Obrázky na stránke
PDF
ePub

Virorum tam illustrium, tamque m Ecclesia et pietate et dignitate præstantium auctoritas eorum errorem cum sibimetipsis, tum aliis magis periculosum reddebat : debita enim eisdem veneratio et rudes in imitationem pertrahebat, et simul peritiorum linguas inutili silentio cohibebat; ita ut vix reperiretur ullus, qui vel ipsos admoneret, vel errori quem docebant, occurreret, præter paucos perfectæ gratiæ intrepidos amatores (Epist. 225, n.7). Horum e numero fuere Prosper et Hilarius quidam, alius ab episcopo Arelatensi, cum ille ordinis esset laicorum (Epist. 226, n.9). Hic certe consuetudinis Augustini deliciis potitus aliquando fuerat, doctrinæque ejus salubri lacte nutritus : ac proinde licet id temporis, ut credibile est, patria et consanguineorum conspectu frueretur; se tamen tanquam extorrem reputabat. Videtur autem ab Augustini convictu eo consilio discessisse, ut fratris sui conjugali vinculo alligati salutem procuraret. Hoc nutu divino factum fuisse probavit eventus. Etenim præter ab eo susceptam gratiæ defensionem in Galliis, ipsius frater de consensu uxoris continentiam amplexus est, quam uterque se ad extremum usque spiritum perfecte servaturos Deo voverunt (Ibid., n. 2). Nihil autem, nostra quidem opinione, prohibet, quominus Hilarium hunc existimemus eumdem esse, qui circiter annum quadringentesimum decimum quartum e Sicilia epistolam Augustino de erroribus Pelagianorum scripsit. Præterquam quod animo torquebatur ille ob amissam sancti Doctoris præsentiam, summo quoque dolore ipsum afficiebat, quod non solum dogmata tam manifesta, quæ idem Sanctus tradiderat, respuerentur, sed etiam ab iis qui illa minime caperent, reprehenderentur. Quocirca etsi venerationem, quam ex ecclesiastica consuetudine viris ejusmodi superioris ordinis laici debent, religiose exhiberet; tamen oblata occasione non taccbat, sed catholicam doctrinam pro datis sibi a Deo viribus tuebatur.

Prosper autem, qui Augustino in defendendæ gratiæ munus ac laborem successit, Aquilanus erat, sermone scholasticus (ex Gennadio), hoc est, egregie litteratus, et omnino vir tum moribus, tum eloquio et studio clarus (Epist. 226, n. 10), nec sancti Antistitis notitia indignus: quamvis se ipse tantum ex ordine laicorum fuisse quodam modo indicet, ubi profitetur minime se parem auctoritati memoratorum Semipelagianorum, a quibus multum et vitæ meritis, et summo sacerdotii honore superatur. Augustinum nunquam viderat, sed tantummodo officiosis salutaverat litteris, quas per Leontium diaconum direxerat, per quem et sancti Antistitis acceperat responsionem. Verumtamen et Augustini lectione et Dei revelatione doctus perversissimum esse, negata prædestinatione ac præveniente gratia, dicere quod initium salutis ex eo qui salvatur, non ex eo stet qui salvat, quodque voluntas hominis divinæ gratiæ pariat opem, non gratia sibi humanam subjiciat voluntatem (Id., 225, nn. 6, 7): spretis aliorum adversis conatibus, non modo hac in fide perstitit, sed et eamdem contra impugnantes propugnavit, tum sancti Doctoris operibus atque illic allatis Scripturarum testimoniis usus, tum argumentis quæ per se ipse a positis per Augustinum fundamentis ducebat; pugnans videlicet validis ratiociniis, et nervosis illis assertionibus, quibus idem ipse, juxta Gennadii quoque attestationem, pollebat.

