Obrázky na stránke
PDF
ePub

voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra. Quid est hoc? Ut quomodo tibi serviunt Angeli in cœlo, et nos tibi serviamus in terra. Angeli autem ipsius sancti obediunt illi, non illum offendunt; faciunt jussa amando eum. Hoc ergo oramus, ut et nos præcepta Dei charitate faciamus . Iterum verba ista aliter intelliguntur. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra. Cœlum in nobis anima est, terra in nobis corpus est. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra? Sicut et nos audimus præcepta tua, sic nobis consentiat caro nostra; ne dum contendunt caro et spiritus, præcepta Dei minus implere possimus.

CAPUT III. — 6. Quarta petitio. Sequitur in Oratione: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sive exhibitionem corpori necessariam petamus a Patre, in pane significantes quidquid nobis est necessarium, sive quotidianum panem illum intelligamus, quem accepturi estis de altari, bene petimus ut det nobis eum. Quid est enim quod oramus, nisi ne mali aliquid admittamus, unde a tali pane separemur? Et verbum Dei quod quotidie prædicatur, panis est. Non enim quia non est panis ventris, ideo non est panis mentis. Cum autem vita ista transierit, nec panem illum quæremus quem quærit fames; nec Sacramentum altaris habemus accipere, quia ibi erimus cum Christo, cujus corpus accipimus; nec verba nobis ista dici habent, quæ dicimus vobis, nec codex legendus est, quando ipsum videbimus quod est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quo pascuntur Angeli, quo illuminantur Angeli, quo sapientes fiunt Angeli, non quærentes verba locutionis anfractuosa; sed bibentes unicum Verbum, unde impleti ructuant laudes, et non deficiunt in laudibus. Beati enim, ait Pasimus, qui habitant in domo tua; in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXI., 5).

[ocr errors]

CAPUT IV. 7. Quinta petitio. Ergo in hac vita petimus quod sequitur : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In Baptismo omnia debita, id est, peccata prorsus dimittuntur nobis. Sed quia nemo hic potest vivere sine peccato, et si non magno crimine unde separetur ab illo pane, tamen nemo potest sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere nisi unum Baptismum semel ; in Oratione accipimus, unde quotidie lavemur, ut nobis peccata nostra quotidie dimittantur: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Itaque, fratres mei, moneo vos, in Dei gratia filios meos, et sub illo Patre fratres meos, moneo vos, ut quando aliquis offendit et peccat in vos, et venit et confitetur, et petit a vobis veniam, ignoscatis illi, et continuo ex corde dimittatis; ne vobis a Deo veniam venientem prohibeatis. Si enim non dimittitis vos, nec ille dimittet vobis. Ergo et hoc in ista vita petimus: quia et hic possunt dimitti, ubi possunt haberi peccata. In illa autem vita non dimittuntur, quia nec habentur.

[blocks in formation]

dicentes, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Et hoc in ista vita nobis necessarium est petere, ne inferamur in tentationem, quia hic sunt tentationes; et liberemur a malo, quia hic est malum. Ac per hoc omnes istæ petitiones septem, tres ad vitam æternam pertinent, quatuor ad vitam præsentem. Sanctificetur nomen tuum: semper erit. Veniat regnung tuum hoc regnum semper erit. Fiat voluntas tua, sicul in cœlo, et in terra: semper erit. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: non semper erit. Dimins nobis debita nostra: non semper erit. Ne nos inferas in tentationem: non semper erit. Sed libera nos a malo non semper erit; sed ubi est tentatio, et est malum, ibi necessarium est ut petamus'. SERMO LX (a).

De verbis Evangelii, Matthæi, cap. vi, 19-21, Nolite vobis condere thesauros in terra, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas (b).

