Obrázky na stránke
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

TUSCULANARUM

DISPUTATIONUM

LIBRI QUINQUE.

1814

E

WOLFII RECENSIONE EDIDIT ET ILLUSTRAVIT

RAPHAËL KÜHNER DR.

IENAE,

TYPIS ET SUMTIBUS FRIDERICI FROMMANN,

1829.

422.

OTHE

EPISTOLA EDITORIS

AD

LUDOLPHUM DISSEN

PHILOSOPHIAE DOCTOREM ARTIUMQUE LIBERALIUM MAGISTRUM,

PROFESSOREM GÖTTINGENSEM.

VIRO CLARISSIMO,

LUDOLPHO DISSEN

S. P. D.

RAPHAËL KÜHNER.

Recordanti mihi iucundissimum illud tempus, quod ego ante paucos annos Gottingae, bonarum artium doctrinarumque nutrice, antiquarum litterarum studiis deditus, transegi, quum alia multa occurrunt, quae animum suavissime afficiant, tum singularis tua, praestantissime vir, benevolentia erga me atque humanitas: quarum ex eo tempore, quo curriculum academicum ingressus fueram, tot tam luculenta exstiterunt documenta, ut incredibilis quidam et tui amor, et tuarum virtutum admiratio in me excitaretur. Etenim tu is fuisti, qui non solum eorum studiorum quae praeclaro humanitatis nomine ornantur ardentissimum mihi amorem inspiravisti, ad eaque et recte ingredienda et graviter persequenda facem praetulisti, sed etiam in tota studiorum ratione rudis et indocti iuvenis gressum rexisti. Nam, ut omittam publicas scholas, quibus humanitatis disciplinam iuventuti, bonarum litterarum studiosae, tradis, quae norunt omnes quam

« PredošláPokračovať »