Inter prima hujus disputationis exordia Massilienses aliquantisper maluerunt vitium imputare suæ tarditati, quam dogma a se non intellectum damnare: imo fuere inter eos nonnulli, qui Augustinum consultum vellent, rogatumque ut lucidiorem atque apertiorem super hoc expositionem ederet. At vero contigit Dei miserentis nutu, ut Massiliam per id temporis deferretur liber de Correptione et Gratia, quo libro monachis Adrumetinis, ad eadem ipsa quæ Massiliensibus facessebant negotium, tam plene respondebatur, tamque absolute, ut idem liber ad componendas, quæ in Galliis excitatæ erant, contentionum turbas conscriptus videretur. Verum conspecto libro, qui apostolicam Augustini doctrinam sequebantur, ipsi quidem novum inde lumen et majora ad eam defendendam præsidia traxerunt: alii autem, quorum mentes error ante occupaverat, caligine propria impediti, nihil aliud illic, nisi offensionis adhuc et ardentioris in veritatem odii materiam invenerunt (Ibid., n. 2). Opinionem suam vetustatis nomine defendentes, prædestinationis dogma nota novitatis inurebant. In Augustini scriptis adversus Pelagianos conditis, contrarium asserebant Patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum sanctus Doctor disputaverat. Locos Pauli huc pertinentes dicebant a nemine unquam sic intellectos: cumque rogarentur, quonam ipsi modo exponi eos vellent; nullum revera, qui placeret, sensum sibi occurrere fatebantur; sed de his taceri jubebant, quorum altitudinem nullus attigisset. Sententias Augustini ex operibus ante Pelagianam hæresim ab eo compositis producebant, tanquam suæ ipsorum opinioni plane congruentes. Quin etiam quæ idem ex adversa parte sibi opposuit in libro de Correptione et Gratia, hæc omnia pro se isti magna contentione replicabant. At plurimum ipsis displicebat institutum ibidem discrimen inter gratiam quæ Adamo data fuerat, et quæ nobis nunc datur. Denique prædestinationis exemplum nolebant sumi ex parvulis, de quibus nempe alia prius fuisset opinio ipsius quoque Augustini in libris de Libero Arbitrio (Ibid., n. 3).

Cum autem illorum, quibus spiritus Pelagianæ impietatis sic illudebat, auctoritate premerentur veritatis defensores; compulsi sunt ab sancto Antistite poscere, ut suam ipse auctoritatem illis objiceret. Hac de re duas ad ipsum epistolas scripsit Hilarius: quarum priore, quæ excidit, fortasse referebatur odiosa illa prædicandæ prædestinationis formula, quam ex adversariis objectavit sibi Augustinus (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 58). Posteriore vero Hilarius postquam de adversariorum querelis egit: Quidquid, ait, pro ea gratia, quam in te pusilli cum magnis miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a nobis

charissima et reverentissima auctoritate decretum. Ac significat se Prosperum quoque impulisse ad scribendum proprias in eamdem rem litteras, quas ei cum suis conjunctim dirigit (Epist. 226, n. 10).

Exstant etiamnum hæ Prosperi litteræ, quarum ille exordio testatur se sancto Doctori non solo salutandi eum, ut in priore quadam epistola fecerat, studio, sed etiam fidei, qua Ecclesia vivit, affectu scribere. Excubante enim, inquit, pro universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et adversus hæreticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante, nullo modo mihi verendum putavi, ne onerosus tibi aut importunus essem in eo, quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam pertinet; cum potius reum futurum esse me crederem, si ea que valde perniciosa esse intelligo, ad specialem patronum fidei non referrem (Epist. 225, n. 1). Et post expositam, quæ in illis Pelagianæ pravitatis reliquiis inerat, non mediocrem virulentiam, subjicit : Speramus non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum præsidio roborandam, sed etiam ipsos, quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat, defæcatissimum lumen gratiæ recepturos (Ibid., nn. 6, 9). Augustinus, quanquam moleste ferebat quod catholico dogmati divinis testimoniis tam multis tamque manifestis confirmato quisquam adhuc adversari auderet, Prosperi tamen et Hilarii, virorum, uti diximus, laicorum, quos ipse filios charissimos appellat (Infra, de Pradestinatione Sanctorum, n. 1); horum ergo et studio et pia erga errantes sollicitudine permotus, duos ipsorum nomini, id est, ad Prosperum et Hilarium, scripsit libros, utrosque in vetere Noalliensi codice, in Pratellensi ac Metensi, et ab ipso Prospero de Prædestinatione Sanctorum nuncupatos (Vide infra, Admonitionem in librum de Dono Perseverantiæ; Append. parte 3, Prosperi Responsiones ad Genuensium Excerpta, init. et in tomo 1, variam lectionem ad finem Retractationum): sed posterior tamen jam olim, titulo forsitan per amanuenses mutato, de Dono Perseverantiæ vocitatur.