CAPUT PRIMUM. 1. In hujus mundi tribulatione consilium a Christo capiendum. Omnis homo in tribulatione aliqua constitutus, et in sua causa deficiens, prudentem aliquem quærit, a quo consilium accipiat, et norit quid agat. Existimemus ergo, universum mundum quasi esse hominem unum. Evadere mala quærit, et facere bona piget: ac per hoc crebrescentibus tribulationibus suis in sua causa deficiens, quem potest ad accipiendum consilium prudentiorem invenire, quam Christum? Certe meliorem inveniat, et quod vult agat. Si autem non habet ubi meliorem inveniat, ad hunc veniat, quem ubicumque inveniat, consulat, accipiat consilium, servet mandatum bonum, evadat magnum malum. Praesentia enim mala temporalia, quæ multum homines exhorrent, sub quibus plurimum murmurant, et murmurando offendunt emendatorem, ne inveniant Salvatorem præsentia ergo mala sine dubio transitoria sunt; aut illa per nos transeunt, aut nos per illa transimus; aut transeunt nobis viventibus, aut dimittuntur nobis morientibus. Non est in tribulatione magnum, quod tempore breve est. Quisquis cogitas crastinum diem, non revocas hesternum diem. Minente die perendino, hesternus erit et crastinus. Verumtamen si curis tantis homines æstuant ad evadendas temporales et transcurrentes, vel potius transvolantes tribulationes; quid est cogitandum ut homo evadat manentes et sine fine durantes?

CAPUT I. 2. Vita hic laboriosa. Consilium vunitatis, quo hic thesaurizatur. Dura causa est vita mortalis. Quid est aliud hic nasci, nisi ingredi labo

Editi addunt, Unde Deus omnipotens ita a nobis orandus est, ut quidquid humana fragilitas cavere et vitare non prævalet, hoc ille propitius no! is conferre dignetur, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre el Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen. Id vero Mss. non habent. Editi, Imminente. At Am. Fr. et Colbertinus Ms., Minuente Corrupte pro, Minente, id est exstante.

[ocr errors]

Emendatus est ad cl. r. v. et ad Am. Er. Par. Lov (a) Alias, Tempore 50.

(b) In Possidii Indiculo, cap. 9, titulus est, «Ex Evange lio, de thesauro in co do condendo.

riosam vitam? De labore futuro nostro, testis est ipse fletus infantis. Ab isto molesto convivio nemo est excusatus. Bibendum fuit quod propinavit Adam. Facti quidem sumus manibus veritatis : sed propter peccatum projecti in dies vanitatis. Facti sumus ad imaginem Dei (Gen. 1, 27): sed detrivimus cam transgressione peccati. Ideo Psalmus nos admonet, quomodo facti fuerimus, et quo pervenerimus. Ait enim : Quanquan in imagine Dei ambulet homo. Ecce quod factus est. Quo pervenit? Audi quod sequitur : Tamen vane conturbabitur. In imagine ambulat veritatis, et conturbatur in consilio vanitatis. Denique vide conturbationem ejus; vide, et tanquam in speculo displice tibi. Quanquam, inquit, in imagine Dei ambulet homo ; et ideo magna res sit homo : tamen vane conturbabitur. Et quasi quæreremus, Unde, rogo te, unde vane conturbabitur? Thesaurizat, inquit, et ignorat cui congreget ea ( Psal. xxxvi, 7). Ecce ille homo, id est, universum genus humanum, quasi unus homo, qui in causa sua defecit, consilium perdidit, de via sanæ mentis erravit: Thesaurizal, et nescit cui congreget ea. Quid dementius? quid infelicius? Certe enim sibi? Non. Quare sibi non? Quia moriturus est, quia brevis vita hominis est ; quia thesaurus durat, et cito transit qui congregat. Ideo miseratus hominem in imagine Dei ambulantem, vera fatentem, vana sectantem: Vane, inquit, conturbabitur. Doleo: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Sibi ea? Non : quia moritur homo, perdurante thesauro. Cui ergo? Consilium habes; da et mihi. Non habes consilium quod mihi des; nec tu ergo tenes. Proinde si ambo non habemus, ambo quaramus, ambo accipiamus, ambo tractemus. Conturbatur, thesaurizat, cogitat, laborat, curis invigilat. Per diem vexaris laboribus, per noctem agitaris timoribus. Ut saccellus tuus impleatur nummis, anima tua febrit curis.

