatum est quod in libro suo Pelagius

Suar., permittantur.

(

pa

posuit, In die judicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed æternis cos ignibus exurendos. › Quod ideo fratres moverat, ut objiciendum putaretur, quod ita dictum est, tanquam omnes peccatores eterno essent supplicio puniendi, non eis exceptis qui fundamentum habent Christum, quamvis superædificent ligna, fenum, stipulam, de quibus dicit Apostolus: Si cujus opus exustum fuerit, detrimentum tietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (1 Cor. m, 15). Sed cum respondisset Pelagius, hoc secundum Evangelium se dixisse, ubi dicitur de peccatoribus, Illi ibunt in supplicium æternum; justi autem, in vitam æternam › (Matth. xxv, 46) : nullo modo potuit christianis judicibus evangelica et dominica displicere sententia, nescientibus quid in verbis de libro Pelagii prolatis moverit fratres, qui disputationes ejus vel discipulorum ejus audire consueverunt; quando his absentibus qui libellum contra Pelagium sancto episcopo Eulogio dederunt, nullus urgebat, ut peccatores per ignem salvandos a peccatoribus æterno supplicio puniendis aliqua exceptione distingueret, et co modo intelligentibus judicibus cur fuerit illud objectum, si nollet distinguere, merito culparetur.

10. Quod autem addidit Pelagius, Et si quis aliter credit, Origenista est: hoc acceperunt judices, quod revera in Origene dignissime detestatur Ecclesia, id est, quod etiam illi quos Dominus dicit æterno supplicio puniendos, et ipse diabolus atque angeli ejus, post tempus licet prolixum purgati liberabuntur a pœnis, et sanctis cum Deo regnantibus societate beatitudinis adhærebunt. Hoc ergo Synodus dixit, alienum non esse ab Ecclesia, non secundum Pelagium, sed potius secundum Evangelium, quod tales iniqui et peccatores æternis ignibus exurentur, quales tali supplicio dignos judicat Evangelium; et quod detestabiliter cum Origene sentiat, quisquis dixerit aliquando eorum finiri posse supplicium, quod Dominus dixit æternum. De illis vero peccatoribus, quos dicit Apostolus, exusto corum opere, tanquam per ignem salvos futuros, quoniam nihil Pelagio de iis evidenter objectum est, nihil judicaverunt. Quapropter, qui dicit iniquos et peccatores, quos æterno supplicio veritas damnat, aliquando inde posse liberari, non inconvenienter eum Pelagius Origenistam vocat sed rursus, qui nullum peccatorem in Dei judicio misericordia dignum existimat, quod vult ei nomen imponat, dum tamen et hunc errorem eccleɛiastica veritate non recipi intelligat. Judicium enim sine misericordia fiet illi, qui non fecit misericordiam (Jacobi 11, 13).

11. Quomodo autem fiet hoc judicium, difficile in Scripturis sanctis comprehendi potest: modis enim multis significatur, quod uno modo futurum est. Namque aliquando dicit Dominus adversus cos quos in suum regnum non recipit, ostium se clausurum 1, clamantibusque iilis et dicentibus, Aperi nobis; in nomine tuo manducavimus et bibimus, et cætera que

posterioribus tantum editionibus, elusurun.

326

illos dicere scriptum est, se responsurum, Nescio vos, qui operamini iniquitatem (Luc. xu, 26, 27). Aliquando jussurum se commemorat, ut hi qui nolue runt eum regnare, sibi adducantur, et interficiantur coram illo (Id. xix, 27). Aliquando venturum se dicit cum Angelis suis in majestate sua, ut congregentur ante eum omnes gentes, et dividat eas, et alios ponat ad dexteram, quorum bona opera commemorans, reportet in vitam æternam; alios ad sinistram, quibus bonorum sterilitatem imputans, cos æterno igne condemnet (Matth. xvv, 31-46). Aliquando servum nequam et pigrum, qui pecuniam ejus neglexit impendere (Luc. xix, 22-24), vel etiam hominem inventum in convivio non habentem vestem nuptialem, jubet ligatis manibus et pedibus mitti in tenebras exteriores. Aliquando susceptis quinque prudentibus, ostium contra stultas alias quinque virgines claudit (Matth. xxv, 10-12). Haec, et si quid est aliud quod in præsentia non occurrit, de judicio dicuntur futuro, utique non in uno vel quinque, sed in multis exercendo. Nam si unus esset qui de convivio, quod non habebat vestem nuptialem, in tenebras jussus est mitti; non continuo sequeretur, et diceret Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Id. xxu, 11-14) cum potius uno projecto atque damato, multi in domo remansisse videantur. Sed de his omnibus nunc quantum satis est disputare perlongum est. Hoc tamen breviter possum dicere, sine præjudicio (quod in pecumariis rationibus dici solet), melioris discussionis, unum aliquem judicii modum, qui est inscrutabilis nobis, servata duntaxat in præmiis et poenis diversitate meritorum, multis per Scripturas sanctas significari modis. Quod autem huic cause, de qua nunc agitur, satis est: si dixisset Pelagius, omnes omnino peccatores aterno igne et æterno supplicio puniendos ; quisquis id judicium (a) approbasset, in se ipsum primitus sententiam protulisset. Quis enim gloriabitur se mundum esse a peccalis (Prov. xx, 9, sec. LXX)? Quia vero nec omnes dixit, nec quosdam, sed indefinite posuit, et hoc secundum Evangelium se dixisse respondit: vera quidem sententia episcopali est confirmata judicio; sed adhuc quid sentiat Pelagius non apparet, et post hoc etiam episcopale judicium non impudenter inquiritur.

CAPUT IV. — 12. Objectum est et illud Pelagio, tanquam in suo libro scripserit, Malum nec in cogitationem venire. Respondit autem, Hoc non ita posuimus; sed diximus, debere studere Christianum, ne male cogitet: › quod, sicut decuit, episcopi approbarunt. Quis enim dubitat, malum cogitari non oportere? Et revera in libro suo quod ait, maium nec cogitari, si ita legitur, nec cogitandum quidem,

(a) Forte, judicum.

1 Vign., reponat. Forte legendum, eos portet.

In Mss. et in Vels. et Suar. legebatur, sed nec indefinite posuit.

a idem Miss. et Vels. et Suar., sed adhucne aliquid sential. Forte pro, sed aliudne aliquid sentiat.

⚫ Sic vels. Suar. et Mss. At posteriores editiones, impru denter.

« PredošláPokračovať »