:

Priore libro monstrat donum Dei esse non solum incrementum, sed initium quoque fidei. Hac de re se aliter sensisse aliquando, et in opusculis a se nondum episcopo scriptis errasse, non diffitetur at postea convictum se indicat hoc præcipue testimonio, Quid autem habes, quod non accepisti (I Cor. iv, 7)? quod testimoniuin de ipsa etiam fide accipiendum probat. Fidem docet inter alia numeranda esse opera, quibus Dei gratiam præveniri negat Apostolus. Gratia duritiam cordis auferri; et ad Christum venire omnes qui a Patre docentur ut veniant quos autem docet, misericordia docere; et quos non docet, judicio non docere. Locum ex sua ipsius epistola centesima secunda objectatum, posse recte salvo gratiæ e' prædestinationis dogmate explicari. Observat quid inter gratiam intersit ac prædestinationem. Porro prædestinatione Deum ea præscivisse quæ fuerat ipse facturus. Prædestinationis adversarios, qui ad incertum voluntatis Dei deduci se nolle dicuntur, miratur malle se sua ipsorum infirmitati, quam firmitati promissionis Dei committere. Eosdem hac auctoritate, Si credideris, salvus eris (Rom. x, 9), abuti commonstrat. Gratiæ ac prædestinationis veritatem relucere in parvulis qui salvantur, nullis suis meritis discreti a cæteris qui percunt: non enim inter cos discerni ex præscientia meritorum, quæ si diutius viverent, fuerant habituri. Præclarissimum vero exemplum prædestinationis et gratiæ esse ipsum Salvatorem, qui ut Salvator et Filius Dei unigenitus esset, nullis præcedentibus vel operum vel fidei meritis comparavit. Prædestinatos vocari certa quadam electorum propria vocatione; eosque ante mundi constitutionem esse electos, non quia credituri præsciebantur et futuri sancti, sed ut tales essent per ipsam electionem gratiæ.

Posterioris libri prima parte probat perseverantiam illam, qua in Christo perseveratur usque in finem, esse donum Dei. Hoc enim a Deo irrisorie peti, si a Deo dari non creditur: alqui dominica orationc nihil pene aliud posci quam perseverantiam, juxta Cypriani expositionem; qua quidem expositione ipsi gratiæ inimici victi sunt, antequam nati. Perseverandi gratiam non secundum accipientium merita, sed aliis misericordia dari, aliis justo ejus judicio non dari docet. Cur ex adultis ille potius quam iste vocetur, quemadmodum et ex duobus parvulis cur iste assumatur, ille relinquatur, inscrutabile. Inscrutabilius autem, cur ex duobus piis, huic perseverare donetur, non illi: sed istud tamen certissimum, hunc esse ex prædestinatis, illum non esse. Prædestinationis mysterium dominicis verbis de Tyriis et Sidoniis, si eadem apud illos, quæ apud Chorozain, signa facta essent, pœnitentiam acturis, monstrari observal. Exemplum parvulorum ad prædestinationis et gratiæ in majoribus veritatem firmandam valere ostendit: atque ad locum libri sui de Libero Arbitrio tertii ab adversariis male huc relatum respondet. Altera postea parte libri refellit quod illi aiunt, prædestinationis dogma utilitati exhortationis et correptionis esse incommodum. Asserit contra, prædestinationem utiliter prædicari, ut homo non in se ipso, sed in Deo glorietur. Quæ autem ab istis adversus prædestinationem objectantur, eadem non absimiliter vel adversus Dei præscientiam, vel adversus gratiam illam, quam ad cætera bona (excepto initio fidei et perseverantiæ perfectione) necessariam esse consentiunt posse torqueri. Prædestinationem quippe sanctorum nihil aliud esse, quam præscientiam et præparationem beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Verum prædestinationem congrua ratione prædicari jubet; ac non eo modo, ut apud imperitam multitudinem redargui ipsa sua prædicatione videatur. Postremo illustrissimum prædestinationis exemplum nobis propositum ob oculos Dominum Jesum commendat.

Hic observant, rem ab Augustino libris illis duobus contra adversarios tractalam tanta SANCT. AUGUST. X. (Quatre.)

luce atque energia, ut non tam ingenii vires intendisse, quam divino afflante Spiritu locutus fuisse videatur (Rivius, lib. 4, cap. 10, n. 3).