CAPUT III.-3. Varie conturbatur qui thesaurizal. Cui colligat, nescit. Video, doleo : conturbaris, et sicut dicit qui fallere nescit, vane conturbaris. Thesaurizas enim ut bene proveniat quidquid agis, ut damna taceamus, ut tanta pericula et in singulis lucris singulas mortes mortes dico non corporum, sed malarum cogitationum; ut accedat aurum, perit fides; ut foris vestiaris, intus exspoliaris: ut ista omitlamus, ut alia taceamus, ut adversa prætereamus, prospera sola cogitemus; ecce thesaurizas, ecce undique lucra confluunt, et more fontium nummi currunt; ubique ardet inopia, undique fluit copia. Non audisti, Divitie si affluant, ne apponalis cor ( Psal. LXI, 11)? Ecce acquiris, non infructuose conturbaris, tamen vane conturbaris. Quare, inquis, vane conturbor? Ecce saccos impleo, parietes mei vix capiunt quod acquiro: quare ego vane conturbor? Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Aut si scis cui; obsecro te, dic et mihi. Audiam te; cui? Si non vane conturbaris, dic cui thesaurizas. Mihi, inquis. Hoc audes dicere moriturus? Filiis meis, inquis. Hoc audes dicere de morituris? Magna pietas, quod thesaurizat Colbertinus Ms., quia transit hominis vita.

pater filiis: imo magna vanitas; thesaurizat moriturus morituris. Si propter te, quia moriturus dimittis, quid colligis? Haec causa et filiorum ; successuri sunt, non permansuri. Omitto dicere qualibus filiis, ne forte quod congregavit avaritia, perdat luxuria, Alius fluendo perdit, quod tu laborando congregasti. Sed omitto hoc, Forte boni erunt filii, luxuriosi non erunt; servabunt quod dimisisti, augebunt quod servasti, non perdent quod congregasti. Filii tui tecum sunt pariter vani, si hoc faciunt, si te patrem in hoc imitantur. Illis dico quod tibi dicebam. Filio tuo dico cui servas, illi dico, Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Sicut enim tu nescisti, sic et ille nescit. Si in illo permansit vanitas, numquid ad ipsum defecit veritas?

CAPUT IV. 4. Furi forte thesaurizal. Omitto dicere, quia forte dum vivis, thesaurizas furi. Una nocte venit, et tot diebus ac noctibus congregatum paratum invenit. Thesaurizas forte latroni, forte pradoni. Nolo amplius dicere, ne commemorem et refricein perpessorum dolorem. Quam multa quæ congregavit inanis vanitas, parata invenit hostilis crudelitas? Non est enim meum optare, sed omnium est timere. Avertat hoc Deus. Sufficiant flagella ipsius. Omnes oremus, avertat hoc Deus. Parcat nobis, quem rogamus. Sed si dicat quibus, quid respondemus? Tu ergo, o homo, o omnis homo, tu qui vane thesaurizas, unde mihi respondes tractanti tecum, et tecum quærenti consilium in causa communi? Dicebas enim et respondebas: Thesaurizo mihi. filiis meis, posteris meis. Dixi quanta sint et in ipsis filiis metuenda. Sed omitto pœnaliter victuros filios, sicut optat inimicus : sic vivant sicut optat pater. Quam multi in hos casus inciderunt, dixi, commemoravi: horruisti, et non correxisti. Quid enim responsurus es, nisi hoc dicas: Forte non? Et ego sic sum locutus : Forte, inquam, furi, forte latroni, forte prædoni. Non dixi, Certe ; sed, Forte. Inter forte fiet, forte non fiet: nescis ergo quid fiet; vane conturbaris. Vides quam verum dixerit veritas, quam inaniter conturbetur vanitas. Audisti, tandem aliquando sapuisti, quia hoc ipsum cum dicis, Forte filiis meis ; non autem audes dicere, Certus sum quia filiis meis; nescis cui congreges ea. Ecce ergo ut video, et ut ante dicebam, defecisti in causa tua; non invenis quod mihi respondeas: sed nec ego quid tibi.

