Obrázky na stránke
PDF

N O V UM

T E S T A M E N T UM

VULGATAE EDITIONIS.

6. NO V UM
TESTAMENTUM
VULGATAE EDITIONIS

JUXTA
TEXTUM CLEMENTIS VIII. ROMANUM
EX TYPOGR. APOST. VATIC. A. 1592. ACCURATE EXPRESSUM.

CUM VARIANTIBUS IN MARGINE LECTIONIBUS
ANTIQUISSIMI ET PRAESTANTISSIMI CODICIS
OLIM MONASTERII MONTIS AMIATAE IN ETRURIA,

NUNC BIBLIOTHECAE
FLORENTINAE LAURENTIANAE MEDICEAE

SAEC. VI. P. CHR. SCRIPTI.

PRAEMISSA EST COMMENTATIO
DE CODICE AMIATINO ET VERSIONE LATINA VULGATA.

EDENTE
FERDINANDO FLORENTE FLECK,

THEOL. DOCTORE ET PROFESSORE LIPS.

CUM FACSIMILI INCISO LAPIDI.

210

LI PSI A E
SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TAUCHNITTI.

18.4 0.

[ocr errors][merged small]

22 May, 1830. from the Library of PROF. E. W GURNEY,

18404 PRAESTANTISSIMI ET ANTIQUISSIMI CODICIS BIBLICI OLIM AMIATINI BIBLIOTHECAE CISTERCIENSIS, NUNC FLORENTINI

BIBLIOTHECAE LAURENTIANAE MEDICEAE
CUM DISQUISITIONE GENERALI

HISTORICA ET CRITICA
DE VERSIONE LATINA VULGATA.

I. Causae et rationes instituti. Solet evenire in humanis rebus, ut quae eximia sunt et laude dignissima, interdum diutius, quam fas est, oblivione delitescant, eorumque faina, etiamsi paucis praedicata sit, tardius, quam credas, ad multos perveniat. Id et hominibus contingit, et rebus. Ac rerum quidem illustre exemplum est liber manu scriptus vetustissimus, cujus auctoritate et praesidio novam Bibliorum latinae Versionis Vulgatae editionem, nunc quidem N. T., in lucem publicam emittere decrevimus. Etenim quamvis Vir Clarissimus, rarae et fere inauditae eruditionis judiciique subacti, ANGELUS MARIA BANDINI, Bibliothecae toto orbe celeberrimae Laurentianae Mediceae, quae Florentiis est, praefectus quondam dignissimus et meritissimus, copiosam dissertationem de indole et ambitu pretiosi thesauri Amiatini ante multos annos publici juris fecerit 1), et quidem in

1) In libro praeclaro: Bibliotheca Leopoldina Laurentiana seu Catalogus Manuscriptorum, qui jussu Petri Leopoldi Arch. Austr. Magni Etrur. Ducis nunc Augustissimi Imperatoris etc. in Laurentianam translati sunt etc. ANGELUS MARIA BANDINIUS S. C. M. Regius Bibliothecae Praefectus recensuit, illustravit, edidit. Tom. I. Florentiae typis Caesaris MDCCXCI. fol. ubi p. 701 — 732. legitur: Ang. MAR. BANDINI de insigni Codice biblico Amiatino dissertatio, quae viginti capita complectitur.

« PredošláPokračovať »