Tam eximium opus, eorum quæ post Retractationes perfecte absolvere ipsi licuit, forte ultimum, eximia peroratione Vir sanctus exornavit, summam illic animi sui modestiam consignatam relinquens extremis hisce verbis : Qui legunt hæc, si intelligunt, agant Deo gra tias: qui autem non intelligunt, orent ut eorum ille sit doctor interior, a cujus facie est scientia et intellectus. Qui vero errare me existimant, etiam atque etiam diligenter quæ sunt dicta considerent, ne fortassis ipsi errent. Ego autem cum per eos, qui meos labores legunt, non solum doctior, verum etiam emendatior fio, propitium mihi Deum agnosco: et hoc per Ecclesia doctores maxime exspecto, si et in ipsorum manus venit, dignanturque nosse quod scribo (a).

(a) Rerum ab Augustini obitu per tempora eidem vicina gestarum in Pelagianorum reliquias, scilicet sub pontificibus Romanis Coelestino, Sixto, Leone, Gelasio, Hormisda, Felice IV et Bonifacio II monumenta insigniora exhibentur infra, in Appendice, adjunctis Prosperi contra eosdem hæreticos Apologeticis pro beato gratie Defensore.

EX AUGUSTINI LIBRO DE HÆRESIBUS AD QUODVULTDEUM, HÆRESIS 88.

Pelagianorum est hæresis, hoc tempore omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Coelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Cœlestiani ctiam nuncupentur. Hi Dei gratiæ, qua prædestinati sumus in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. 1, 5), et qua cruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur (Coloss. 1, 13), propter quod ait, Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. vi, 66), et qua diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. v, 5), ut fides per dilectionem operetur (Galat. v, 6), in tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata : cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adjutorio gratiæ Dei ad ejus mandala facienda, correptioni corum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio præponeret; sed infideli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quæ facere per liberum jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique, Ut facilius possint; voluit credi, etiamsi difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis præcedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adjuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quæ facere, et quæ sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donum Spiritus sui, quæ didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur; charitatem autem dari negant qua pie vivitur : ut scilicet cum sit Dei donum scientia quæ sinc charitate inflat, non sit Dei donum ipsa charitas, quæ ut scientia non inflet, ædificat (I Cor. VIII, 1). Destruunt etiam orationes, quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinæ Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur in eis fides, el perseverent in ea. Hæc quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in episcopali judicio Palæstino damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam justorum in hoc sæculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga (Ephes. v, 27); quasi non sit Christi Ecclesia, quæ toto terrarum orbe clamat ad Deum, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquæ prima nativitate contrahere. Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti: sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen æternam et beatam quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpæ, sed conditione naturæ. Objiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel pene cuncta pendere.

In Libros de Peccatorum Meritis et Remissione, vide lib. 2, cap. 33, Retractationum, t. 1, col. 643, a verbis. Venit ctiam necessitas, usque ad verba, Magnis curarum æstibus.

M.

HIPPONENSIS EPISCOPI,

DE PECCATORUM MERITIS ET REMISSIONE,

ET DE BAPTISMO PARVULORUM,
Ad Marcellinum libri tres").

LIBER PRIMUS.

Refellit eos qui dicunt, Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum; nec ex ejus peccato quidquam ad ejus posteros propagatione transiisse. Mortem hominis probat consecutam non necessitate naturæ, sed merito peccati: tum etiani peccato Adæ totam ejus stirpem obligatam esse docet, ostendens parvulos ob id baptizari, ut originalis peccati remissio nem accipiant.

CAPUT PRIMUM. 1. Præfatio. Quamvis in mediis et magnis curarum æstibus atque tædiorum, quæ nos detinent a peccatoribus derelinquentibus legem Dei (b), licet ea quoque ipsa nostrorum etiam peccaMartorum meritis imputemus: studio tamen tuo, celline charissime, quo nobis es gratior atque jucundior, diutius esse debitor nolui, atque, ut verum dicam, non potui. Sic enim me compulit, vel ipsa chain uno incommutabili unum sumus in neritas qua lius commutandi, vel timor ne in te offenderem Deum, qui tibi desiderium tale donavit, cui serviendo ill serviam qui donavit : sie, inquam, me compulit, sic duxit el traxit ad dissolvendas pro tantillis viribus quæstiones quas mihi serib 'ndo indixisti, ut ea causa in animo meo paulisper vinceret alias, donec aliqu'd efficerem, quo me bonæ tuæ voluntati et eorum quibus hæc curae sunt, etsi non suflicienter, tamen obedienter deservisse constaret.