[ocr errors]

CAPUT V. 5. Consilium a Christo petendum. Ambo itaque quæramus, ambo consilium petamus. Habemus copiam, non sapientis, sed ipsius Sapientiæ. Audiamus ambo Christum : Judæis scandalum, Gentibus stultitiam; ipsis autem vocatis Judais et Græcis Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. 1, 23, 24). Quid paras munimenta divitiis tuis? Audi Virtutem Dei: nihil fortius. Quid paras argumenta divitiis tuis? Audi Sapientiam Dei: nihil prudentius. Forte enim cum dixero, scandalizaberis, Judæus eris; quia Christus Judæis scandalum. Forte cum dixero, stultum tibi videbitur, Gentilis eris; quia Christus Gentibus stultitia. Christianus es, vocatus es;

vocatis autem Judæis et Græcis Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia. Nolite contristari, cum dixero; noite scandalazari, nolite velut insipientiæ meæ ore torto insultare. Audiamus. Quod enim dicturus sum, Christus dixit. Contemnis præconem: time judicem. Quid ergo ego dicam? Jam me propemodum Evangelii lector paulo ante hac cura liberavit. Non ego lego, sed lecta recolo. Consilium quærebas in causa tua deficiens: vide quid dicat fons recti consilii, fons unde quidquid imples, venenum non times 1.

CAPUT VI.-6. Thesaurus in cœlo condendus. Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur : sed thesaurizate vobis thesauros in cœlo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Quid exspectas amplius? Res aperta est. Consilium patet, sed cupiditas latet: imo non latet, sed etiam ipsa, quod pejus est, patet. Non enim cessat rapina grassari : non enim cessat fraudare avaritia non enim cessat perjurare malitia. Totum ut quid? Ut thesaurizetur. Et ubi ponatur? In terra. Recte quidem a terra in terram. Homini enim, a quo nobis dixi laborem fuisse propinatum, peccanti dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. 11, 19). Merito thesaurus in terra, quia cor in terra. Ubi est ergo quod habemus ad Deum? Dolete qui intellexistis: corrigimini, si doluistis. Quamdiu laudare ', et non facere? Verum est, nihil verius. Fiat ergo quod verum est. Unum Deum laudamus, et non mutamur 3, ut non etiam in hoc vane conturbemur.

7. Migrandæ e terra in cœlum divitiæ. Ergo, Nolite robis condere thesaurum in terra; sive experti quomodo pereat quod in terra reconditur, sive non experti, sed et vos saltem metuentes experiri. Quem non corrigunt verba, corrigant experimenta. Non surgitur, non proceditur, nisi ut una voce dicatur ab omnibus : Væ nobis, ruit mundus. Si ruit, quare non migras? Si ubi architectus diceret, ruituram domum tuam ; nonne prius migrares, quam murmurares? Structor mundi dicit tibi ruiturum mundum, et non credis? CAPUT VII.-Audi vocem prædicentis, audi consilium commonentis. Vox prædicentis est, Et cœlum et lerra transibunt (Matth. xxiv, 35). Vox commonentis est, Nolite vobis condere thesaurum in terra. Ergo si creditis Deo prædicenti, si non contemnitis commonentem, fiat quod dicit. Non enim ille te fallit, qui tale consilium dedit. Non perdes quod dedisti, sed sequeris quo misisti *. Consilium ergo do: Da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo. Non sine thesauro remanebis: sed quod habes in terra sollicitus, habebis in cœlo securus. Migra ergo. Consilium do servandi, non perdendi. Habebis, inquit, thesaurum in cœlo: et veni, sequere me (Id. xix, 21); ut ducam te ad thesaurum tuum. Non est hoc dispen

1 Colbertinus codex, non timet.

Editi, vultis laudare. Abest, vultis, a Ms. Colbertino. Colbertinus Ms., laudemus et imitamur; absque negatione.

