Obrázky na stránke
PDF
ePub

È

VETERIBUS POËTIS,

NOTIS RECENTIORIBUS BREVIORIBUSQUE

ILLUSTRATA,

Ad usum alumnorum Litterarum studiis
faventium collecta.

Quibus excerptis varia adjunguntur Poëtarum
nostratum imitamenta.

Accurante J. L. R. BRUNET, in Lycao
Massiliensi Professore.

Nil scribens ipse docebo;

Undè parentur opes, quid alat formetque Poëtam.

Horat. de Arte Poëticâ.

TOMUS SECUND U S.

MASSILIÆ,

Ex Typis JOANNIS MOSSY, viâ Canebière.

Prostat Lutetiæ Parisiorum apud COURCIER
Bibliopolam, viâ Augustinianâ.

1807.

Prof. M. H. Morgan

PALLANTIS FUNERA.

ENEIDOS LIBER UNDECIMUS.

Oceanum

Ceanum intereà surgens aurora reliquit.

Æneas quamquàm et sociis dare tempus humandis,
Præcipitant curæ, turbataque (1) funere mens est,
Vota Deûm primò victor solvebat (2) E00.
Ingentem quercum, decisis undique ramis,
Constituit (3) tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, (4) tropæum
(5) Bellipotens; (6) aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque (7) trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis, clypeumque ex ære (8) sinistræ
Subligat, atque ensem collo suspendit (9) eburnum.
Tùm socios, namque omnis eum stipata (10) tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur (11) ovantes :

Funeribus quæ in mente suâ parat defuncto Pallanti. 2 Lucifero, stella Veneris; quæ manè dicitur Eoa, ab nos, aurora, et serò, sole cadente, vesper. 3 Ingentem quercum defigit in colle' imponitque ei fulgentia arma, etc. 4 Tropea aut trophæa editissimis in locis antiqui constituebant, sic Pompeius, devictis Hispanis, trophæum posuit in Pyrenæis jugis. Fiebant vel ex imma ni arboris trunco, quem armis circùm vestiebant, vel ex acervo et cumulo spoliorum. 5 Mars, Deus belli. 6 Accomodat quercui 7 Fracta. 8 Lævæ parti quercûs. 9 Vel ob vaginam eburnam vel ob manubrium ex ebore. 10 Circumstabat. 11 Ob victoriam exultantes.

Maxima res effecta, viri: timor omnis abeste,
(1) Quod superest. Hæc sunt spolia, et de rege superbo
Primitiæ; (2) manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad (3) regem nobis murosque latinos.
Arma parate, animis et spe (4) præsumite bellum;
Ne qua mora (5) ignaros, ubi primùm (6) vellere signa
Annuerint Superi (7) pubemque educere castris,
Impediat, seguesque metu (8) sententia tardet.
Intereà socios inhumataqué corpora terræ
Mandemus; qui solus honos (9) Acheronte sub imo est.
Ite, ait, egregias animas, quæ sanguine nobis
Hanc patriam peperêre suo, decorate supremis
(10) Muneribus; mæstamque Evandri primus ad (11) urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit (12) acerbo.

Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum,
Corpus (13) ubi exanimi positum pallantis Acætes
Servabat senior, qui (14) Parrhasio Evandro
Armiger antè fuit: sed non (15) felicibus æquè
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circùm omnes (16) famulûmque manus, Trojanaque turba,
Et mæstæ (17) Iliades crinem de (18) more solutæ.

1 Circà quod, etc. 2 Manu meâ occisus. 3 Ad Latinum, Latii regem. 4 Desiderate bellum. 5 Detineat imparatos. 6 Signa in castris humi defigebantur, quæ, cùm ad pugnam adeundum erat, vellebantur. 7 Juventutem Trojanam. 8 Dubia sententia. 9 lis qui sunt sub Acheronte profundo. Acheron autem inferorum fluvius, qui hic pro inferis usurpatur. 10 Honoribus. 11 Pallanteum, caput regni Evandri. 12 Præmaturò. 13 Ad januam quippe domûs producebantur defunctorum cadavera. 14 Arcadi. 15 Felicibus auspiciis hæserat Evandro, qui ex omnibus bellis victor evaserat. Infelicibus autem auspiciis secutus est Pallantem, qui primo tirocinii die extinctus est. 16 Famulorum. 17 Trojanæ ancillæ, nam matronæ in Siciliâ remanserant, exceptâ Euriali matre. 18 Vel de more lus gentium, vel de more gentis.

Ut verò Æneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, mæstoque immugit regia luctu.
Ipse caput nivei (1) fultum Pallantis et ora
Ut vidit; (2) levique patens in pectore vulnus
Cuspidis (3) Ausoniæ, lacrymis ita fatur obortis:
Tene, inquit, miserande puer, cùm læta (4) veniret,
Invidit fortuna mihi, ne (5) regna videres

Nostra, neque ad sedes victor veherere (6) paternas?
Non hæc Evandro de te promissa parenti

Discedens dederam, cùm me complexus euntem
Mitteret in magnum (7) imperium, metuensque moneret
Acres esse viros, cum durâ prælia (8) gente.

Et nunc ille quidem, spe multùm captus inani,
Fors et vota facit, cumulatque altaria (9) donis.
Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis
Debentem, vano mesti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus exspectatique triumphi!

Hæc mea magna fides! at non, Evandre, (10) pudendis
Vulneribus pulsum adspicies; nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei, mihi, quantum
Præsidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iüle!
Hæc ubi (11) deflevit, tolli miserabile (12) corpus
Imperat, et toto lectos ex agmine mittit

Suppositis sustentatum vestibus, tapetibus, etc. 2 Pulchro, ut Eneid. lib. vII. v. 349. per levia pectora lapsus. 3 Ab hästâ Turni. 4 Injectâ jam spe potiundæ Italiæ. 5 A fatis promissa. 6 Ad Pallanteum, Evandri patris regiam. 7 Ad Tuscos, quibus regem petentibus, Evander Æneam miserat. 8 Scilicet Volscâ, Latinâ, Ru→ tulâ. 9 Pro incolumitate filii sui Pallantis. 10 A tergo illatis, quæ fugacem et imbellem filium demonstrent. 11 Id est postquàm hæc cum lacrymis dixit. 12 Pallantis.

« PredošláPokračovať »