CAPUT II. — 2. Adam, si non peccasset, non fuisse moriturum. Qui dicunt Adam sic creatum, ut etiam sine peccati merito moreretur, non pœna culpa, sed necessitate naturæ; profecto illud quod in Lege dictum est, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. n, 17) ;. non ad mortem corporis, sed ad mortem animæ quæ in peccato fit 1, referre conantur. Qua morte mortuos significavit Dominus infideles, de quibus ait, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. vm, 22). Quid ergo respondebunt, cum legitur hoc Deum primo ho

mini etiam post peccatum increpando et damnando dixisse Terra es, et in terram ibis (Gen. 1, 19)? Neque enim secundum auimam, sed, quod manifestum est, secundum corpus terra erat, et morte ejusdem corporis erat iturus in terram. Quamvis enim secundum corpus terra esset, et corpus in quo creatus est animale gestaret; tamen si non peccasset, in corpus fuerat spirituale mutandus, et in illam incorruptionem quæ fidelibus et sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus. Cujus rei desiderium nos habere non solum ipsi sentimus in nobis, verum etiam admonente Apostolo cognoscimus, ubi ait: Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de cœlo est, superindui cupientes; si tamen induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. v, 2-4). Proinde si non peccasset Adam, non erat exspoliandus corpore, sed supervestiendus immortalitate, et incorruptione, ut absorberetur mortale a vita, id est, ab animali in spirituale transiret.

CAPUT III. -5. Aliud esse mortalem, aliud esse morti obnoxium. Neque enim metuendum fuit, ne forte si diutius hic viveret in corpore animali, senectute gravaretur, et paulatim veterascendo perveniret ad mortem. Si enim Deus Israelitarum vestimentis et calceamentis præstitit, quod per tot annos non sunt obtrita (Deut. xxix, 5); quid mirum si obc

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

De Peccatorum Meritis et Remissione libri tres recogniti hae nova editione fuerunt ad veteres codices Romanos bibliothecæ Vatican tres, et ad Gallicanos decem, unum scilicet e bibliotheca illustrissimi de S. Georges, archiepiscopi Turonensis a Rege designati, unum Ecclesie Laudunensis, unum Dominicanorum majoris conventus Parisiensis via jacobæa, Sorbonici collegii unum, et codices ex abbatia Corbeiensi, ex Remigiana, ex Pratellensi, ex Beccensi, ex Casalensf, et ex Cygirannensi. Etiam ad variantes lectiones ex Belgicis quatuor manuscriptis Lovaniensium cura collectas; necnon ad præcipuas editiones Am. Fr. ct Lov., id est, Joannis Amerbachii, Desiderii Frasmi, et Lovaniensium Theologorum. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. (a) Scripti anno Christi 412.

(b) Forte a Donatistis in Catholicos tum temporis grassantibus. Vide Augustini epistt. 135 et 151. Am. editio et Er., quæ in peccato sit. Casalinus codex

$13., quæ peccato fit ; omnissa particula, in.

Manuscripti Belgici duo et unus vaticanus, sine mortis supplicio transiturus.

Lov. ex tribus Belgicis Mss. ne forte diutius huc vi

rendo

dienti homini ejusdem potentia præstaretur, ut animale ac mortale habens corpus, haberet in co quemdam statum, quo sine defectu esset annosus, tempore quo Deus vellet, a mortalitate ad immortalitatem, sine media morte venturus? Sicut enim hæc ipsa caro quam nunc habemus, non ideo non est vulnerabilis, quia non est necesse ut vulneretur: sic illa non ideo non fuit mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali, etiam illis qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt. Nec tamen credo cos jam in illam spiri*tualem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione promittitur, quæ in Domino prima præcessit nisi quia isti fortasse nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt; sed ex quo translati sunt, ita vivunt, ut similem habeant satietatem illis quadraginta diebus, quibus Elias ex calice aquæ et ex collyride panis sine cibo vixit (IV Reg. 11, 11): aut si et his sustentaculis opus est, ita in paradiso forasse pascuntur, sicut Adam priusquam propter peccatum exinde exire meruisset. Habebat enim, quantum existimo, et de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, et de ligno vitæ stabilitatem contra vetustatem.

3

[ocr errors]

CAPUT IV. 4. Mors etiam corporis ex peccato. Præter hoc autem quod puniens Deus dixit, Terra es, et in terram ibis, quod nisi de morte corporis quomodo intelligi possit iguoro; sunt et alia testimonia quibus evidentissime appareat, non tantum spiritus, sed etiam corporis mortem propter peccatum meruisse genus humanum. Ad Romanos Apostolus dicit: Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propler justitiam. Si ergo spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. vin, 10, 41). Puto quod non expositore, sed tantum lectore opus habet tam clara et aperta sententia. Corpus, inquit, mortuum est, non propter fragilitatem terrenam, quia de terræ pulvere factum est, sed propter peccatum; quid amplius quærimus? Et vigilantissime non ait, Mortale; sed, mortuum.