* Ita legendum ex auctoritate codicis r. [quod misisti.]

diuru, sed compendium. Evigilent homines. Audiant vel experti quod timeant, faciant unde non timeant, migrent in cœlum. Frumentum ponis in terra; venit amicus tuus, qui novit frumenti et terræ naturam, docet tuam imperitiam, dicit tibi: Quid fecisti? Frumentum in terra in inferioribus posuisti: humidus locus est, putrescit quod posuisti, perdes laborem tuum. Respondes: Quid ergo faciam? migra inquit, in superiora. Audis ergo amicum consilium dantem de frumento tuo, et contemnis Deum consilium dantem de corde tuo? Frumentum tuum times ponere in terra, et cor tuum perdis in terra? Ecce Dominus Deus tuus, cum dat tibi consilium de corde tuo 3, Ubi enim, inquit, fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Leva, inquit, cor in cœlum, ne computrescat in terra. Consilium est ejus qui vult servare, non perdere.

CAPUT VIII. 8. Laturarii nostri pauperes sunt. Si ergo ita est, quomodo pœnitet eos qui non fecerunt? Modo quid sibi dicunt? In cœlo haberemus quod in terra perdidimus. Invasit hostis domum, numquid invaderet cœlum? Occidit servum custodem, numquid occideret Dominum servatorem? Quo fur non accedit, neque linea corrumpit? Quam multi dicunt : Ibi haberemus, ibi nostros thesauros reconderemus, quo eos securi post paululum sequeremur? Quare non audivimus Dominum nostrum ? Quare contempsimus Patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? Ergo si consilium est hoc, non simus pigri in tam bono consilio et si migranda sunt quæ habemus, in eum locum transferamus, unde non ea perdamus. Quid sunt pauperes quibus damus, nisi laturarii nostri, per quos in cœlum de terra migramus? Da : laturario tuo das, ad cœlum portat quod das. Quomodo, inquis, ad cœlum portat? En video quia manducando consumit. Prorsus, non tenendo, sed manducando transportat. An excidit tibi, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? Si ante te mendicantem non contempsisti, attende ad quem pervenerit quod dedisti. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Christus accepit quod dedisti. Ille accepit, qui tibi unde dares dedit ille accepit, qui in fine tibi se ipsum dabit (a).

:

CAPUT IX.-9. Opera misericordiæ sola commemoranda sunt in judicio. Nam et hoc aliquando, fratres, commonui Charitatem vestram, quod me, fateor, in Scriptura Dei plurimum movet, et sæpius debeo commonere. Rogo vos ut cogitetis, quod ait ipse Dominus noster Jesus Christus, in fine sæculi, cum venerit ad judicium, congregaturum se omnes gentes in conspectu suo, et divisurum homines in duas partes, ad dexteram alios, et ad sinistram alios positurum, Ita legendum ex auctoritate ejusdem codicis r. [Cur silent homines.]

In Colbertino codice, Audiant vel experti: qui timent, faciant unde non timeant.

3 Codex r., cum dat tibi consilium de thesauro tuo, dut tibi et de corde tuo.

* Lov., si nostros; dissentientibus cæteris libris. Colbertinus codex, transportat ubi auditurus es, venité, etc.

(a) Vid. supra, serm. 18, n. 4, et serm.38, n. 9.

vulnera animæ suæ, quando auderent dicere, Injuste damnamur? De quibus aute in Sapientia dictum est : Traducent eos ex adverso iniquitates eorum (Sap. iv, 20). Sine dubio videbunt se juste damnari pro sceleribus et criminibus suis et quasi eis diceret, Non, non inde unde putatis; sed quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si enim ab illis omnibus vestris factis aversi, et ad me conversi, illa omnia crimina atque peccata eleemosynis redemissetis, ipsæ eleemosyna modo liberarent vos, et a reatu tantorum criminum absolverent. Beati enim misericordes, quoniam ipsis misericordia præstabitur (Matth. v, 7). Modo autem ile in ignem æternum. Judicium sine misericordia, ei qui non fecit misericordiam (Jacobi 1, 13).

