Obrázky na stránke
PDF
ePub

CURSUS JURIS CANONICI

CURSUS

JURIS CANONICI

JUXTA METHODUM DECRETALIUM GREGORII IX

Remigius a s.

Erasmo

R. P. REMIGIO MASCHAT

Scholarum Piarum clerico regulari, olim seriptus,

POSTEA PRAECLARIS LOCUPLETATUS ADDITIONIBUS

P. UBALDI GIRALDI ET D. D. M. L. ET G.

NUNC VERO AD HISPANORUM SEMINARIORUM USUM

DENUO IN LUCEM EDITUS, ATQUE ACCURATISSIME ADNOTATUS

A

PRESB. DR. D. JOSEPHO MARIA MUÑOZ ET FERNÁNDEZ

DE LICENTIA ORDINARII

TOMUS TERTIUS

MATRITI

APUD GREGORIUM DEL AMO, BIBLIOPOLAM
via dicta de la Paz, n. 6

MDCCCLXXXVIII

[ocr errors]

R

MATRITI, MDCCCLXXXVIII.-Typis Antonii Pérez Dubrull, Via dicta «de la flor Baja,» n. 22.

е

3/15/46.

LIBER QUARTUS

DECRETALIUM GREG. IX.

Libro praecedenti explanatae sunt causae civiles ecclesiasticae, a potiori Clerum concernentes. In hoc examinandae veniunt causae matrimoniales, quae licet propriae sint laicorum, tamen judicibus ecclesiasticis et animarum curatoribus scitu sunt valde necessariae. Cum vero matrimonium a Christo Domino venerabilibus Sacramentis annumeratum sit, in eo contrahendo et judicando non jura civilia, sed divina et canonica instituta servanda sunt: ac proinde solers jurium studiosus facile emendabit leges seculi, quae in hac materia canonicis obviant institutis.

TITULUS I.

De sponsalibus et matrimoniis (1).

1. Praesens rubrica duas habet partes: alteram de sponsalibus stricte sumptis, prout ordinantur ad matrimonium; alteram de ipso matrimonio. Neque tamen rubrica ista adaequat nigrum, cum in hoc etiam agatur de quibusdam impedimentis matrimonii. Unde expediet post tractationem de sponsalibus et matrimonio generalem doctrinam praemittere de iisdem impedimentis, et in specie ea examinare, quae in hoc libro propriis titulis carent.

§. I.

De sponsalibus.

2. Nota. Nomen sponsalium derivari a spondendo: nam moris fuit veteribus stipulari et spondere sibi uxores futuras, unde et sponsi sponsaeque appellatio nata est (l. 2. 3. ff. h. t.). Illi vero, qui spondebat, quod viro stipulanti feminam in uxorem darent, dicebantur sponsores; et actus quo caeremonia ista peragebatur, dictus est sponsalia. Omissis aliis acceptionibus, sponsalia in jure praesertim canonico dupliciter accipiuntur:-1.° Stricte seu specifice, prout important promis

(1) Agitur de his in Sexto h. t. in Decreto 27. q. 2. et 32. q. 1. 2. et sparsim a causa 27. usque ad finem 36.-In Trid. sess. 24. de Sac. matrimonii cum subjunctis Canonibus, et decreto de reform. matr.-In Institutionibus lib. 1. tit. 10.-In Pandectis lib. 23. tit. 1. 2.-In Cod. lib. 5. tit. 1. et 4. Nov. 22.

606,646.

« PredošláPokračovať »