CAPUT V.-5. Mortale, mortuum ac moriturum. Namque antequam immutaretur in illam incorruptionem, quæ in sanctorum resurrectione promittitur, poterat esse mortale, quamvis non moriturum : sicut hoc nostrum potest, ut ita dicam, esse ægrotabile, quamvis non ægrotaturum. Cujus enim caro est, quæ non ægrotare possit, etiamsi aliquo casu priusquam agrotet occumbat? Sic et illud corpus jam erat mortale; quam mortalitatem fuerat absumptura mutatio

Gallicani quatuor manuscripti optimæ notæ et duo Belgici, ut animale hoc mortale habens corpus. Nonnulli alii, animale hoc est mortale, etc.

* In ante editis, annosum. At in manuscriptis prope omnibus legitur, annorum. In tribus aliis, annosus.

In Mss., collyrida.

Casalinus Ms., relatore.

in æternam incorruptionem, si in homine justitia, id est obedientia, permaneret; sed ipsum mortale non est factum mortuum nisi propter peccatum. Quia vero illa in resurrectione futura mutatio, non solum nullam mortem, quæ facta est propter peccatum, sed nec mortalitatem habitura est, quam corpus animale habuit ante peccatum, non ait, Qui suscitavit Chrislum Jesum a mortuis, vivificabit et mortua corpora vestra; cum supra dixisset, corpus mortuum : sed, vivificabit, inquit, et mortalia corpora vestra : ut scilicet jam non solum non sint mortua, sed nec mortalia, cum animale resurget in spirituale, et mortale hoe induct immortalitatem, et absorbebitur mortale a vita (1 Cor. xv, 44, 53, 54).

CAPUT VI.-6. Quomodo corpus mortuum ob peccatum. Mirum si aliquid quæritur hac manifestatione liquidius. Nisi forte audiendum est, quod buic perspicuitati contradicitur, ut mortuum corpus secundum illum modum hic intelligamus, quo dictum est, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram (Coloss., 5). Sed hoc modo corpus propter justitiam mortificatur, non propter peccatum : ut enim operemur justitiam, mortificamus membra nostra quæ sunt super terram. Aut si putant ideo additum, propter peccatum, ut non intelligamus quia peccatum factum est, sed ut peccatum non fiat; tanquam diceret, Corpus quidem mortuum est, propter non faciendum peccatum : quid sibi ergo vult, quod cum adjunxisset, Spiritus autem vita est; addidit, propter justítiam? Suffecerat enim si adjungeret 1, Vitam spiritus; ut etiam hic subaudirctur, Propter non faciendum peccatuin: ut sie utrumque propter unam rem intelligeremus et mortuum esse corpus, et vitam esse spiritum, propter non faciendum peccatum. Ita quippe, etiamsi tantummodo vellet dicere, propter justitiam, hoc est, propter faciendam justitiam, utrumque ad hoc posset referri 3, et mortuum esse corpus, et vitam esse spiritum, propter faciendam justitiam. Nume vero et mortuum dixit esse corpus propter peccatum, et spiritum esse vitam propter justitiam; diversa merita diversis rebus attribuens : morti quidem corporis, meritum peccati; vitæ autem spiritus, meritum justitiæ. Quocirca si, ut dubitari non potest, spiritus vita est propter justitiam, hoc est, merito justitiæ; profecto corpus mortuum propter peccatum, quid aliud quam merito peccati intelligere debemus aut possumus, si apertissimum Scripturæ sensum non pro arbitrio pervertere ac detorquere conamur? Huc etiam verborum consequentium lumen accedit. Cum enim præsentis temporis gratiam determinans diceret, mortuum quidem esse corpus propter peccatum, quia in eo nondum per resurrectionem renovato, peccati neritum manet, hoc est necessitas mortis; spiritum autem vitam esse propter justitiam, quia licet adhuc corpore mortis hujus oneremur, jam secundum inteManuscripti, quia vero illa resurrectione, omissa partiAm. et Er.: Sufficeret enim si adjungeret. Lov., sic adjungere.

cula, in.

4

3 Am. Er., ad utrumque posset hoc referri.
Plerique Mss., huic.

« PredošláPokračovať »