dextrisque dicturum, Venite, benedicti Patris mei, percipile regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sinistris autem, Ite in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus. Quære causas vel tantæ mercedis, vel tanti supplicii, percipite regnum; et, Ile in ignem æternum. Quare isti,percepturi regnum? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quare isti ituri in ignem æternum? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare ( Matth. xxv, 31-42). Quid est hoc, rogo? Video de his qui percepturi sunt regnum, quia dederunt tanquam boni et fideles Christiani, verba Domini non contemnentes, et cum fiducia promissa sperantes, fecerunt hoc; quia si non fecissent, vitæ ipsorum bonæ sterilitas ista non utique convenisset. Forte enim casti erant, non fraudatores, non ebriosi, abstinentes se ab operibus malis. Si hoc non adderent, steriles remanerent. Fecissent enim, Declina a malo non fecissent, Et fac bonum (Psal. xxxı, 15). Verumtamen etiam ipsis non ait: Venite, percipite regnum; caste enim vixistis, nulli fraudem fecistis, neminem pauperem oppressistis, limitem nullius invasistis, neminem jurando fefellistis. Non dixit hæc : sed, Percipite regnum, quia esurivi, et dedistiss mihi manducare. Quantum hoc excellit, quando cætera lacuit, et hoc solum Dominus nominavit?

CAPUT X. Rursus ad illos: Ite in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus. Quam multa posset in impios dicere, si quærerent,'Quare jmuş in ignem æternum? Quare, quæris, adulter, homicida, fraudator, sacrilege, blasphemator, infidelis? Nihil horum; sed, Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare.

10. Ratio cur de eleemosynis tantum agatur in judicio. Video vos moveri sicut moveor. Et verc mira res. Hujus autem admirabilis rei rationem colligo ut possum, quam vos non celabo. Scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. 11, 33). Item scriptum est: Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te deprecabitur Dominum (1d. xxix, 15). Item scriptum est 1: Consilium meum audi, Rex, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. iv, 24). Et alia multa sunt divini eloquii documenta, quibus ostenditur multum valere eleemosynam ad exstinguenda et delenda peccata. Proinde illis quos damnaturus est, imo plus illis quos coronaturus est, solas eleemosynas imputabit, tanquam dicens : Difficile est, ut si examinem vos et appendam vos, scruter diligentissime facta vestra, non inveniam unde vos damnem : sed ite in regnum; esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Non ergo itis in regnum, quia non peccastis: sed quia vestra peccata eleemosynis redemistis. Rursus et illis: Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et illi tanquam noxii, olim rei, sero trementes, attendentes peccata sua, quando auderent dicere, immerito se damnari, immerito in sc hanc depromi a judice tam justo sententiam ? Considerando conscientias suas, considerando omnia

1 Hic Am. Er. et Colbertinus codex addunt, quod paulo anle commemoravi

CAPUT XI.-11. Deus egere voluit in pauperibus. Commendaverim vobis, fratres mei: date panem terrenum, et pulsate ad cœlestem. Dominus panis est : Ego sum panis, inquit, vitæ (Joan. vi, 35). Quomodo dabit tibi, qui non das egenti? Eget ad te alter, eges ad alterum et cum eges ad alterum et eget ad te alter, ille ad egentem eget. Nam ad quem tu eges, nullius eget. Fac quod circa te fiat. Non enim quomodo inter se solent improperare quodam modo beneficia amici Ego tibi præstiti hoc; respondetur, Et ego tibi hoc vult ut præstemus ei, quia et ipse præstitit nobis. Nullius indiget, ideo verus est Dominus. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. xv, 2). Cum ergo sit Dominus et verus Dominus, et bonorum nostrorum non egeat; tamen ut aliquid etiam erga illum faceremus, esurire dignatus est in pauperibus suis. Esurivi, inquit, el dedistis mihi manducare. Domine, quando te vidimus esurientem? Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Breviter ergo audiant homines, digneque considerent quantum sit meritum, Christum pavisse esurientem; et quale sit crimen, Christum contempsisse esurientem.

