Obrázky na stránke
PDF
ePub

HERMENEVTICAE

SCRIPTVRAE
SACRA E

VETERIS TESTAMENTI

QUAS

JOANNES NEP. ALBER

E SCHOLIS PIIS

S. THEOLOGIAE DOCTOR, S. SCRIPTVRAE Vet, Test. et Lingv.
HEBR. PROFESSOR, FACVLT. THEOL. SENIOR IN REG. VNIV,
PESTIENSI, ET Revisor LibROR, HEBRAIC,

JVXTA SYSTEMA THEOLOGIAE

NOVISSIME PRAESCRIPTVM

CONCINNATAS TERTIVM EDIDIT,

IN TOMVLO III.

REGVLAE SCRIPTVRAM S, INTERPRETANDI,
ET EXEGETICA EXERCITATIO,

CVM CENSURA, ET FACULTATE SVPERIORVM,

PESTINI,

TYPIS NOBILIS MATTHIAE TRATTNER DE PETRÓZA.

1 8 2 7.

355

322

BIBLIO

PARS III.

REGVLAE SCRIPTVRAM SACRAM

INTERPRETANDI.

[ocr errors]
[ocr errors]

PROOEMI V M.

Ars, et scientia nulla est, quae non principia sua

habeat, certisque regulis, et praeceptis dirigatur. Non est autem artificium aliud Veteris, aliud Novi testamenti Scripturae sacrae libros interpretandi: quin paucis exceptis, non aliae regulae sunt interpretandae Scripturae sacrae, quam sint pro intelligendis libris quibusvis aliis. Siquidem eo more, qui in usu, et consvetudine humana reperitur, etiam sermo in Scriptura sacra fiat, quae secus nec intelligi posset. Dum autem Regulae interpretandi communes sunt libris Scripturae Veteris, et novi testamenti, nec eadem res tractanda sit bis, hae Regulae secundum eam, quae nunc apud nos obtinet ratio Studii Biblici, datae sunt Institutionibus Novi testamenti, plene exponendae, et solummodo in tantum relictae sunt Institutionibus Veteris testamenti, quantùm sola necessitas exigit scire, quomodo fieri debeat interpretatio, ne tiro prorsus rudis, et ignarus accedat ad Exegesim, quae

Postea est Visio prophetica, seu imago divinitus cuipiam ad intuendum data, sive menti tantum, sive oculis etiam corporis exterioribus, rei cujuspiam monstrandae gratia. Talis visio fuit Michaeae prophetae 3. Reg. 22. v. 19. per quam belli eventus ei fuit demonstratus, quod Achab rex Israel susceperat adversum Syros. Ad visiones pertinent etiam somnia, divinitus immissa ad praemonstrandas res futuras, qualia fuerunt Josephi. Gen. 37. v. 6 9.

[ocr errors]

Tropicae locutionis genus est etiam Apologus, cujus a Parabola ea tantum differentia est, quod in hoc rebus, quae assumptae ad narrationem sunt, talia tribuantur, quae fieri naturaliter non potuerint, et quibus tamen significatum quidpiam sit. Judic. 9. v. 8. Est denique genus tropicae orationis etiam Symbolum : quod signum quodpiam est, rei intelligendae aptum, et idoneum. Tale symbolum imminentis cladis, et captivitatis, quam Judaei subituri erant, bello victi a Nabuchodonosore Chaldaeorum rege, jugum, et vincula fuerunt, quae Jeremias collo suo imposuerat, sicque incesserat. Jerem.. 27. v. 2. Emphasis autem, qua significatio tantum vocis, vel dictionis attollitur ad altiorem gradum, quale, verbi gratia illud est Davidis ad Abnerum: Numquid non vir es tu, 1. Reg. 26. v. 15. tropus non est, sed manet propria locutio.

S. 4.

Sensus Scripturae Literalis, et Typicus.

Sensus, qui verbis exprimitur, Grammaticus est, et vulgo literalis dici solet, sive vocabula in propria, sive aliena significatione usurpentur. Vltra hunc in Scriptura existit sensus, qui Typicus, vel mysticus adpellatur, dum res, quam Scriptura memorat actam, Dei

consilio, atque dispositione pertinebat adhuc ulterius ad rem aliam sublimiorem significandam, et praemonstran dam. Sensum talem typicum habuit agnus, quem Hebraei pridie sui exitus ex Aegypto immolaverunt, et cujus sangvine cum adspersissent postes domorum, in quibus habitarunt, immunes a morte primogeniti eorum manserunt, quemque assum sic edere debuerunt ut nullum ejus ossiculum frangerent, et comminuerent. Significabatur quippe, Christi, cujus sangvine redempti sumus a morte aeterna, crura non esse frangenda in cruce. Exod. 11. v. 7, 46. Joan. 19. v. 36. Typicus vocatur a Graeco únos, forma, quod per rem typicam adumbratio fieret, rei alterius futurae; ejusque certis signis descriptio: mysticus, quod sensus iste arcanus esset, nec per seipsum, sicut literalis, in oculos incurreret.

S. 5.

Sensus Typicus vere existit in Scriptura, vimque habet probandi.

Typicum sensum Scripturae Neoterici vel penitus negant, vel ita extenuant, ut vix aliquid ex eo remaneat, nec aptum habent ad aliquid eo probandum. Dum ultra terminos, mihi in his Institutionibus Veteris testamenti positos est, rem ita, quemadmodum ejus gravitas exigeret, demonstrare, hoc tantum unum argumentum proferam. S. Paulus cum memorasset, Hebr. 9. v. 6. vetere stante tabernaculo, sacerdotes ad hujus anteriorem partem semper intrasse ad sacrificiorum officia perficienda; ad interiorem autem ejus partem, quod Sanctum sanctorum adpellatum fuit, tantum Pontificem, idque semel dumtaxat in anno intrasse, nec sine sangvine, quem prius obtulerit pro sua, et populi ignorantia ; subjungit deinde, ac docet, quem in finem res sic acta

« PredošláPokračovať »