Obrázky na stránke
PDF
ePub

TERENTII AFRI

COMOEDIA E.

[blocks in formation]

EDITIONEM COLLATIS PRIORIBUS OMNIBUS REPETENDAM CURAUIT
REIZII ET HERMANNI DISSERTATIONES PRAEMISIT
COMMENTARIORUM INDICES ADDIDIT

[blocks in formation]

EDUARDUS VOLLBEHR

S.

LECTORIBUS.

Terentii Bentleiani denuo edendi consilium, cujus me certiorem fecerat honestissimus librarius, quum in hac literarum Romanarum conditione bonae spei plenum esse videretur, haud recusandam esse putavi delatam provinciam curandi, ne libri nova forma et species ab innata virtute et indole sua nimis distaret. Neque tamen in ea cura, quae quidem sola mihi mandata erat, acquievi. Quos enim commentariorum hujus editionis indices olim mihi meum in usum confeceram, de integro recognitos addendos, omittendum vero censui indicem verborum Westerhovianum, utpote qui neque omnium nec prudenter lectorum verborum esset. Praeterea collatis tribus quae exstabant hujus libri editionibus et Faerniana prima operam dedi, ut, quae paucissima Reizio auctore in editione Lipsiensi mutata deprehendi, diligenter significata suum ad correctorem revocarentur, utque caveretur, ne scriptorum loci inde ab editione Cantabrigiensi usque alienis numeris citati plus

« PredošláPokračovať »