12. Pænitentia sterilis nihil prodest. Mutat quidem homines in melius pœnitentia peccatorum : sed nec ipsa videtur aliquid profutura, si ab operibus misericordiæ sterilis fuerit. Testatur hoc Veritas per Joannem, qui venientibus ad se dicebat: Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facile ergo dignos fructus pœnitentiæ. Et ne dicatis, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Ahraha. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. De hoc utique fructu superius ait. Facite fructus dignos pænitentiæ.

[ocr errors]

CAPUT XII. Quisquis itaque istos fructus non fecerit, sine causa putat per sterilem pœnitentiam se mereri veniam peccatorum. Qui sint autem isti fruclus, ipse consequenter ostendit. Nam post hæc ejus verba interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus? id est, qui sunt isti fructus, quos ut faciamus hortaris, et terres? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; ct quả habet escas, similiter faciat (Luc. m, 7-14). Quid nanifestius, fratres mei? quid certius? quid expressi

409

Quid ergo aliud sonat, quod superius ait, Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur nisi quod sinistri audituri sunt, Ite in ignem æternzi; esurivi enim, et non dedistis mihi manducare? Parum est itaque recedere a peccatis, si præterita curare neglexeris: sicut scriptum est, Fili, peccasti, ne adjicias iterum. Et ne hoc solo securum se esse putaret Et de pristinis, inquit, deprecare, ut tibi dimillantur (Eccli. xx1, 1). Sed quid proderit deprecari, si te non dignum feceris exaudiri, non faciendo frutus dignos pœnitentiæ; ut tanquam sterilis arbor excidaris, et in ignem mittaris? Si ergo vultis exaudiri, cum deprecamini pro peccatis vestris, Dimittite, et dimilletur vobis, date, et dabitur vobis (Luc. vi, 37 et 38). SERMO LXI* (a).

De verbis Evangelii Matthæi vi, 7-11, Petite, et dabitur vobis, etc. Exhortatorius ad faciendas eleemosynas (b). CAPUT PRIMUM. 1. Pater noster Deus est. In lectione sancti Evangelii hortatus est nos Dominus ad orandum. Petite, inquit, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et quærens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, a quo petit filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Aut cum petit ovum, numquid scorpionem porriget ei? Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis restris; quanto magis Pater vester, qui in cœlis est, dabit bona petentibus se? Cum sitis, inquit, mali, nostis bona dala dare filiis vestris. Miranda res, fratres : mali sumus, et bonum Patrem habemus. Quid evidentius? Audivimus nomen nostrum: Cum sitis, inquit, mali bona data nostis dare filiis vestris. Et quos dixit malos, videte qualem Patrem illis ostendit : Quanto magis Pater vester ? Quorum Pater? Certe malorum. Et qualis Pater? Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc.xvm, 19).

CAPUT II. 2. Homo de malo bonus non fit nisi a Deo. Pelagianos redarguit. Ergo, fratres, ideo mali bonum Patrem habemus, ne semper mali remaueamus. Nemo malus facit bonum. Si nemo malus facit bonum, homo malus quomodo se facit bonum? Facit de malo bonum, qui semper est bonus. Sana me, Domine, inquit, et sanabor; salvum me fac, et saltus ero (Jerem. xvμ, 14). Quid mihi dicunt vani vana ; Tute salvum facis, si volueris? Sana me, Domine, et sanabor. Nos boni conditi sumus a bono fecit enim Deus hominem rectum (Eccle. vn, 30); arbitrio autem nostro facti sumus mali. Potuimus esse ex bonis mali, et poterimus esse ex malis boni. Sed qui semper est bonus, ipse facit ex malo bonum: quia ipse homo voluntate sua se sanare non potuit. Non quæris medicum, ut vulneres te: sed cum vulneraveris te, quaris qui sanet te. Bona ergo secundum tempus, hona temporalia, corporalia, carnalia novimus dare filiis nostris, etiam cum simus mali. Bona enim sunt

Ad tres bn. ad quatuor cl. ad cb. f. fl. fs. g. Ir. m. pr. rm. vd. Am. Er. Par. Lov.

(a) Alias, de verbis Domini 5.

(6) Citatur a Floro in 1 Tim. vi, ad vers. 9, 10, et 17.

410

et ista, quis dubitet? Piscis, ovum, panis, pomum, frumentum, lux ista, aer iste quem ducimus, bona sunt hæc ipsæ divitiæ in quibus homines extolluntur, et pares suos homines alios non agnoscunt ; in quibus, inquam, homines extolluntur, magis amantes vestem fulgentem, quam cogitantes communem cutem; ipsæ ergo divitiæ bonæ sunt: sed ista omnia bona quæ commemoravi, a bonis et malis haberi possunt; et cum bona sint, bonos tamen facere non possunt. CAPUT III. – 3. Bonum duplex. Est ergo bonum, quod faciat bonum: et est bonum, unde facias bonum. Bonum quod facit bonum, Deus est. Non enim facit hominem bonum, nisi ille qui semper est bonus. Ergo ut sis bonus, Deum invoca. Aliud autem bonum est unde facias bonum: id est, quidquid habueris. Aurum est, argentum est; bonum est, non quod te faciat bonum, sed unde facias bonum. Habes aurum, habes argentum; et concupiscis aurum et concupiscis argentum. Et habes, et concupiscis; et plenus es, et sitis. Morbus est, et non opulentia. Sunt homines in morbo, humore pleni sunt, et semper sitiunt. Humore pleni sunt, et humorem sitiunt. Quomodo ergo delectas opulentiam, qui habes hydropem concupiscentiam ? Habes ergo aurum, bonum est: habes, non unde sis bonus, sed unde facias bonum. Quod bonum, inquis, facturus sum de auro? Non audisti Psalmum? Dispersit, inquit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi (Psal.`cx, 9). Hoc est bonum, hoc est bonum unde bonus es, justitia. Si habes bonum unde sis bonus; fac bonum de bono unde non es bonus. Habes pecuniam, eroga. Erogando pecuniam, auges justitiam. Dispersit enim, distribuit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi. Vide quid minuatur, et quid augeatur. Minuitur pecunia, augetur justitia. Illud minuitur quod eras dimissurus, illud minuitur quod eras relicturus: illud augetur quod in æternum es possessurus.

CAPUT IV. - 4. Eroganda pecunia, ut habeatur justitia. Mendicus Dei. Ad petendum similitudinibus Deus hortatur. Consilium do lucrorum, disce mercari. Laudas enim mercatorem, qui vendit plumbum, et acquirit aurum ; et non laudas mercatorem qui erogat pecuniam, et acquirit justitiam? Sed ego, inquis, non erogo pecuniam, quia non habeo justitiam. Eroget pecuniam, qui habet justitiam ego non habeo justitiam, habeam vel pecuniam. Ergo quia non habes justitiam, ideo non vis erogare pecuniam? Magis eroga pecuniam, ut habeas justitiam. A quo enim habebis justitiam, nisi a Deo fonte justitia? Ergo si vis habere justitiam, esto mendicus Dei, qui te paulo ante ex Evangelio ut peteres, quæreres, pulsares, monebat. Mendicum suum sciebat, et ecce paterfamilias et magnus dives, divitiarum scilicet spiritualium et æternarum, hortatur, et dicit tibi: Pete, quære, pulsa. Qui petit accipit: quærens invenit : pulsanti aperietur. Ilortatur ut petas: negabit quod petis?

1 Apud Er. Lugd. Ven., qui habes hydropem conscintiam. M.

2 Editi, unde sis justitia bonus. Castigantur hic ope my nuscriptorum.

« PredošláPokračovať »